Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 153 --

281/282 quam ferunt, odorifera, ad imbuendum suaveolentia sua totum mundum, etc. Vocabulum Odoris magnam habet emphasin. Perinde enim valet, ac si dixisset: Tanta est vis Evangelii in utramque partem, ut non gustu solum, sed olfactu solo aut vivificet, aut interficiat. Quicquid sit, nunquam frustra praedicatur, quin valeat aut in vitam, aut in mortem. ¶ Sed quaeritur, qui conveniat hoc cum natura Evangelii, quod paulo post vocabit ministerium vitae? Responsio facilis est, quod Evangelium praedicatur in salutem, id esse illius proprium: sed huius salutis participes esse solos fideles, interea incredulis esse damnationis occasionem, quod eorum vitio culpave accidit. Appellatur Evangelium regnum CHRISTI, Actorum vigesimo, idque ideo, quia regnum Dei in hoc mundo inchoat, omnes renovando in imaginem Dei, donec tandem in ultima resurrectione compleatur. Coloss. 4. Hi soli cooperarii in regnum Dei, qui mihi fuerunt solatio, etc. Paulus vocat Evangelium regni Dei. Est enim veluti sceptrum, quo Deus super nos regnat et per illud cooptamur in vitam aeternam. Verba vitae. Act. 5. Ite, et stantes loquimini in templo populo omnia verba vitae huius, etc. Insigne Evangelii elogium, quod vivifica sit doctrina, salutem hominibus afferens. Patefit enim illic Dei iustitia, Rom. 1. et Christus illic se nobis offert cum sacrificio mortis suae cum spiritu regenerationis, cum divinae adoptionis archa. Atque hoc nominatim Apostolis dicitur, ut animosius quaevis certamina pro Evangelio subeant, quando audiunt se aeternae salutis ministros esse. Demonstrativum apponitur maioris certitudinis causa, ac si vitam digito monstraret angelus: ut certe non procul quaerenda est, ubi Verbum habemus in ore, et in corde. Dicitatem, Vitae huius, scilicet de qua in hac doctrina et inter me angelum et vos Apostolos nunc agitur. Evangelii praedicatio vocatur Christi ad nos descensus Ephes. 2. Nobis enim adest Christus, quoties in spem salutis, per Evangelii praedicationem nos vocat. Evangelium crux interdum appellatur. Gal. 5. Exinanitum est scandalum crucis.

Libenter sane Evangelium Paulus crucem nominat, vel sermonem crucis, dum adiectam eius simplicitatem vult opponere ampullis humanae sapientiae vel iustitiae. Nam et Iudaei (ut ita loquar) disciplinariae iustitiae confidentia, et Graeci stulta sapientiae persuasione inflati, Evangelii humilitatem despiciebant. Quum ergo dicit, Nunc recepta circumcisionis praedicatione nullum amplius fore scandalum crucis: intelligit, nullam sibi molestiam exhibitum iri â Iudaeis, sed bona eorum pace sibi docendi fore locum: quia amplius eos non offendet fucatum illud et adulteratum Evangelium, compositum ex Mose et Christo, reprehendendo. Ministerium spiritus et iustitiae. 2. Corinth. 3. Quia instrumentum est regenerationis, et offert gratuitam cum Deo reconciliationem Mysterium Christi, Colos. 4. a dignitate, quia exponit imperscrutabile mysterium de Christo. Stulticia praedicationis. 1. Corinth. 1. Placuit Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. ubi per quandam concessionem sic vocatur: quia in speciem talis censetur istis μωροσόφοις , qui falsa confidentia ebrii, nihil verentur sacrosanctam Dei veritatem insipidae suae censurae subiicere. Testimonium Dei. 1. Corinth. 2. Annuncians vobis testimonium Dei. ubi, tametsi Dei testimonium passive quidam Interpretes exponant, dubium tamen non est quin ad mentem Apostoli magis accommodatus sit diversus sensus, ut testimonium Dei sit, quod a Deo profectum est: nempe doctrina Evangelii, cuius ipse author est ac testis. Legimus enim, eum caelitus de filio testatum esse. Testimonium Christi. 1 Corinth. 1. Quemadmodum testimonium Christi confirmatum fuit in vobis. Ubi secus vertit Erasmus, nempe his rebus confirmatum fuisse in illis testimonium Christi, cognitione scilicet, ac verbo. Sed aliter sonant verba, quae si non torqueantur, facilem habent sensum: nempe quod Evangelii sui veritatem Deus consignaverit inter Corinthios, ut certior fieret. Dupliciter autem id fieri potuit: vel per miracula, vel per interius Spiritus sancti testimonium. Videtur Chrysostomus de miraculis accipere. Sed latius patet. Ac primo quidem certum est, confirmari Evangelium proprie apud nos fide: quia dum fide recipitur a nobis tunc demum testamur Deum esse veracem. Et si autem miracula valere ad eius confirmationem debent, altius tamen petendum est exordium, nempe quod Dei spiritus arrha et sigillum est. Possunt itaque haec verba sic exponi: Corinthios abundare scientia, sicut ab initio Deus efficaciam apud eos Evangelio suo dederat: neque id uno tantum modo, sed etiam interna Spiritus virtute, donorum excellentia et varietate, miraculis, aliisque adminiculis omnibus. Testimonium igitur Christi, vel de Christo, Evangelium vocat: cuius huc spectattota summa, ut Christum nobis patefaciat, in quo absconditi sunt omnes scientiae thesauri. Si quis active accipere malit, quia Evangelii primarius author est Christus, et Apostoli nihil aliud sint quam secundarii vel subalterni testes: non admodum pugnabo. mihi tamen prior illa expositio magis placet. Quamquam paulo post Cap. 2. sine controversia active sumendum est Testimonium Dei, quia passivus sensus non congrueret. Hic autaem alia ratio, imo locus ille meam sententiam confirmant: quia mox subiiciebat quale sit illud, nempe nihil scire praeter Christum. Sic 2 Timothei primo: Non ergo te pudeat testimonii Domini nostri IESU CHRISTI, etc. ubi Paulus merito Evangelium appellat Domini testimonium: quia tametsi minime nobis adiutoribus indiget, nobis tamen has partes imponit, ut testimonium reddamus sibi, ad gloriam suam asserendam. Ministerium reconciliationis. 2. Corinth. quinto, Dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. Qui praeclarus Evangelii titulus est, quod legatio sit ad reconciliandos homines Deo: singularis quoque ministrorum dignitas, quod cum hoc mandato a Deo mittantur ad nos, ut internuncii sint, et quasi sponsores. Sapientia et prudentia Dei, item Arcanumuoluntatis Dei, Ephes. 1. Qui exundavit in nos in omni sapientia et prudentia, patefacto nobis arcano voluntatis suae. ubi Paulus Evangelium ornat splendidis titulis sapientiae et prudentiae, ut contrarias omnes doctrinas despiciant Ephesii. Nam hoc colore se insinuabant pseudoapostoli, sublimius se quiddam afferre traditis a Paulo rudimentis, etc. Contrâ Evangelii authoritas adstruitur a Paulo, ut secure in eo acquiescant fideles. Omnis sapientia, plenam aut perfectam significat: Quia autem quosdam terrebat novitas, huic etiam errori tempestive occurrit, dum vocat arcanum divinae voluntatis: sed tamen arcanum, quod nunc Deus patefacere voluerit. Sermo veritatis, et Evangelium salutis nostrae. Ephes. primo. Audito sermone veritatis, Evangelio salutis vestrae. ubi Paulus duplici epitheto Evangelium ornat, quod sit sermo veritatis, et quod Ephesiis fuerit salutis instrumentum. Quae duo epitheta diligenter observanda sunt. Nam cum nihil magis moliatur Sathan, quam ut vel contemptu Evangelii, vel dubitatione, mentes nostras imbuat: duobus clypeis nos hic Paulus munit, quibus utramque tentationem propulsemus. Ergo adversus omnes dubitationes discamus hoc testimonium opponere, Evangelium non modo certa esse veritatem, quae fallere nequit: sed κατ' ἐξοχὴν vocari sermonem veritatis, quasi extra ipsum nulla esset propria veritas. Deinde, ne quo unquam vel contemptu vel taedio sollicitemur, occurrat, qui sit eius vis et effectus:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.