Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570], Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica (, Tragurii), Verborum 1755, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15700202].
Previous page

Next page

-- 42 --

et impunitas videntur esse proposita. Proinde ne quis existimet nos in has temporum angustias incidisse ant fatorum serie, aut conversione syderum, aut coelorum influxu. Nostra certe culpa, nostra infidelitate pertrahimur in mala omnia; et nisi rationes vivendi commutemus in melius, vereor, ne tam pertinaciter Deo repugnantes et obduratos in nequitia, una ruina simul omnes involvat. Nam improbitatis vectigal est calamitas et exitium. Atqui altera ex parte adducor in optimam spem infinita bonitate Dei, quod ipse pater misericordiarum succurrat aliquo pacto generi humano per inscitiam erranti, vindicabitque ab interitu suam imaginem, atque restituet in possessionem regni coelestis, qui finis ultimns est hominis in voluntate Domini conquiescentis. Jam incipiunt apparere vestigia quaedam non obscura Divinae clementiae, miserantis nostram infelicitatem, subvecto ex humili loco ad summum fastigium rerum hnmanarum viro impigro, et inflammato cupiditate iuvandi communia commoda; pontifice inquam veteris moris, et sanctorum pontificum strenuo aemulatore; qui dono providentiae genitus et servatus rebus fessis ac pene deploratis, virtute, sapientia, magnitudine animi, lucem in diuturnis tenebris delitescentem, omnibus conspiciendam efferret in publicum; cum antehac evaderent ad summum sacerdotium per sordes et corruptiones perditi homines inita societate cum impuris et contaminatis, suiqne simillimis, heluando et prodigendo nefarie, quae ad reipublicae defensionem et ornamenta superior aetas sapienter constituerat. Hoc igitur Pontifice moderante rempublicam magnae mutationes factae snnt in moribus et vero cultu Christi servatoris. Videmus Romam, urbem gentium ac terrarum

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570], Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica (, Tragurii), Verborum 1755, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15700202].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.