Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 177 --

329/330 sententiam: Nos diligimus, quia ipse dilexit nos. Non igitur fiducia bene consistendi aut vincendi in extrema die, progreditur ex nostra sordida et manca dilectione: sed contrâ, dilectio nostra erga Deum vehementer exeo augetur, cum certam fiduciam habemus aut concipimus vivendi aut vincendi in extrema die. Sic et Paulus Romanorum 8 ex fiducia victoriae in iudicio Dei exultat, Deum complectitur, amat ac celebrat. Hic nos optimo iure possemus vel deplorare sortem Ecclesiae ac verae religionis: vel etiam corruptelarum patronos, atque adeo hunc ipsum coram Deo totaque Ecclesia accusare, quod tam temere atque adeo sacrilege ausit dicta Spiritus sancti, nihil prorsus pro ipso facientia, corrumpere, et inde tam horrendos errores extruere, quos nec ipsi quidem Papistae nunc audent asserere, sed in solum Christum omnem fiduciam collocandam esse docent. ¶ Haec iam paulo prolixius de nomine ac verbo Fidei et coniunctis loquutionibus, non exclusa etiam omni rerum tractatione, disservi, cum ut pio Lectori gratificater: tum etiam, ut ipsam rerum magnitudinem ac difficultatem illustrarem: quod spero pios omnes in meliorem partem accepturos esse. Hortor autem magnopere studiosos veritatis, ut his adiungant, quae in libello de Iustitia, et in altero de Fide, disservi. Sic enim ferme plenam totius huius materiae expositionem habebunt.

FIGMENTUM יצר Iezer, Genesis 6 et 8 per metaphoram, a figulo eiusque opificio transfertur ad hominis cor, eiusque opera. ut notet eius formam substantialem, ut iam ficta formatave est: et illius cogitationes, quaesunt quasi quaedam ipsius figmenta Cum igitur Genesis 8 dicitur, quod figmentum cordis humani sit malum inde ab infantia: videtur omnino ipsam massam, aut etiam formalem causam cordis indicare, quae sit mala. Quasi dicat: non tantum eius accidentia, autetiam opera, sed etiam ipsam essentiam esse malam. Sicut et Ezechiel dicit, ipsum cor esse lapideum, et ideo exscindendum. Sed et Genesis 6, cum Moyses inquit, Figmentum cogitationum, videtur indicare motus ac cogitationes, et omnia molimina cordis. Quia sicut figulus singit varias species vasorum, ita cor humanum varias formas cogitationum fingit, sive quod attinet ad noticiam ac speculationem, sive quod ad res agendas pertinet. Illa igitur ipsa initia rerum, cognitionis et actionum, dicit Scriptura esse mala: ad quod Figmenti vocabulum et totum dictum videtur Christus respexisse, cum dicit, Excorde exire ea quae inquinent hominem, ibi esse illam pestilentem pessimi figuli officinam. Huic vero significationi huius vocabuli, seu practico figmento opponitur Isaiae 26, bonum figmentum: cum ille definit fidem, esse cogitationem firmam, aut subnixam: nempe verbo ac promissis Dei quod Deus custodiet pacem. Ita יצר Iezer, alias est veluti radix ac fons omnis mali, nempe tum ipsum pravum cor, seu eius substantialis forma: tum eius omnia molimina ac motus, praesertim incredulitas, quod est primarium malum: alias fons omnis boni, id est, spirituale cor et fides. Hoc figmentum Deus in nobis fingit. hinc Ephes 2 dicimur esse Dei ποίημα , Dei opus: sicut nimirum antea Satanae figmentum, filiique fuimus. In hac duplici significatione, pro massa cordis, et eius motibus, aut imaginationibus ac omnibus moliminibus, non raro reperitur haec vox in Sacris literis. ut de massa ipsa, Isaiae 29. Num dicet figmentum figulo Non fecit me? Et Psal. 103. Novit ille figmentum nostrum, quod pulvis sumus. Et de motibus, cogitationibus, desideriis, aut moliminibus inquit 1. Paral. 28. Quoniam omnia corda scrutatur Dominus, et omne figmentum cogitationum intelligit. id est, vota, cupiditates, conatui. Sic et Deuter. 31 dicit Deus, se nosse figmentum Israelitarum, quod illi facient. id est, prava consilia, vota, ac conatus idololatricos. Putant autem eruditi, Paulum vocem יצר expressisse Roman. 8, per vocem φρόνημα . Sane perinde ipsos primos motus, molimina, et conatus, Graeca quoque vox φρονεῖν indicat, sicut et Iezer figmentum. Germanice forte posses circumloqui hisce verbis: Alles sein tichten, tun und trachten, alle sein gedanken und vornehmen. Comparatur alioqui figmentum et figulus cum homine et Deo, tum ratione primae creationis: tum ratione perpetui regiminis: tum denique ratione renovationis ac liberi arbitrii: Rom 9. Hieremiae decimo octavo. Isaiae 29.

FIGURA, pro externa specie rerum fugacium, ac vera constantique essentia carentium, ponitur. ut Psal. 49. Figura eorum veterascat ad foveam. id est, gloria, opes, potentia, et ipsa eorum existentia, quae nihil habet solidi, sed transitoria est. Sic et Paulus 1. Corinth. 7 Figura aut schema huius mundi transit. id est, species illa evanida, quae mirabilis est primo aspectu, cum nihil aliud sit quam umbra, et veluti somnium rerum. Porro quod Christus dicitur esse figura, aut potius imago patris, postea in vocabulo Imaginis exponitur. Figurae denique voce vertit Vulgata versio, vocabulum Graecum Typi, 1 Corinth. 10. ubi dicit Paulus, Veterum peccata ac poenas fuisse nostrorum typos. Inde igitur factum est, ut in Ecclesia veteris Testamentires, praesertim caeremoniae, sacrificia, historica, et non pauca alia, Christi eiusque Ecclesiae ac religionis figurae fuisse dicantur: propterea quod, sicut picturae externam quandam speciem, lineamenta, aut figuras rerum pictarum exprimunt, cum earum internam essentiam ac bonitatem, efficaciamque exprimere nequeant: sic etiam veteris Testamenti res solam externam speciem ac figuram praestantissimarum et salutarium rerum novi Testamenti adumbrarunt, non res ipsius vere essentialiterque repraesentarunt.

FILIUS, et FILIA, licet notae voces sint, multos tamen idiotismos pariunt. Primum autem dicemus de eius propria, eique vicinioribus significationibus ac phrasibus. Primum igitur Filii dicuntur alicuius, non tantum ii qui ab eo ut parente geniti sunt: sed etiam nepotes, et omnes eius posteri. Qui huius vocis usus aut abusus est creberrimus ut, cum dicuntur filii Israel, filii Amon, Moab, etc. Sic et Christus vocatur filius David. Qualem catachresin habet etiam vox Patris, fratris, matris, ac sororis. Secundo, vox haec per metaphoram significat discipulum, propterea quod praeceptores quasi patres quidam animorum sunt. Sic dicuntur filii Prophetarum et filii medicorum apud Arabes: filii cantorum, Nehem. 12. pro cantoribus. Alia significatione Iudaei dicuntur filii Prophetarum et Testamenti, Actor. 3. pro haeredibus promissionum, prophetiarum et foederis, aut bonorum ex testamento provenientium. Tertio, sunt et filii adoptivi. Sic omnes pii vocantur Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen, ingenium et imitationem, vocat impios, 1 Iohan. 3. Quod diligentissime observandum est, ut sciamus ibi describi nativam malitiam, seu originale peccatum. Similis loquutio est Baptistae, et Christi, Genimina viperarum: et cum prophetae dicunt, Iudaeos esse natos ex Cananaeis, Aemoreis et Hitteis. aut etiam cum eorum vitis ac vinum ex Sodoma petitum esse dicitur: id est, eadem cum illis nativa malitia ac perversitate deformatos et subversos esse. Quarto, multum hac periphrasi utuntur Hebraei, Filius aut filii hominum: pro, homines: filii virorum, pro viris: filii alienigenae, pro exteris: filii populi, id est, plebeii. Hieremiae vigesimosexto. Proiecerunt cadaver eius in sepulchrum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.