Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Beneša, Petar (fl. 1570) [1570], Epistula ad Ioannem II. Zapolyam, versio electronica (, Dubrovnik), 482 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesapepist1570].
cuius exemplum quam emendatissimum Tuae Maiestati mitto atque dedico, eam orans, ut eo animo et ea fronte munusculum accipiat, qua aliis maxima donare solet, et ut ei summam perpetuamque foelicitatem precor, sic me meaque omnia ei commendatissima cupio, trado atque commendo, et ut in ea amanda nemini concedo, sic me in numerum suorum carissimorum recipiat, etiam atque etiam rogo. Quod mihi Tua Maiestas imposuit, ut hominibus tuis huc profectis et Rhacusium diuertentibus, quibuscumque possim rebus accommodem, ut talia onera et tam iucunda mihi semper imponat, oro. Omnia quidem certe, quę in tuis rebus agam, non laboriosa mihi, et honesta uidebuntur. Quamobrem crebritate officiorum, studio et diligentia efficiam profecto, ut Hungaris, quos meo semper nomine dilexi plurimum, et ex tuis familiaribus praecipue, quibus propter Maiestatem Tuam arctissimo amoris uinculo obstrictus sum atque deuinctus, pro meae fortunae facultate satisfaciam, praecipuam gratiam Maiestatis Tuae quaerens atque expectans, quam in perpetuum foelicissimam cupio. |
Previous page
| Next page
|
Beneša, Petar (fl. 1570) [1570], Epistula ad Ioannem II. Zapolyam, versio electronica (, Dubrovnik), 482 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesapepist1570].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.