Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 200 --

375/376 Lex enim uni maxime instauratas vires et bonas qualitates requirit, et renovata natura simul vult normis legis regi, eisque obedire, quandoquidem illa renovatio est quaedam viva legis in cor inscriptio: et ad hoc ipsum datur homini, ut legi eo rectius obediat: seu (ut Paulus dicit) homo conditur ad bona opera, in hoc ipsum a Deo parata, aut praescripta, ut in eis ambulet, et Deo serviat. V. Huc etiam referatur, quod eodem hoc capite Paulus certitudinem salutis requirit, eoque ex Gratiae et Fide salutem vult pendere. Non potest autem esse certitudo in illa Papistarum iustitia renovationis: quia ipsimet Papistae in suo Tridentino Concilio, et alias asserunt, alium plus, alium minus renovari. Quare in illa imperfectione iustitiae necesse est dubitationem regnare. VI. Cap. 5 incipit Paulus disserere de Gratia Dei: et mox substituit ei voci tanquam quoddam aequivalens, Dilectionem Dei dicens, quod antea cum hostes essemus, simus Deo reconciliati, etc. Ostendit ergo, idem sibi esse Gratiam et Dilectionem. Paulo post eodem Capite, Iustitiam, qua iustificamur, inculcat esse donum: causam autem huius doni facit Gratiam. Iam cogitet omnis intelligens, quae alia causa esse possit verae donationis aut gratuiti doni, quam beneficus et spontaneus favor aut misericordia. Certe si gratia esset renovatio, aut novae virtutes: tunc illa secundum Papistarum doctrinam esset ipsissima Iustitia, non autem causa efficiens eius. et quae porro per eam contingerent nobis, essent et vocarentur praemia infusarum virtutum, non iam mera dona. Certum porro, ac ipsiusmet Christi testimonio confirmatum est, Paulum esse electum organon, seu doctorem gratiae, ac beneficii eius. Certum quoque est, inter omnia scripta Pauli epistolam ad Romanos primariam esse, cuius caput et praecipua sedes doctrinae de Iustificatione sunt praedicta tria capita: quae cum summo consensu doceant, Gratiam iustificantem esse illum gratuitum Dei favorem, quo nos adeo dilexit, ut filium suum pro nobis traderet: omni profecto iure omnes pii idipsum sentire ac profiteri tenentur, Sed adiiciam et alia Testimonia ac Argumenta. VII. Saepe haec vox numeratur a Paulo inter alias in Deo, extraque nos existentes, et gratuitam benevolentiam significantes: ut solet crebro in Sacris literis congerie quadam fieri. ut 1. Timoth. 1. et 2. Timoth. 1. et in secunda Iohannis cap. 1. Gratia, misericordia, pax a Deo, etc. ubi ipse quoque ordo indicat, vocem Gratiae aliquam primam causam nostrae conversionis in Deo existentem significare, et non quasi ultimum effectum conversionis. VIII. Secundae Timoth. 1 , coniungit Apostolus vocem Gratiae, cum voce Propositi Dei, inquiens: Qui vocavit nos vocatione sancta, non secundum nostra opera, sed secundum proprium propositum et gratiam quae data est nobis in CHRISTO IESU, ante secula. Hic Gratia cum bono proposito Dei coniungitur. et veluti explicans illud, dicitur esse causa nostrae vocationis: ac denique affirmatur, quod sit nobis data ante secula. Quae tria nullo modo renovationi, sed potius soli gratuito favori Dei erga nos conveniunt. IX. Hebraeor. quarto dicitur , Ut consequamur gratiam ad opportunum auxilium. Fit igitur Gratia causa auxilii opportuni: ubi nimirum etiam non renovationem, sed gratuitum Dei favorem, ex quo nobis opportunum auxilium profluit, indicat: ideo etiam ibidem vocat thronum gratiae. id est, favoris aut gratuitae misericordiae, non sane novitatis nostrae. Eodem modo et Ephes. 1, Gratia fit causa remissionis peccatorum. Est autem proprie gratuitus favor aut misericordia, causa condonationis culpae ac poenae, ut et prius dictum est. Et quidem additur ibi Dives gratia: qualis non nostra renovatio, quae in hac vita tantum tenues primitias spiritus complectitur, sed tantum ingens Dei erga nos favor est. X. Eodem capite ad Ephes. 4 inquit Paulus: Qui praedestinavit nos, ut adoptaret in filios per IESUM CHRISTUM, in sese, iuxta beneplacitum voluntatis suae, ut laudetur gloria gratiae suae, qua (gratiavit) charos habuit nos per dilectum. Vult laudari gratiam, quod renovationi nostrae non convenit: et dicit Dei nos per illam gratiam gratiasse, aut gratis charos habuisse. Ubi diserte audimus quid sit Paulo Gratia: nempe ille gratuitus favor aut benevolentia, qua nos charos habet, aut amplectitur in Christo, suo dilectissimo filio. XI. Sequenti quoque cap. describit Gratiam, inquiens: Deus, qui dives est in misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam cum essemus mortui per delictum, convivificavit nos cum Christo: per gloriam estis servati, etc. Quibus Paulus abunde docet, Gratia servari aliquem, idem sibi esse quod Ex ingenti misericordia et multa dilectione servari. Nam repetita sententia, Per gratiam estis servati, clarius exponit id quod prius dixerat, Per misericordiam aut charitatem. XII. Roman. undecimo , ait Apostolus, reliquias et electionem ex gratia factam esse. Quid ibi aliud Gratia est, nisi gratuitus favor, sicut toto 9, capite prolixe disseruit? Et mox addit: Quod si ex gratia, non iam ex operibus quandoquidem gratia iam non esset gratia: quod si ex operibus iam non ex gratia, quando quidem opus iam non esset opus. Ubi opera et gratiam inter se opponit, tanquam invicem sese destruentia. Quod ipsum de Gratia renovationis nequaquam intelligi potest, quae est bonis operibus coniunctissima. Solus autem gratuitus Dei favor cum bonis operibus, eorumve merito, quando utrunque pro causa alicuius rei ponitur, sese invicem destruunt, ita ut si quis bonis qualitatibus ac operibus servari aut iustificari dicatur, ille gratia aut gratuito favore servari negetur: et contra, si enim ex operibus iustitia est, Christus frustra est mortuus. XIII. Ad Ephes. primo affirmat Apostolus nos habere remissionem peccatorum secundum opulentam gratiam Dei. Hic profecto perfacile est videre, quid haec vox Apostolo significet. Quae enim potest alia causa esse remissionis debiti alicuius, quam favor, misericordia, seu benevola voluntas creditoris erga debitorem? XIIII. Eph. secundo inquit: Gratia estis servati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. In quo loco luculentissime Paulus totam rationem nostrae salutis exponit: causam eius efficientem facit gratiam, ac ab ea excludit opera, et omne omnino nostrum meritum. Ipsam salutem (quae et iustificationem et regenerationem, et vitam denique aeternam complectitur) donum appellat. Causam instrumentalem, per quam illud donum accipimus, dicit esse fidem. Iam facile est animadvertere, si salus est donum, et gratia est causa doni, quid in talibus loquutionibus, Homines gratia salvari, aut iustificari, Paulo haec dictio significet. Quae enim alia potest esse causa doni, sincere et non fucate donati, quas favor, benevolentia, seu voluntas quaedam studioss. quempiam iuvandi? Ut in patre filio aliquid donante, quae est alia causa, quam paternus ille amor? Sic et nos perditi filii, dono salutis aeternae donamur a benegnissimo patre caelesti, non nisi propter eius gratiam id est, summam ac plusquam paternam erga nos benovolentiam. Non esse autem gratiam nostra opera, ope Spiritus sancti effecta, ex eo animadverti potest quod clare omnia opera nostra, omne meritum, ac paene totum hominem ex causa efficiente salutis, Paulus hic disertis verbis excludit, dicens: Et hoc non ex vobis. Item: Non ex operibus, ne quis glorietur. Ad hasce rationes et illam adiice, quod in Hebraeo Gratia חן , Chen, vel venit a verbo חנן , Chanan,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.