Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571], Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica (, Posonii), Verborum 901, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15710630].
Previous page

Next page

-- 216 --

autem vereor, quod hanc meam erga te voluntatem, senis inquam hominis, et veterani amici, tuique cupidissimi, (qua mansuetudine es supra ceteros mortales), et moleste ferres, utpote qui non tam prudentiam in amicis requiras, quam voluntatem metiaris. In altero si defecimus, alterum sane non desiderabis. Sed iam venio ad rem, neque necesse est, ut recenseam initia tui generis et nobilitatis, aut aetatis prima rudimenta, sive ut maiores tui profugerint in Dalmatiam ex Moesia, quum Turcus eam occupasset. Haec enim sunt alterius considerationis. Igitur adhuc adolescens, ut accepimus, instructus bonis litteris et moribus, quatenus illa aetas patiebatur, profectus es in Ungariam, ubi virtuti praecipue nostrorum hominum nunquam defuit locus ad amplissimas dignitates honoris et fortunarum. Postea quum in virum evasisses, et viderere tractandis maioribus negotiis idoneus, multas et varias, et nobiles legationes, primum sub Joanne Rege, deinde sub Caesaribus Ferdinando et Maximiliano fideliter, prudenter, dextere, servata semper Principum auctoritate, obiisti. Quamobrem tibi externo, nec petenti, nec ambienti, merito quidem virtutis et industriae ultro donata sunt amplissima sacerdotia, atque praelatus es clarissimis genere atque titulis illustribus, quorum maiores in Ungaria primis honoribus defuncti sunt. At tu quidem laetari debes, non tam fructu et amplitudine sacerdotiorum, quam praemio virtutis, et iudicio Principum, praesertim hoc infelicissimo rerum statu, in tam corruptis moribus omnium huius aetatis, unde profligata virtus exulat, probitas probro est, innocentia ludibrio habetur, et in obscuro sepulta iacet, contra nequissimus quisque ac imperitissimus extollitur. Quare hoc exemplum,

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571], Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica (, Posonii), Verborum 901, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15710630].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.