Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Previous page

Next page

-- 6 --

subsidia meae imbecillitati; non domi tantum, sed longe lateque in exteris nationibus, praesertim quae tunc fama percrebuerat florere clarissimis ingeniis in optimo genere disciplinarum, atque cum eminentissimis nostri aevi familiariter conversatus sum. Postea immiscui me nominatim evocatum in aulis Regum; an hinc forte aliquid adiumenti mihi accederet atque in tractatione negotiorum publicorum cum nostris externisque Principibus (citra iactantiam loquor) multos annos consumpsi non admodum (ut spero) infeliciter. Igitur si propter stupiditatem hebetis ingenii consuetudine doctorum hominum parum doctrinarum consequutus sum, certe verisimile est postremis meis laboribus nonnihil iudicii ad hoc tempus mihi accessisse ut iam possim discernere inter fabam et cicerculam, quid honestum sit, quid inutile, quid ferat mortales ad gloriam, quibus infamia inuratur.

Porro in his, quantum licuit per meam tenuitatem humanitus instructus, veritatem, quam mundus dare non potest, dono Dei accepi; pro qua velim non solum indigna pati, sed etiam emori. Praestat enim placere Deo quam hominibus. Et si nihil in praesentem diem sudatis laboribus et assidua increpatione perfecimus inveterata pertinacia improborum, tamen in vinea Domini exercuisse me non pigebit. Nam boni operis nihil deperit apud Deum, nec debemus expectare ut Deus arbitrio nostro alios beet, alios fulminet. Ipse dominus temporum et nostrarum cogitationum scrutator intimus omnia novit momenta quibus cuique mercedem suam, ut quisque meritus est, abunde opportuneque referat. Siquidem rerum ac temporum eventus in sua servat potestate; mortales omnino latere voluit, ne Apostolis quidem, quos tantopere

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.