Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 24 --

23/24 copia caeremoniarum aut τῶν παρέργων , posset veram pietatem religionemque obscurare, aut extinguere, etiamsi illae per sese nihil penitus mali praeterea continerent. Quidam falso tribuunt Adiaphoris, quod liceat in eis magistratui quicquid velit statuere ac praecipere, etiamsi sit alienus a vera religione, ut hisce temporibus Monarchis: et quod Ecclesia ei teneatur obedire. item quod pia salutariaque Adiaphora in gratiam hominum recte mutari queant: et denique, quod in institutione ac mutatione caeremoniarum possit externa pax seu ventris aedificatio apud persequutores quaeri. Qui perniciosissimus error copiose a me in Adiaphoricis scriptis est refutatus. Valet hic etiam plurimum Medica illa et politica Regula: Omnis mutatio periculosa. Non enim facile fit mutatio rituum sine scandalo apud imbecillos, et specie levitatis aut ambitionis apud prudentiores. Non esse necessariam, aut etiam possibilem conformitatem omnium caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni verbo ocioso.

ADINVENTIO, crebro usurpatur a Vulgata versione, et plerunque in malam partem. In Hebraeo est עללות aliloth, quod rectius vertitur studia aut conatus. Tribuitur aliquando etiam Deo. Psal. 76. Meditabor in operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. Ier. 17. Do unicuique iuxta fructum adinventionum suarum. Zoph. 3. In die illa non confunderis in cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricatus es in me.

ADOPTIO, vox Latinis notissima, nec aliter quam Latino usu in sacris usurpata. Dicuntur vero pii esse filii et adoptati Dei. Adoptionem filiorum aliquoties habet Vulgata: Rom. 8. 9. Gal. 4. et Ephes. 3. Sed in Graeco est simpliciter Adoptio. Spiritus adoptionis. dicitur Spiritus sanctus, duplici de causa: quia et datur Spiritus sanctus tantum adoptatis: et testatur de adoptione nostra, clamans in corde nostro Abba pater.

ADORARE, vox in sacris literis Heb. שחה Scacha et Histachave, Graece προσκυνεῖν , significat incurvationem corporis, qua alii solent alios dignitate praecellentes honorare: ut legimus Lothum adorasse angelos, putantem esse homines, Gen. 19 Abrahamum adorasse populum terrae, Gen. 25 Iacobum adorasse Esau septies, Gen. 33. Fratres adorasse Iosephum, Gen. 42, 43. Hic mos reverentiae aut honoris exhibendi fuit Orientalibus illis populis, teste Livio lib. 30, cum narrat, legatos Carthaginenses cernuos aut adorabundos pacem a Romanis petiisse. Quoniam autem etiam in sacro cultu eundem corporis gestum exhibebant, factum est, ut haec vox etiam ad animum transferretur, et veram Dei adorationem aut cultum significaret. Exempla sunt: Adoravit Abraham coram Domino, et Dominum, Gen. 23. et 24, et, Adoravit Israel Deum, Gen. 47. Non adorabis Deos alienos, Exod. 23, 24. Deut. 5, et Psal. 81. De hac spirituali adoratione loquitur Christus Matth 4, et Luc. 4, cum iubet solum Deum adorare, et illi servire. Sic volebat Sathan a Christo adorari: sic Apostoli Christum adoraverunt, Luc. 14, et 24. Complectitur autem et petitionem et gratiarum actionem, et totum cultum soli Deo debitum. De hac adoratione loquitur Christus cum muliere Samaritana, cum illa quaerit, ubi sit adorandum, num in monte Garizim, aut Hierosolymae? Quo vero intelligatur quid sit quod Dominus dicit ibidem, Veros adoratores ubique adoraturos in spiritu et veritate: observandum est, alium esse cultum externum consistentem in conspicuis aliquibus actionibus aut rebus, et alligatum ad loca, tempora, vestitum, gestus, sonum oris, verba, sacrificia, et alia huiusmodi: alium internum cordis. item, alium esse in spiritu et veritate, seu spirituali motu, veraque fide in Deum praestitum: alium, in hypocrisi. denique alium esse, quem sophistae vocant ex opere operato, id est, cum tantum per sese ipsum opus consideratur, ac Deo gratum acceptumque aestimatur, sive cultor habeat fidem, sive non: ut est ministerium ministri baptizantis, aut sacram coenam ministrantis. alium, ex opere operantis: id est, cum cultus ex vera fide colentis aestimatur. sicut Abel maiorem et gratiorem hostiam fide obtulit, quam Cain: et sicut in baptizando et communicante fides exigitur. Olim igitur erat alligatus Dei cultus, ex ipsius mandato, ad certa loca, tempora, aliasque circumstantias externas. Nunc non perinde est. Solent vero non renati ac carnales homines plerumque tantum ad opus operatum, seu externum cultum, utpote carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis collocare. Nam veram cordis obedientiam, veram agnitionem, timorem, et alios spirituales animi motus exhibere Deo nequeunt, Caeterum cum pii vera fide externum aliquem cultum aut opus a Deo mandatum praestant, nihilominus in spiritu Deum colere dicuntur: sicut Paulus dicit, se docendo Evangelion colere Deum, aut servire ei in spiritu, Romanis primo Distinguunt vero recentiores Theologi Adorationem istam religiosam, in Duliam, Hyperduliam, et Latriam: quo scilicet sic suam idolomaniam conficta distinctione excusare queant. Dicunt enim, Sanctos quidem colendos esse Dulia: divam vero Virginem, et humanitatem Christi in hac vita, seu quam diu hic vixit Hyperdulia: et denique Deum, Latria. Verum Scriptura haec discrimina ignorat. Quin et ipsemet Eckius in suis Locis, in fine Capitis de Sanctorum veneratione, clare confitetur, nusquam Scripturam vel Veteris vel Novi testamenti praecipere invocationem aut adorationem sanctorum Augustinus in Quaestionibus super Exodum, dicit, etiam Duliam Deo deberi: sicut et Paulus ubique testatur, se Dei, non hominum δοῦλον aut servum esse. Libro decimo de Civitate Dei, distinguit quidem hosce cultus, sed loquitur de cultu hominum viventium: et interponit praeclaram sententiam, quae cultum sanctorum penitus damnat ac tollit: Fidenter (inquit) audemus dicere, religionem non esse nisi Dei cultum. Ludovicus porro Vives in suis Annotationibus super eum librum, facit mentionem istius distinctionis Latriae, Duliae, et Hyperduliae: et dicit Laurentium Vallam affirmare, idem esse Duliam et Latriam: quod et ipse ibi adductis exemplis contra suos Papistas probat. Verba eius libro decimo, capite primo, haec sunt: Latriam quippe nostri. λατρεύω est, δουλεύω , quasi servio. sed postea factum est, ut esset σέβομαι , teste Suida. Augustinus vero servitutem hominibus debitam non Latriam appellari vult, sed alio nomine, puta δουλείαν Nam ad Ephesios sexto, quem locum citat, sic est Graece: οἱ δοῦλοι ὑπακούετε τοῖς κυρίοις κατὰ σαῤκα Hinc est illa distinctio facta de adoratione, Latriae, Duliae, Hyperduliae. Valla docet, λατρείαν et δουλείαν idem esse, et utrumque significare servitutem. quod ex Suida potest ostendi, qui ait, λατρείαν δουλείαν εἷναι ἐπὶ μισθῷ , servitutem esse mercenariam, Nam apud Xenophontem in

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.