Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 25 --

25/26 tertio Cyri Paediae, loquitur maritus: ἐγὼ καὶ ὦ κύρε καὶ τῆς ψυχῆς πριάιμην, ὥστε μή ποτε λατρεύσαι ταύτην . Hoc est: ego vero Cyre vel anima redemerim, ne unquam haec serviret. Tum uxor, ἑαυτου ψυχῆς ἀν πρίαιτο ὣστε μὴ δουλεύειν : Sua ipsius anima emeret, ne serviat. Quin et in Sacris literis λατρεύειν de servitute dicitur, ut in Levitico: Omne opus servile no facietis, λατρευτόν . Et iterum: De semine tuo non dabis servire principi, λατρεύειν . Et in Iob, mendica λάτρις dicitur. Sed admonendi sunt Latini, Duliam, et Latriam penultimam habere longam, ne brevem faciant. Hactenus Vives. Verum illud quoque verissimum est, Papistas non multo aliter sanctos coluisse, quam ipsum Deum. Certe innumerae preculae etiam typis impressae ostendunt, eos ab illis simpliciter et diserte opem in suis difficultatibus implorasse. Sicut in eodem opere ait Vives, multos Christianos sic colere statuas, ut gentiles. Angelus in Apocalypsi nullo modo vult adorari. nec Paulus ac Barnabas in Actis. Dicetur de huius vocis phrasibus etiam in aliis vocabulis, quae ei adiungi solent.

ADVENTUS, et Advenio, nota vox est. Celebratur autem loquutio Adventus Domini, qui duplex potissimum est. Primum, cum venit in carnem ad redimendum genus humanum: Deinde, cum in fine mundi veniet ad iudicandum homines. Possis et tertium adventum eius dicere, cum singulos convertit, et in corda eorum venit.

AEDIFICARE, Hebraeis בנא Bana, aedes struere est, notae significationis vox: sed per metaphoram valde crebo ponitur pro omni cuiuscunque rei perfectione, provectione, aut (ut ita dicam) melioratione. Unde forte Latinum bonum, quod homini profit, eumve quasi aedificet. Contra autem verbum Destruo, plane contrarias significationes et Hebraismos habet. ut Galatis 6. Si quae destruxi, rursus aedifico, transgressorem memetipsum constituo. Psal. 28. Destrues, et non aedificabis eos. Ieremiae 42. Aedificabo, non destruam. Significat igitur Gen. 2 creationem, cum dicitur Dominus aedificasse costam in mulierem quo verbo ibi Deus usus est, quia mulier sit quasi quaedam reaedificatio viri, quae eum patremfamiliâs facit, ac sine qua velut mancus ac mutilus est. Saepe ponitur pro liberorum procreatione, et totius familiae augmento. Sic Sara et Rachel materfam. cupit ex ancilla aedificari: id est, sibi adoptivos filios procreari. Gen. 16. et 30. Sic Exodi 1, Dominus dicitur piis obstetricibus aedificasse domum: id est, liberis et re familiari ditasse. Sic Nathan Davidi promittit, Deum illi aedificaturum domum: id est, ipsum et eius posteros, liberis ac re familiari omnique re necessaria ditaturum. Sic et sapiens mulier proverb. 14 dicitur aedificare domum. Significat etiam crebro docere: unde doctores dicuntur aedificantes, quia mentes hominum salutari doctrina extruuntur, melioresque fiunt. Lapis quem raprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli, Psalmo 118. Matthaei vigesimoprimo, 1 Petri 2. In 1. Thessalonic. 5. Aedificate alterutrum. Hoc sensu Paulus 1. Corinth. 3 vocat Corinthios aedificium: se architectum, qui fundamentum iecerit: alios superaedificare, qui pergant primae Corinthiorum institutioni aut Catechismo paulo pleniorem instructionem adiicere. Vicina huic, tametsi paulo generalior, significatio est 1. Corinth. 8, cum charitas dicitur aedificare: id est, omnibus modis fratrem iuvare, praesertim in incremento pietatis. Similis est sensus, cum Paulus dicit, se habere potestatem tantum ad aedificationem, 2 Corinth. 10. 14. 2 Corinth 5 dicimur habere, dissoluto hoc tabernaculo, aedificationem ex Deo, id est, plenam instaurationem in altera vita. Filii ab Hebraeis dicuntur בנים banim, quasi aedificantes, quod domum et patrem aedificent: Id est, tum vivum iuvent, tum et mortuum quasi adhuc viventem referant et repraesentent, eius nomen in memoria hominum retineant, eiusque famam ac facta tueantur, ut non plane mortuus esse videatur. Sic et Rachel petens sibi ex ancilla procreari liberos, inquit, Si forte ex ea aedificer. Accipitur tamen aliquando etiam in malam partem: ut cum 1. Corinth. 10, imbecillus frater ab alio comedente idolothyta, ad impietatem aedificari dicitur: id est, in ea confirmari, ut paulatim magis ac magis fiat ethnicus, illisque idololatriis sese adiungat. Aedificare super harenam aut petram, Matthaei 7, proverbialis quaedam loquutio est, de incerto aut instabili fundamento actionis aut operis. Contrarias plane significationes verbum destruere et destructio habet, quae ex hisce facile iudicari ac intelligi queunt, ut et supra monui. Aedificare domum fratris, est, mortui sine liberis fratris uxorem ducere, et ex ea liberos illo mortuo procreare, qui eum quasi redivivum, utpote eius haeredes, exhibeant. Deuteron. 25. Aedificari in aeternum, est ita confirmari aut constabiliri, ut quasi firmissimum aedificium perpetuo duret Psal. 89. In seculum misericordia aedificabitur: id est, perpetuo misericordia Dei durabit, parataque ac prompta piis erit.

AEMULARI: vide in voce ZELUS.

AENIGMATIZARE AENIGMA, pro, loqui aenigmatice. Ezech 17 Aenigmatiza aenigma, et paraboliza parabolam. Aliquando Aenigma simpliciter salutaria documenta et providentiae divinae exempla significat Psalm. 78. Aperiam in parabola os meum, eloquar aenigmata antiqua. Sic et alias saepe. Cernere per speculum, et in aenigmate, 1. Corinth. 13, significat non aperte, sed obscure: ut solet aenigmatica oratio esse obscura

AEQUITAS, pro iusta aut aequa causa aut re, sive in religione, sive in aliis. Isaiae 59. Impegit in platea aequitas: et aequitas ingredi non potuit, id est, nihil iuste pieque usquam agitur iustitia est submota ex tota civitate. Hypotyposis elegans est. Sic Isaiae 53. Qui ambulat in iustitiis, et loquitur aequitates: id est, qui iusta et aequa sequitur, agit ac promovet. Sic et Psal. 17, Oculitui iudicent aequitates. id est: Tu, o Deus, promove et iuva ea omnia, quae recta et aequa sunt. Vide infra RECTUM.

AESTATIS SICCITATES, pro summis siccitatibus ponitur, Psal. 32. Aestas alioqui saepe pro ipsis fructibus aestatis ponitur Ieremiae 48. In aestatem tuam praedo irruet: pro, in tuos aestivos fructus: id est, cum fructus erunt maturi, et non collecti, invadet te hostis tempore nempe sibi ad rapiendum commodissimo, et contrâ tibi ad tuenda tua incommodissimo.

AETERNITAS, ut definiunt communiter, est tempus quod initio et fine caret: eaque aeterna dicuntur, quae sine initio et fine fiunt, semper fuerunt, et erunt. talis est solus Deus. Perpetuam porro vocant ea, quae certo quidem tempore coeperunt, sed fine carebunt. Verum vox Aeternum non raro etiam alias significationes habet in sacris literis. Vertunt autem hoc Latino nomine nonnunquam Hebraeum Olam, quod tamen aliquando etiam seculi voce exprimitur. Quare in voce PERPETUI et SECULI, plura de hisce vocibus dicemus.

AFFERRE, nonnihil obscuri interdum habet. Psal. 29. Afferte Domino gloriam et fortitudinem: pro, laudate et celebrate eius gloriam et fortitudinem. Afferre consilium, est consultare super negotio aliquo. Sic Absolon iubet suos afferre consilium: 2 Sam. 16. id est, consultare quônam modo sit pater opprimendus.

AFFLIGERE aliquem pro male tractare, nota phrasis est. Sed aliquando quiddam inusitatius et obscurius Latinis auribus sonat. ut Levit. 16 et 23 ponitur, Affligere

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.