Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570], Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica (, Tragurii), Verborum 1755, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15700202].
-- 46 -- dederunt regendos et recoquendos, et nihil iis
inconsultis de rebus maximis deliberarunt. Quos omnes supervacuum est ad
praesens recensere; quippe sunt innumerabiles, nec ad nostram rem attinet.
Referam tamen unum exemplum in omni vita memorabile, ac viris insignibus semper
prae oculis habendnm. Tradunt Regem Pyrrhum, civilibus et imperatoriis artibus
nulli regum illustrium inferiorem, palam confessum: se plures urbes eloquentia
Cyneae amici et comitis, quam armis cepisse. In hac imitatione velim acquiescas;
neque differas acquirere, atque ad se quibuscunque possis attrahere,
ubicunque fama vulgavit viros sapientia institutoque vivendi celebres, quibuscum
utiliter quotidie disceptes atque statuas, quae pertinere videantur non solum ad
rationes tuae domus constituendas, degendaeque totius vitae, sed etiam ad
ornamenta reipublicae. Interim ego ea erga te fide, quam semper perspexisti
sinceram et singularem, profero de scrinio meorum amicorum sacerdotem Xistum
nostri generis et sanguinis, Jadra oriundum; virum aetate maturum, et in sacris
litteris exercitatum, multaque experientia praestantem. Versatus est cum
praecipuis Principibus in Europa, tractavitqne res magnas cum laude; huic vero
Pontifici, quem tu stadiis omnibus aemularis, non solum cognitus est, verum
etiam acceptus. Hunc igitur virum, si abest, ad te accerse, et praesentem
mansuetudine tua solita complectere. Quod equidem spero, non solum tibi tuisque
omnibus usu magno, sed etiam accessioni tuae gloriae atque ornamento reipublicae
non leve adiumentum esse futurum.
Assiduis nunciis fama percrebuit, Thurcum instruere classem multo maximam, cui
adiecit centum
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570], Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica (, Tragurii), Verborum 1755, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15700202].
|