Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
335/336 esse dielectio ex corde puro, conscientia bona, et fide non ficta: cuius dicti sensus est, quod lex exigat charitatem una cum fide, corde et conscientia pura: vel etiam simul alludit ad renovationem, ubi ex verbo concipitur fides seu agnitio Christi, qui efficit cor purum, et conscientiam bonam, ex qua porro charitas et aliae virtutes ac bona opera proficiscuntur. In Apocalypsis secundo, et vigesimosecundo, Christus dicitur α et ω, principium et finis, propterea quod ille est et autor omnium, et finis: idque dupliciter, ut qui ubique, initio, in medio et fine omnia bona agit et perficit: et ad cuius gloriam omnia directa esse debent. Sic ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia. FINGERE, et FORMARE, dicit Basilius pertinere ad corpus; sed Creare, ad animam: quod discrimen ex Sacris literis probari nequit. FIRMARE, nonnunquam non tantum essentiae alicuius rei corroborationem significat, sed etiam quancunque rei (ut ita dicam) exornationem. Sic Paulus dicit Romanorum quarto, se non destruere legem per fidem, sed confirmare aut stabilire: id est, implere. Firmare vultum aut faciem, supra FACIE exposui. Firmare aliquem super inimicos: pro, firmiter constabilire et superiorem facere. Psalmo 105. Et firmarunt eum super inimicos eius. Firmare sanctuarium. Exodi decimoquinto: Sanctuarium Domini firmabunt manus tuae. id est, tu tibi ministerium et tabernaculum extrues. Firmare egenum. Levitici vigesimo quinto: Cum nutaverit manus fratris apud te, etc. tu firmabis illum: pro, nutantem eius rem familiarem fulcies tuo aliquo auxilio et consilio. Firmare in terra. pro, constabiliri eius statum ac res. Psalmo 149. Vir linguae non firmetur in terra. pro, nihil ei succedat. Sic Psalmo 101, loquens mendacia non firmabitur coram me. pro, non erit acceptus, non placebit mihi, nec stabilietur, non feram eum diu apud me. Firmari cogitationem. Firmata est contra Babel omnis cogitatio Domini, Hieremiae 51. id est, Deus certo ac sine ulla dispensatione aut acceptatione faciet, quod semel de castiganda Babylone statuit. FIRMAMENTUM vertunt saepe, quod Hebraei vocant רקיע Rakia, regionem aetheream, in qua sunt stellae: Graece στερέωμα , soliditatem: quod forte tum ideo sic vocatur, quia sit solidissimum ac firmissimum: tum etiam, quia sit quasi fundamentum totius aedificii, aut opificii mundi. Aliquando etiam vocatur Mabdil divisorium, quia dividat aquas superiores ab inferioribus, ut Gen. 1. ubi videtur etiam infimam regionem aeris complecti, super quam sint nubes, pluviam et cognata aquosaque meteora continentes. Eam enim opinor sententiam veriorem esse, quae sentit aquas supra caelos positas, esse istas ipsas quae in media regione aeris, in nubibus miraculose a Deo suspensae detinentur: quam quod supra omnem aetheream regionem sint aliquae aquae, quarum ibi nullus certe usus hominibus (propter quem omnia creata sunt) esse posset. Verum de hac quaestione supra in voce AQUA prolixe dictum est. Sensus ergo loci Genesis 1, est, firmamentum dividit aquas inferiores ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, quae circa nos est: de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, in quartae diei operibus dicitur. FIRMIORES iubet Paulus confirmare imbecillos, et eorum infirmitatem gestare, Roman. 14 15: intelligens, vel eos qui parum profecerunt, vel tentationibus cribrantur a Satana. FLAGELLUM, instrumentum castigationis, crebro in Sacris literis ponitur pro ipsis inflictis plagis, sive sint externae calamitates, sive internido lores, tentationes, ac vexationes Satanae. Quod inde fieri credo, quod calamitates non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic accipitur Marci tertio: Accedebant ut attingerent eum, quicunque habebant flagella: id est, morbos. Sic etiam 5 eiusdem dicit, Saneris a flagello tuo. Sed nihilominus crebro et pro ipso cast gationis organo aut medio sumitur: metaphorice tamen translata, vel ad homines quibus nos castigat, vel etiam ad ipsas actiones castigandi, ut Iosuae 23. Gentes istae erunt vobis in flagellum in lateribus vestris: id est, instrumentum quo FLATUS vox aliquando explicatione indiget, ut praesertim Isaiae secundo, ubi scriptum est: Cessate vobis ab homine, cuius flatus est in naribus eius. Quo alii putant describi iracundiam, quia irati spirant ardentem quendam halitum etiam per nares: quasi monet Isaias, ne sint molesti Meschiae, qui etiam irasci et punire soleat. Alii putant moneri homines, ne magis tyrannos quam Deum timeant, utpote qui sint adeo imbecilli, ut misero narium halitu victitent: aut etiam, quorum anima ac vita perinde ut flatus quidam expiret pernares. Sic de imbecillo medio vitae, aut respiratione accipitur, Iob 34. Si apponeret Deus cor suum super hominem, spiritum eius et flatum eius ad se colligeret: id est, mox ei adimeret respirationem et animam. Sic et Iob 15, accipitur. De ira videtur accipi FLERE, nota vox est: sed parit tamen quosdam Hebraismos, qui explicatione indigent. ut Psalmo 78. Viduae eius non fleverunt. de magnitudine cladis dicitur. ubi enim non possunt funera solenniter peragi, solito fletu ac lamentationibus uti mos fuit. Flentes
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.