Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 174 --

323/324 significare, prorsus impossibile est: alioqui et Satanae orarent, qui certiorem noticiam de Deo habent nobis. VIII. Passim iubemur accedere ad Deum fide: ubi impossibile est, fidem proprie ipsam solam noticiam significare: cum et Satanae noticiam habeant, credant et contremiscant. Natura ipsa, ac experientia quotidiana nos docet, quod non ii regem audacter accedant, qui norunt eum: sed qui fidunt in eius benignitatem, seu sibi certo eius favorem persuadent. Necesse ergo est, in talibus locis fidem significare etiam fiduciam. Filialis enim fiducia accedit ad tantam maiestatem, non noticia sola ipsius. Porro haec ipsa fides, quae precando accedit ad Deum, ac cum eo agit, et non ulla alia, nobis iustitiam, vitam, et alia omnia bona (teste Scriptura) impetrat. IX. Christus servator, totaque Scriptura alias clamat, Credite, credite, et homines omnia bona fide adipisci: alias dicit, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, Venite omnes sitientes ad aquas, venite bibite gratis. Toties etiam nostram fidem comparat accessui ad lautum convivium. Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui proxime noticiam consequitur. Quare testimonio Christi fides iustificans talis quaedam noticia est, quae non tantum agnoscit mediatorem, eiusque beneficia, sed etiam ardentissime ea expetendo, sibique ea applicando ad mediatorem, et omnino ad thronum gratiae caelestis patris per hunc intercessorem et sacerdotem aeternum accedit, ibique ista spiritualia bona, laeta fidensque a Deo accipit et consequitur. Necesse enim est istas loquutiones, aut invitationes ad accipiendam salutem, quibus Christus et Scriptura toties utitur, aequivalentes esse. Eandem enim, citra omnem dubitationem, remagit: et eandem viam, non diversam semper monstrat Christus, et eius Spiritus, accedendi Deum, et caelestia eius bona accipiendi. X. Expendatur fides etiam a suo contrario. Toties in Sacris literis, praesertim in Evangelistis ὀλιγοπιστία modica aut imbecilla fides accusatur: ubi plerunque prorsus necesse est diffidentiam intelligere. Matth. 6, et Luc. 12, desperabunda illa sollicitudo de victu et amictu in Apostolis et aliis hominibus reprehenditur, et propterea ὀλιγόπιστοι increduli vocantur. Unde manifestum est, et ὀλιγοπιστίαν aut incredulitatem esse diffidentiam, et contra veram fidem esse fiduciam. Sic Matth. 8, Apostoli ob timiditatem naufragii, et diffidentiam opis divinae, vocantur ὀλιγόπιστοι , diffidentes. Ergo contra, vera fides fiducia est.

XI. Negari non potest, Petrum Matth. 14, primum recte ac feliciter, plenumque fide ex navi in aquam prosiliisse, et per mare ambulasse sola fide fultum: et paulo post, solo defectu fidei submergi coepisse. Nam Christus ipse ei ὀλιγοπιστίαν obiicit. Ac quid ibi in Petro aliud potuit esse fides, quam fiducia opis Christi? quid etiam defectus fidei, quam diffidentia, quod Christus vel non possit, vel non velit eum servare in tantis periculis? Circumspiciens enim mare, ventos et undas, incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia Apostolorum Matth. 16. ob non acceptos panes, dicere quis posset: quos ob illam diffidentiam sollicitudinem ac metum famis Christus ὀλιγοπίστους , id est, modicae fidei nominat. XII. Toties Scriptura alias fidei iustitiam et vitam, aliaque bona, alias fiduciae offert, clamans: Fidite, confidite, sperate. sicut et Christus alias clamat, Credite. alias, Confide fili. Ergo fides, fiducia quaedam in Deum, et eius promissiones, est. Unam enim eandemque profecto viam Christus semper ad consequenda summa bona, praesertim iustitiam et vitam, diversis verbis monstrat, non varias ac multiplices. XIII. Summa, praeclare dicit Paulus: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Quale ergo est auditum verbum, talem etiam necesse est esse fidem. Effectus plerunque suae causae naturam indolemque respicit ac refert, sicut filia matris. Qualis certe est doctrina, talem etiam oportet esse noticiam in de ortam. Quid enim aliud est noticia, quam illa ipsa externa doctrina per oculos et aures, cogitationemque in animum recepta, et in promptuario memoriae recondita, quae eadem ratione sicut in nos recepta est, vicissim in alium porro effundi potest docendo? Sed verbum Evangelium est non tantum simplex narratio rei gestae, aut speculativa tantum et ociosa quaedam doctrina: verum etiam practica, adhortativa, consolatoria, animans, ac offerens ingentia bona, et ad ea accipienda blandissime et studiosissime (ut matres dulcissimos liberos solent) invitans. Igitur et fidem per eam divinitus in pectore nostro erga Deum excitatam, oportet esse non tantum speculativam noticiam, sed etiam ardens desiderium ac fiduciam oblati favoris, et divinorum beneficiorum. XIIII. Quid vero (obsecro) aliud est fides, quam ipsum Evangelium menti nostrae inscriptum, seu illa noticia ex charta aut voce Apostolorum ac Evangelistarum, vel potius ex ipsa Dei mente in nos transfusa, nobisque per Spiritum sanctum potenter inscripta, ac veluti lux et flammula quaedam viva in corde nostro accensa? Crassa prorsus, et tamen aptissima similitudine possis rem tantam clare percipere Sicut typus aut forma, et imago in eo typo fusa ac formata, necessario figuris ac lineamentis prorsus conveniunt: sic et nostra fides cum verbo Evangelii necessario convenit, conformata et (ut ita dicam) configurata est Nam ea doctrina aut institutio hunc effectum, motum et habitum cordis nostri concipit, gignit, format ac figurat, eique veluti sigillum quoddam imprimit. Verum (ut dixi) non potest negari, istam formatricem fidei doctrinam, seu Evangelion, esse verbi consolationis et animationis, blandissime et ardentissime invitans nos ad plusquam filialem fiduciam, ergo ardentissime amantem, et summa misericordia suavissime complectentem nos Deum: qui adeo dilexerit mundum, ut unigenitum filium nobis, in summam miseriam et ignominiam sit largitus, ut eum fide excipientes et amplectentes salvemur: quique tanta cura et ardore nos complectatur, ut potius mater infantis sui quâm ille nostri oblivisci, nosve negligere possit. Quis vero omnes ingentium bonorum pollicitationes, omnia blandimenta, lactationes, consolationes invitationes, et dulcissima allectamenta ac lactamenta Evangelii recensere posset, quibus nos Deus ad sese et accipienda sua ingentia bona invitat, excitat, et quod cogit ac compellit? Quare necesse est fidem, quae veluti filia quaedam, ab hac doctrina ceu matre aut matrice formatur in pectore nostro, esse talem quandam vivam et filialiter fidentem, ac in sinum et ubera benignissimi opitulatoris sese proiicientem ac reiicientem, noticiam et motum animi Christiani. XV. Vera ac iustificans fides prorsus necessarioque simillima huic blandissimae consolatrici Evangelii doctrinae est, quia et gignitur ab ea ut ingenium matris suae referre cogatur: et ad eam amplectendam ut obiectum suum, necessario accedere, ad eumque non aliter se flectere et accommodare cogitur, quam manus apprehendens lapidem aut aliquod

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.