Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 201 --

377/378 quod misereri significat: vel certe id gignit, ut gratia ipsis sicut themate, sic et significatione cum verbo Misereri conveniat, eoque gratuitum favorem proprie, non donum significat. Quin et Thomas testatur, eam saepe idem cum misericordia esse. Convenit autem et sono et significatione, et quasi derivationis ratione cum Germanico gunnen, chanan, quod favere alicui significat, et gunst favor. Quare si huius vocis veram ac genuinam significationem pernosse vis, respice vetus Testamentum, eiusque originariam linguam, unde primum in novum Testamentum progreditur. Considera etiam ipsam eius etymologiam, aut originalem radicem, unde genuina vocabulorum vis considerari accipique solet. Sic et Graecum verbum χαριτόω , a χάρις gratia derivatum, indicat ultroneum liberalemque favorem. Nam χαριτόω significat gratis diligo. Ephes. 1. Qui sponte nos dilexit in dilecto. Sic in salutatione Angelica, Ave gratis dilecta, Dominus tecum: idem illi est, esse κεχαριτωμένην , quod gratis dilectam, quodque Dominum ei propitium esse, aut eam nactam esse gratiam apud Deum, quod mox veluti explicationis gratia adiicietur. Non recte ergo vertit Vulgata ac vulgaris, Ave gratia plena, et gratiosa. Ex quibus omnibus liquido apparet, Gratiam iustificantem in Sacris literis esse proprie, illum gratuitum Dei favorem, quo benignissimus pater nos indignissimos complectitur, adeo ut unigenitum filium pro nobis tradat, eumque faciat maledictum, ut nos a maledicto legis liberemur: eum castiget ac percutiat, ut nos vulnere eius sanemur, etc. Verum in Tabella adiecta, aliquanto clarius vocis huius significationes apparebunt.

GRATIA alias accipitur Active, et est idem quod favor, aut beneficium potentioris erga indigentem, aut alioqui inferiorem. quae est multiplex:
I. Gratuitus Dei favor, seu causa iustitiae: Romanorum 3. Tit. 3. Iustificati gratia. Roman. 4. Non imputatur merces ex gratia. Roman. 2. Si ex gratia, iam non ex operibus. Ephes. 2. Gratia estis servati, per fidem. Hinc phrases, Invenire gratiam, pro favorem consequi, etc.
II. Remissio peccatorum, ut quidam asserunt.
III. Totum regnum Christi, Galat. 5. Excidistis gratia, qui lege iustificamini. Tit. 2. Apparuit gratia Dei Salvatoris. Non estis sub lege, sed sub gratia, Rom. 6.
IV. Qualitates, aut dona per Spiritum sanctum donata. 1. Corinth. 1. De gratia vobis data, quod in omnibus ditati estis. Ephes. 4, Unicuique vestrûm donata est gratia.
V. Assistentia, aut praesentia Dei perpetuo regens, et efficaciter promovens ministerium. Laboravi, non autem ego, sed gratia quae mecum est. 1. Corinth. 15.
VI. Beneficium humanum, ut est eleemosyna: 1. Corinth. 16. Petentes gratiam contra Paulum. Et, Festus volens Iudaeis gratiam ponere: Actor. 25.
VII. Gratitudo: ut, Gratias ago. Passive, et est quasi quoddam meritum, aut (ut ita dicam) gratiositas inferioris apud superiorem:
I. Acceptum esse, ut gratiositas. Dedit ei gratiam coram praefecto carceris, Genesis 39. Dedit eis gratiam coram Aegyptiis, Exodi 3. Gratiam habebant coram omni plebe, Actor. 12. Proficiebat Christus gratia coram Deo et hominibus: Lucae 2. Mansuetis dabit gratiam, Proverb. 3.
II. Meritum. Lucae 6. Quae vobis gratia, si datis mutuum, recepturi, etc. 1. Petri 2. Nulla est gratia, si quis iuste patitur. Sed si iniuste, pro gratia gratiam: id est, pro merito Christi favorem, aut etiam pro favore erga ipsum filium nobis favet. Dilexit in dilecto.

GRATIS vox, praecedenti voci Gratiae admodum vicina, plura habet significata. Aliquando enim idem valet quod Sine optato eventu. Galat. 2. Si enim per legem iustitia, Christus gratis mortuus est. id est, nihil profecit aut acquisivit nobis moriendo, ut nos nostromet sudore iustitiam ac vitam acquirere oporteat. Sicut paulo prius dixerat: Igitur Christus est minister peccati. Aliquando significat sine gravi, aut iusta causa: ut Ioan. 15. Psal. 35. Odio habuerunt me gratis. Sic Proverb. 24 dicitur: Ne sis testis gratis contra proximum tuum id est sine gravi causa, aut vera eius culpa. Denique significat sine precio: ut Matth. 10. Gratis accepistis, gratis etiam date. 1. Cor. 11. Gratis vobis Evangelion praedicavi. 2. Thess. 3. Neque gratis panem comedimus. Exodi 21, Septimo anno egredietur liber gratis. id est, sine precio redemptionis. In hoc ultimo significatu utitur hac voce novum Testamentum, agens de gratuita hominis salute. ut Rom. 3. Iustificantur gratis ipsius gratia. id est, sine omni nostrorum operum compensatione, aut merito. quod alias dicitur, Sine operibus, sine lege, sine nobis, secundum gratiam, aut ex gratia: item, Donum Dei est, etc. Multa de hac voce hoc tempore Theologi disputant, nec immerito, discernit enim promissiones legales, quae sunt conditionales, flagitantes meritum, aut plenam legis obedientiam: ab Evangelicis, quae nobis sunt plane gratuitae, et ex solius Christi merito dependent. Saepe autem etiam aliis phrasibus haec eadem proprietas Evangelii inculcatur. ut Isa. 52. Gratis venditi estis, et sine precio redimemini: et cap. 55. Omnes sitientes venite ad aquas: et quibus non est argentum, venite accipite, et comedite sine argento, et sine precio. Sic et Christus clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et specie convivii gratuitam salutem depingit.

GRAVIS, habet varias significationes in Sacris quoque literis, sicut et in prophanis. Nam Cavad, Gravis fuit, significat et gloriosum esse, et divitem: sive id mala occasione fiat, quod divitiae et gloria sint tum suis propriis possessoribus non raro graves ac molestae, ut non plane pro arbitrio agere ac vivere possint: tum et aliis, quos tales premunt: sive ex bona causa, quod divites ac honorati plerumque coguntur esse graviores, magis serii ac stabiles, et ab omni levitate et vanitate alieni: sive denique, quod onusti opibus, et bonis etiam stabilibus, non facile queunt ex uno loco in alium migrare. In hac significatione Abrahamus dicitur fuisse gravis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.