Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 175 --

325/326 scabrum corpus. Hinc vides Christiane lector, quam necessario plane sequatur, fidem iustificantem esse fiduciam. Et tali solo motu aut actu animi nostri, ceu quadam mendica manu, apprehendi gratiam ac favorem Dei, eius suavissimas promissiones, et promissa ingentia bona iustitiae ac vitae, eoque nos sola fide iustificari. XVI. Posset confirmari haec significatio fidei, seu quod fides sit fiducia, etiam ex locutionibus Latinis ac Graecis. nam a nomine Fides venit verbum fide, vel certe contra, quod verbum omnino fiduciam significat. Quare cum idem sit thema aut origo vocis Fides, fide, confidentia et fiducia: et ista posteriora omnia simul fiduciam quandam denotent: necessario etiam ipsa originaria vox fides, quandam fiduciam in se continet aut significat. Huc facit etiam phrasis Credere aliquam rem preciosam alicui: quod significat, ob fiduciam, quam de cuiuspiam favore et probitate concipimus, concredere, ei ne custodiendam ac fovendam tradere. Quare necessario illud Credere significat fiduciam quandam. Sic etiam verbum πιστεύομαι , crebro in Sacris literis, praesertim in novo Testamento, accipitur. ut Rom. 3. Concrediti sunt eis sermones Dei. Sic et Galat. 2. Quare tum ex Latinae, tum et ex Graecae vocis ratione ac natura probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens. Nec id tantum ille facit: sed etiam insuper venit ad nos, multifariam multisque modis nos per suos prophetas et alios ministros alloquens, nobisque iurans, se non cupere mortem nostram, sed vitam quaerere: venit in quam ad nos, plus quam maternis blanditiis nos vocans, et ad sese alliciens, ut veniamus ad eius longe lautissimum, et plane gratuitum convivium, nobisque per suas promissiones et Sacramenta iustitiam ac vitam offerens. Quo ergo tandem alio modo istae tam largae et tam blandae pollicitationes, lactationes, et materna allicitamenta ac dona excipi possunt, nisi ut promittenti Deo assentiamur, ut illam tam benigne oblatam misericordiam, et maternum affectum, finemque fidendo, et illa bona accipiendo complectamur? Omnis certe promittens, etiam in communi vita, vult sibi credi: et tunc demum promissio rata est, cum ei creditur, eave fide assensuque accipitur. Omnis profecto, praesertim tam blande, large, ac materne suam gratiam, favorem ac omnem opem alteri offerens, vult illum sibi fidere, a se omnia bona expectare, in se sperare, et â se plena fiducia pendere. Quo enim alioqui fine sese ei tam blande et tam large offert, eumque ad fiduciam provocat? Sic igitur et Dei illae tam dulces blanditiae, viscerum suorum cordisque patefactiones et oblationes, fiductam nostram extreme flagitant, ac per illam accipi et excipi volunt et debent. Alioqui cur se tam benigne in nos effundere, et tam blande ac sollicite cor nostrum ad suum cor allicere conaretur, si talem affectum non a nobis extreme requireret, eoque suam benignitatem excipi et accipi non vellet? Omnis certe sermo noticiae et assensus gratia fit, eumque excitare ac efficere in auditoris pectore conatur. Si quis tam dulces compellationes, ac invitationes Dei sola noticia complecteretur, eisve assentiretur, nec porro vivo motu cordis ad eas desiderandas, accipiendas, eisve fidendum aut fruendum moveretur: an non is contemere tum illum plane maternum Dei affectum, tum et eius invitantia verba ac promissiones, tum denique et ipsa bona videretur? Sicut videmus nonnunquam iratos, nimiaque lenitate et indulgentia parentum superbos puerulos contemnere invitationes, blandimenta ac lactationes matrum, ut eis aegre faciant, ut vel comedere, vel munusculum aliquod accipere velint. XVIII. Hinc etiam consideretur, fidem non solum vere fiduciam esse: sed etiam Deum sola tali fiducia, sine omnibus bonis operibus excipi velle. Quid enim minus ferre posset hic longe ditissimus paterfamilias, qui misertus nostrae extremae indigentiae, ac (ut ita dicam) famis, tantos quasi sumptus fecit donati filii, et apparati lautissimi convivii, tamquam benigne nobis illas suas preciosissimas opes ac delicias offert dicens: Aperi os tuum, et replebo illud bonis caelestibus: quam si nos veluti ostentantes nostras opes, eiusque exaggerationes nostrae paupertatis redarguentes, et divitias contemnentes, ultro ei cum nostris operibus, tanquam praeclaris divitiis et insigni opulentia, occurrere vellemus? An non diceret: Equidem putabam vos esse esurientes, sitientes, famelicos, et extreme aegrotos: eoque cum tanto labore ac sumptu veni huc, ut vos reficerem: nunc autem, cum vos tam divites esse, et tam praeclare valere putetis, nihil plane mea opera, donis et bonis aut medicina indigetis. Sola igitur famelica et mendica manus debet huius tam divitis ac benefici patris, maternis viscerib. et thesauris occurrere. XIX. Sed de fiducia etiam illud expendatur, quod quam est impossibile, valde famelicum videre delicatissimos cibos, et non etiam extreme appetere: item cernere eos sibi dari ac obtrudi, et non illis fidere se depulsurum famen, non illis laetari, exultare, et toto pectore incubare: tam est impossibile, vere contritum ac pium sola noticia, et non etiam fiducia oblatam misericordiam, iustitiam et opem excipere. Ipsa ergo natura rei, promissionum, et illarum maternarum invitationum, blanditiarum, et cordis benignissimi erga nos oblationum, evidenter ostendit ac convincit, fidem illa tanta bona excipientem, esse plane fiduciam. Verum contra dicunt adversarii, fidem non esse fiduciam, sed potius causam et veluti matrem eius: ut Lovan. in Secundo Tomo habent. Resp. Non negamus fidem aliquando solam noticiam indicare, et eatenus esse tantum aliquam causam fiduciae: verum in talib. Scripturae locis, ubi dicimur fide iustificari, affirmamus fidem non solam noticiam, sed et fiduciam complecti: quod et hic hactenus, et in libello de Fide, ac in altero de iustificatione solide ostendimus. quos cupidus veritatis Lector diligenter perlegat. Quo autem haec tota res tum plenius intelligatur, tum quoque certius teneatur, proponam hic breviter Regulam, in libello de Fide, item in Regulis Hebraicis, praesertim in Synecdocha aut Metonymia prolixe tractatam ac confirmatam: Omnia verba ac nomina noticiae, alias proprie ipsam solam noticiam, eamque ociosam, aut tantum speculativam significant: alias autem vivam, aut vigentem seu practicam noticiam: alias denique, praeter noticiam, etiam proximos sequentes motus animi. ut, Novit Dominus viam iustorum. i. curat, fovet. Non novi vos: Videre bona videre mortem. Audire, pro intelligere et obedire Exempla innumera sunt passim obvia in Sacris literis. Talis natura est etiam verbi Fidei, et Credere. Denique ipsimet Papistae tribuunt verbo Credo alias solam noticiam: ut Credere aliquem, aut alievi. alias etiam Fidere aut fiduciam: ut, credere in DEUM. Hoc si agnoscunt ac confitentur in verbo Credere, agnoscant et in nomine Fidei, cuius prorsus eadem vis est et natura.

FIDUCIA, Graece πεποίθησις , aliqui vertunt confidentiam, quae alioqui Latinis plerumque in vitio ponitur, pro temeraria fiducia. Est autem fiducia, durabilis affectus ac motus animi, cum freti ac fidentes aliquo eximio bono aut ope, in eoque suaviter acquiescentes,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.