Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jurjević, Juraj (fl. 1400) [1418], Doctrina rebusque gerendis ornatissimo uiro Baptistae Bauiloquae Georgius de Georgiis plurimam salutem dicit, versio electronica. (, Venecija), Verborum 755, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [jurjevicjepist14180601].
Previous page

Next page

-- 34v --

necesse habet exire cum in se iocundissimo fluento scateat; semper enim inter amicos inest causa scribendi. Scribe igitur, exoro, etiam si abest causa, licet putem causam semper adesse ut scribamus, et, si aliquod commercium non resistat, saepissime scribe; tuis igitur litteris ita uero me refoues sicut Aethiopes uel Indos sitibundos ardenti in climate gelida lucidaque unda restaurat. Subiungis etiam ut te lotis uisitem litteris; et quia a me perpulisti maerores et contra contingentia aduersa remedia salubria contulisti, en praesto sum tuae honestissimae amicissimae petitioni parens.

In calce huius hoc tibi notifico me sospitem uiuere et studio rerum honestarum terere tempus quoad possum, ne effluat inutiliter, spe meliora concipiens. Laetor autem immense quod cum tuis ualeas ad optata idque quod maxime desideras tibi uenturum ualde perglisco, utque mente et corpore ualeas tuaque prudentia tuaque solerti industria stude. Moribus autem et genere uir clarus tuique amantissimus, tuas cui salutes exhibui, dominus Andre de Zaz, per has te multimode salutare non cessat.



Previous page

Next page


Jurjević, Juraj (fl. 1400) [1418], Doctrina rebusque gerendis ornatissimo uiro Baptistae Bauiloquae Georgius de Georgiis plurimam salutem dicit, versio electronica. (, Venecija), Verborum 755, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [jurjevicjepist14180601].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.