Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 191 --

357/358 Luc. 11. et alibi in Evangelistis. Utitur hac voce et Iacob. 3. Sumpta autem est haec appellatio a nomine loci. Fuit enim vallis in suburbio Hierosolymae versus Meridiem ac Orientem, admodum fertilis et amoena, in qua posteriores reges erexerant Moloch idolum Ammonitarum: ubi exurebant in sacrificium cacodaemoni parvos liberos idololatrae Iudaei. Dicta est et vallis Tophet, propter strepitum tympanorum, quae adhibebant sacrifici, ne parentes exaudirent vocem conflagrantium puerorum. Eam postea pius rex Iosias, congestis eo cadaveribus et ossibus impiorum sacrificorum, contaminavit, et prophanam detestabilemque reddidit. Hieremias quoque cap. 19, de eius contaminatione inquit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius iste locus Tophet, et vallis filii Hinnon, sed vallis occisionis, etc. Ob memoriam igitur tam abominandae idololatriae, et postea factae prophanationis, Christus voluit hoc nomen ad ipsum infernum transferre. Verisimile nihilominus est, hanc vocem iam olim pro inferno usurpatam sicut Tophet dudum infernum significavit, ut mox audiemus. Significat alioqui, si vocis etymologiam exponas, idem quod vallis Ennon: quod proculdubio olim nomen proprium fuit viri, qui eam antiquitus possedit. Nam Iosuae 18 dicitur vallis filiorum Hinnon. et 2 Paral 28. Ipse adolevit incensum in valle filiorum Hinnon, et lustravit filios suos igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Isaias cap. 30 usus est eiusdem vallis nomine diverso, nempe Tophet, pro inferno: et simul infernum depinxit. inquit enim: Quoniam ordinata est ab heri Tophet, etiam pro rege est praeparata quam Dominus in profundum posuit, et dilatavit, cuius incendium est ignis et ligna multa: et flatus Domini, qui est quasi fluvius sulphuris, succendit eam. Filium gehennae duplo magis fieri proselytum a Pharisaeis conversum, quam antea fuerit, testatur Dominus Matth 23. pro, duplo magis dignum aeterno supplicio, quam antea propterea quod antea erat simplex ethnicus ac ignarus veri Dei: nunc vero, icto cum vero Deo foedere, ad innumeros errores apostataret: et Meschiam servatorem, quaerendo operum legisque iustitiam, reiiceret ac conculcaret. Gehennae aliquando ignis additur, et dicitur tum Gehenna ignis, Matth. 5. tum ignis Gehennae: tum simpliciter ordine, ac veluti per appositionem. Marci 9. Proiici in Gehennam, in ignem inextinguibilem: ubi quasi explicatur, quid Gehenna sit. Infernus igitur varia habet nomina in Sacris literis: ut est, Sepulchrum, ignis inextinguibilis. Lucas vocat Abyssum: Apoc. puteum abyss. Paulus inter alia etiam infima terrae. Petrus secundae secundo, Tartarum. Isaias, Tophet: Christus, Gehennam. Appellatur et tenebrae exteriores, pars cum hypocritis, etc.

GENERATIO, a gignendo, sicut et Graecum γεινεὰ , et Hebraeum תולדת Tholedet. Nam Dor, quod etiam Generatio vertitur, et hic simul explicatur, aliunde venit. Habet autem varia significata in Sacris literis, aliis linguis minus usitata: quae percurram, ne simpliciorem Lectorem fugiant, eique obscurum sensum loci relinquant. Primum igitur significat successiones hominum, sese invicem gignentium aut propagantium. Sic ab Abrahamo usque ad nativitatem Christi, Matthaeus dicit fuisse generationes 42. id est, tot commutationes hominum in una linea seu successiones liberorum parentibus succedentium. Secundo, significat omnes homines simul aliquo tempore viventes. ut Noachus dicitur iustus fuisse in sua generatione: id est inter suae aetatis homines solus repertus est pius, instante iam diluvio. Hinc fit, ut quoniam mores hominum fiunt subinde deteriores, aliqua hominum aetas dicatur prava et perversa, et prioribus deterior: sicut Poetae priores aetates aureas, aut argenteas fingunt. Sic Exod. 1, dicitur mortuus Ioseph, et universa illa generatio, Ezech. 1. Generatio labitur, generatio advenit Sic Homerus: Qualis generatio foliorum talis et hominum. ubi proprie ipsam procreationem ac interitum hominum denotat. Tertio, significat homines non quidem eodem tempore viventes, sed tamen simili ingenio praeditos. Sic dicitur Generatio iustorum, Psalm. 14. Item, Generatio quaerentium Deum, Psal. 24. et contra Generatio iniustorum. Ubi homines, ob morum et naturae similitudinem habentur pro una generatione, etiamsi diversissimis locis et temporibus vivant. Sic Luc 16 dicit Christus, filios huius seculi esse sapientiores filiis lucis in sua generatione. id est, inter suos: vel potius, in suis rebus ac negociis: nempe carnalibus, in quibus mire vigilantes, sagaces ac industrii sunt. sicut supra dixi, etiam mores ipsos unius aetatis, generationis nomine notari. Quarto, significat ipsum seculum, tempestatem, aetatem. Sic singulis seculis anni centum a Latinis tribuuntur, propterea quod intra centum annos omnis prior aetas interit. Sic Gen. 15 dicit Deus Abraamo, posteros eius 400 annis servituros exteris et quarta generatione illos esse reversuros: scilicet, exacta illa quarta generatione. Sic et Homerus dicit, Nestorem tres γεινεὰς generationes vixisse, et cum quarta tunc versatum esse: id est vixisse 300 annos, et iam quartam centuriam annorum esse ingressum. Quinto, ipsam propagationem, aut etiam creationem, seu nativitatem significat. Sic Gen. 2 dicitur: Haec est generatio caeli et terrae. pro hoc modo caelum et terra procreata sunt a Deo, et porro alias creaturas Deo operante procrearunt. Sexto, interdum significat res gestas et negocia, quae una aliqua aetate aut certis quibusdam hominibus acciderunt: sicut semper in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam initium polliceatur, aut etiam sequentia ad illud initium non protinere. Septimo, nonnunque unius familiae propagatio dicitur, sicut saepe in Genesi habemus: Haec est generatio Sem, cap. 11. aut, Haec est generatio Esau, 36. id est, haec est propagatio posteritatis illius hominis. Octavo, aliquando certum genus hominum notat, ut in tertia significatione dixi, plane ut in Eunucho Terentii: Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt. Prov. 30. Est generatio quae patri suo benedicit. Est generatio quae munda est in oculis suis. Nono, aliquando simpliciter ipsam gentem significat. Sic Christus dicit Matth. 24, eam generationem non transituram, donec omnia fiant: id est, gentem Iudaicam non interituram prorsus. Sic Moses vocat Israelitas Deut. 32, gentem perversam et distortam. Et Christus saepe, generationem pravam et adulteram tametsi in hoc loco ad tertiam significationem de qua supra dictum est, aptius retuleris. Confirmat hanc significationem, quod clare dicitur, Christum et extremum diem ante finem aut interitum illius generationis, venturum. Confirmat quoque ipsa experientia, quod tum mirabiliter conservatur gens Iudaica, ne in tot periculis vel intereat, vel degeneret in gentes, inter quas vivit, ut innumerae aliae gentes. sicut Germani Italici et Gallici degenerarunt in Italos ac ac Gallos, et Vandali passim in Germanos. Huc facit etiam, quod Deus per totum mundum dispersit istam impiam gentem, ut volens nolens testetur de Christo dum confitetur fuisse quendam hominem profitentem se esse Christum, et multorum ac magnorum miraculorum patratorem, quem ipsi crucifixerint, et post cuius crucifixionem paulo post sint funditus eversi ac dispersi, ac denique a quo sit orta ista religio ac gens quae Christiana vocatur. Sensus ergo. est, quasi Dominus inter alia dixisset: Haec horrenda quae

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.