Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571], Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica (, Posonii), Verborum 901, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15710630].
-- 217 -- qnod in te evehendo
ad hoc Archiepiscopale munus multo maximum, et proximum fastigio Regiae
Maiestatis, nuper editum est applausu bonorum omnium rarum est admodum, ac in
omni vita memorabile. Neque dubito, quin in eo gerendo et Deo, et Principi, et
populis satisfaceres magnitudine animi, pervigili labore, pietate atque
prudentia. Non decet autem, felicitatem ingenii tui in ista dumtaxat muneris
administratione conquiescere; sed in hiis perangustis vitae spatiis altius
evehi, et ad immortalitatem niti. Nam vel indignis et nefariis istiusmodi, ac
etiam longe amplior dignitas saepius contigit, quorum omnia simul cum vita
extinguuntur, eorum quoque nomina in ipso funere intereunt. Constat, infinitos
ab orbe condito principes fuisse tum inutiles, tum eos, qui laudem merebantur;
at paucissimorum hodie memoria extat; atque hi quoque cum reliqua turba tenebris
premerentur, perinde ac (si) nunquam in rerum natura
fuissent, nisi quorundam scriptorum ingeniis felicibus vindicarentur
ob oblivione. Alioquin nec victoriarum fama Liberi patris, nec
labores Herculis, nec multorum gestae res illustres ad nos pervenissent; et quod
omnium maximum est, non abundaremus optimis artibus et documentis ad vitam
sancte beateque degendam. Nec solum animi beneficio litterarum excoluntur, sed
etiam vita prorogatur in temporum aeternitatem. Adde, quod hi, qui pollent
ingenio atque prudentia, quum se ad scribendum contulerunt, non modo sibi ipsis,
sed et aliis, de quibus in suis scriptis mentionem cum laude faciunt,
immortalitatem parant.
Itaque, Praesul optime, cui providentiae dono ad praeclaras dotes ingenii tui
litterarum ingens doctrinarumque studium accessit; te hortor ex animo, ut
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571], Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica (, Posonii), Verborum 901, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15710630].
|