Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 173 --

321/322 expositio vocis Hypostasis, tametsi tandem cum hac consonet. III. Sic et Ephes. 4 dicit, Nos habere per fidem παῤῥησίαν, προσαγωγὴν, καὶ πεποίθησιν , libertatem in loquendo aut agendo, et accessum in fiducia, aut confidentem: quae verba pulchre cum ὑποστάσει conveniunt. Sicut et illa duo sunt valde illustria in descriptione fidei, Rom. 4, ἐνεδυναμώθη et πληροϕορηθεὶς , robustus factus fide, et certo statuens. Quae omnia verba fortissimum quendam bellatorem describere videntur, qui ope Dei fretus, ac spiritu eius confirmatus, maxima et difficillima quaeque conari, adire et aggredi ausit, nihil dubitans de victoria ac felici exitu. IIII. Consideretur quoque fides et incredulitas ex adiunctis suis proximis effectis, nempe ex audacia aut animositate, et contra timiditate. Unde liquide patebit, fidem esse fiduciam, et incredulitatem esse diffidentiam. Nam diffidentia aut incredulitas in Deum plerunque habet secum extremam timiditatem, efficitque cor trepidum ac tremens, praesertim in periculis, quod proprium diffidentiae ac desperationis est: sicut Christus ipse testatur, obiiciens aliquoties suis simul timiditatem et incredulitatem, illaque duo tanquam coniunctissima connectens, τὶ δειλοί ἐστε ὀλιγόπιστοι ; Quid timidi estis vos modicae fidei? Sic incredulitas Petri per timiditatem describitur, Matth. 14. Sic et timentes, ne non habeant quod comedant, et quo induantur, Matth. 6, vocantur increduli, aut modica fide praediti. Contra autem fides facit cor firmum, stabile, robustum, et nequaquam tremens, quod fiduciae aut confidentiae est. Solet ergo in Scriptura describi incredulitas per motionem aut agitationem cordis, aut alioqui etiam omisso cordis nomine. Sic Isaiae 7 dicitur: Commotum est cor populi Iudaici, et domus David: id est, regis consiliariorum et aulicorum, ad terribilem famam de adventu hostium, sicut moventur vento arbores in sylva. Et Christus incredulos et inconstantes comparat arundini a vento agitatae. Eodem modo etiam Iacobus incredulum describit: Qui orat, petat in fide, nihil diiudicans. nam qui diiudicat, similis est fluctui maris, qui a ventis agitur et iactatur. Et mox: Vir animo duplici, inconstans in omnibus viis suis. Sic et Paulus talem describit inquiens Ephes. 4. Non simus amplius pueri, qui fluctuemus, et circumferamur omni vento doctrinae.

¶ Contraria autem stabilitas et firmitas fidei, non uno loco per fultum et corroboratum, aut constabilitum cor depingitur: praesertim vero Isaiae 26, ubi dicitur, quod fides sit cor firmatum, quod Deus custodiet pacem. Item Psal. 12, Ab auditione mala non timebit. firmum enim est cor eius, et confisum in Domino. et Psalm. 112. Qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commovebitur in aeternum. Sed de hac incredulitatis vacillatione, et fidei stabilitate, dixi prolixe in libello De FIDE. Cum autem sit aliqua similitudo horum affectuum ac motuum cordis, etiam in non renatorum mentibus, non incommode possis eos illustrare Homerica illa descriptione timidi ac fortis. Timiditas enim incredulitati, et contra constantia ac fortitudo fidei plerunque adiuncta est. Nam ut ex fide securitas et fortitudo, ita contra ex diffidentia timiditas protinus nascitur. Sicut et Christus suis subinde incredulitatem obiiciens, simul timidos eos vocat. inquit igitur ille Iliados V. seu XIII.
εἰ γαρ νῦν παρὰ νηυσὶ λεγοίμεθα παντες ἀριστοι
ἐς λοχον, ἐνθα μάλιστ' ἀρετὴ διαέιδεται ἀνδρῶν .
ἐνθ' ὁ τε δειλὸς ἀνὴρ ὄς τ' ἄλκιμος ἐξεϕαανθη .
τοῦ μὲν γαρ τε κακοῦ τρέπεται χρὼς ἄλλυδις ἄλλῃ ,
οὐδε οἱ ἀτρεμας ἦσθαι ἐρητύετ' ἐν φρεσὶ θυμος ,
ἀλλα μετοκλάζει, καὶ ἐπ' ἀμφοτέρους πόδας ἵζει .
ἐν δε τε οἱ κραδίη μεγάλα στέρνοισι πατάσσει
κῆρας οἰομένῳ. πάταγος δέ τε γίγνετ' ὀδόντων .
τοῦ δἀγαθοῦ, οὔτ' ἄρστρέπεται χρὼς, οὔτέ τι λίην
ταρβεῖ, ἐπείδαν πρῶτον ἐσίζηται λόχον ἀνδρῶν .
αῤᾶται δὲ τάχιστα μιγήμεναι ἐν δαὶ λυγρῇ .
οὐδέ κεν ἔνθα τεόν γε μένος καὶ χεῖρας ὄνοιτο .
εἰ περ γαρ κε βλεῖο πονεύμενος, ἠὲ τυπέιης ,
οὐκ ἀν ἐν αὐχέν' ὄπισθε πέσοι βέλος, οὐδ' ἐνὶ νώτῳ ,
ἀλλά κεν ἢ στερνων, ἢ νηδύος ἀντιάσειε
πρόσσω ἱεμένοιο μετὰ προμάχων ὀαριστυν . Quos versus sic convertit doctissimus et pientissimus vir Eobanus Hessus:
— Quin potius, si qui sumus ordine primi,
Ante rates coeamus, et agmina condensantes
In Troas pugnemus: ibi tum vivida virtus
Ostendet fortes, timidos ignavia bello.
Non etenim sibi constat iners, sed pectore vecors
Nunc hac nunc illac fertur, timet omnia, nunquam
Certa quies illi, semper trepidante vacillat
Pectore, nunquam animum misera formidine soluit,
Sub siditque pedi metuens innixus utrique,
Palpitat attonitum pectus, cor deficit amens,
Instabiles pavido crepitant sub gutture dentes.
Vir constans, animo nunquam titubante vacillat,
Sed fortem se praestat, et omnia fortiter audet.
Non adeo metuit congressus ille virorum,
Non timet insidias: quas si tamen incidit, optat
Quamprimum conferre manum, miscerier acri
Conflictu: tali ipse loco si forte vel ense,
Ut telo feriare alio, te nemo timoris
Arguerit, non ignavum te dicere quisquam
Audeat ex animo, dum non ea vulnera tergo
Accipias, aut aversa cervice, sed ipso
Pectore in adverso, cum scilicet hostibus infers
Antepedem, non inde refers: cum prima capessis,
Non post prima lates vexilla. Sed hactenus isthaec
Dicta satis fuerint, pueri, ne sicut inertes,
Commoda inutilibus perdamus tempora dictis. Ex hac igitur quoque descriptione fortis aut animosi, et contra timidi ac trepidantis, manifestum est, fortitudinem quidem a fiducia, timiditatem vero a diffidentia proficisci: quare etiam fidem, cui Scriptura audaciam aut fortitudinem tribuit, necessario simul esse confidentiam aut fiduciam: incredulitatem vero, eius contrarium esse diffidentiam. Huc percommode quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam et timiditatem esse contraria inter se. Ratiocinatio porro haec sic breviter colligi posset: Fortitudo est filia fiduciae, fortitudo est filia fidei, igitur fides est fiducia. Contra quoque timiditas aut trepidatio est filia diffidentiae, eadem quoque est filia incredulitatis, igitur incredulitas et diffidentia idem sunt. Porro istae duae picturae Homeri trepidantium et fortium, pulchre conveniunt cum sacrae Scripturae descriptionibus credentium et incredulorum, sicut supra auditum est de trementi et stabili corde. V. Cum Paulus 1. Corinth. 13 dicit, Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: quid ibi aliud fides, quam fiducia opis ac potentiae divinae, quae translatura sit nostri causa montes, significat? Non potest certe exponi de nostra aliqua bona qualitate, quae montes suis humeris transferat. VI. Paulus armans suum Christianum militem, et ad periculosam difficilemque pugnam contra Satanam, mundum ac carnem perducens, armat eum thorace fidei: 1. Thessal 5. item scuto fidei, Ephes. 5. Quid ibi fides aliud notare potest, quam fiduciam promissae opis Dei, qua Satanam et mundum expugnamus? Sic toties fide mundum et Satanam vincere ac expugnare dicimur, 1. Iohan. 5, et alias: Sola sane noticia non expugnat illos duos potentissimos hostes, sed fiducia in Deum expugnat. VII Toties commendatur precatio fidei, et in precibus fides adeo extreme flagitatur: ubi profecto fidem, solam noticiam

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.