Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 203 --

381/382 Sic denique industria mulier dicitur gustare quod bona sit negociatio sua: Proverb. 31 id est, experimento cognoscere. suam industriam ac laborem esse salutarem. Gustare etiam mortem dicitur, pro mori: Matthaei 16, et Iohan. 5, Quia verba noticiae non raro pro frui bonis, et perpeti mala ponuntur. ut, Videre mortem, Videre bona Hierusalem: sensus ponitur pro fruitione rei. GUSTUS, Hebraeis non raro usurpatur pro habitu totius corporis, in sermone, gestibus, forma corporis, et omni dexteritate: sive quia alii inde gustent aut cognoscant nos: seu quod externa illa indicia interni gustus aut iudicii iudicia sint. 1. Samuelis 21. Et mutavit David gustum: id est, habitum aut gestum suum. Et mox 25, Benedictus gustus tuus: dicit David ad Abigail. id est, prudentia, qua recte imminentia mala praevidisti, et praevenisti, meque ab ista caede liberasti. Sic Proverb. 11, pro prudentia ponitur: Annulus aureus in naribus porci mulier formosa, carens gustu. id est, intelligentia.

GUTTUR, metaleptice pro sermone. Psal. 149. Exaltationes Dei in gutture eorum. id est, in sermone suo praedicant grandia opera Dei. Clama gutture, ne prohibeas: Isaiae 58. ubi ferme proprie accipitur pro ipso instrumento vocis. Psalmo 5. Sepulchrum patens guttur eorum. id est, perpetuo ex ipsorum gutture pravi sermones eructantur. Habet autem simul illa locutio singularem gratiam, quod perinde ex eorum malo thesauro cordis parva consilia, et impii sermones per guttur effundantur sicut ex sepulchro aperto pestilentes foetores perpetuo spirant: quam similitudinem Christus plenius exposuit. Guttur etiam pro collo ponitur: Torque guttur et Alligare praecepta Dei gutturi, Proverb. 1. 6. Prohibe guttur a siti, Hierem. 2, significat, Noli procul peregre proficisci per loca arida, ad quaerendam humanam opem. Premuntur enim viatores in illis arentibus et aestuosis locis siti. Volebant vero Iudaei ex Aegypto accersere auxilia: id vetat Deus per Prophetam.

H

HABERE verbi significationes communissimas octo recenset Aristoteles in fine Categoriarum, nempe ut dispositionem, qualitatem aut scientiam, ut partem in toto, ut accidens in substantia, ut quantitatem, ut vestem, ut aliquid in parte sicut annulum in digito, ut contentum habetur, ut possessionem, ut uxorem. Illae nimicum, sicut in aliis linguis ac rebus, ita etiam in Sacris literis sunt usitatissimae. Porro phrases quaedam sunt in Sacris ab hoc verbo ductae, quae aliqua admonitione indigent. Iohan. 2. Omnis qui transgreditur, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet, Qui manet in doctrina Christi, is patrem et filium habet. Ubi Oecumenius inquit: Duobus modis aliquis habere Deum dicitur nam et omnes creaturae Deum habere dicuntur. Unde et Paulus inquit: In ipso enim vivimus, et monemur, et sumus. At hic modus ad rerum essentiam tantum spectat. Altero modo habetur Deus, cum quis bene agendo eum colit: quo significato et Deus Abraham, Isaac, et aliorum denique piorum Hebraeorum dicitur. Haec ille. Verum de hac correlatione Dei, et eius multorum, supra in voce DEUS prolixius disserui. Alioqui multos ac differentes gradus habendi Deum ex sacris literis constituere possis. Sicut varii sunt gradus eius tum poenarum (nam et daemones habent Deum) tum beneficiorum corporalium ac spiritualium: tum denique noticiae ac cultus Dei. Sic vicissim etiam sine Deo esse, et sine Christo, et non habere Deum ante oculos, varia significata habet: nempe, aut non timere Deum, nec habere eu propitium: aut non respicere prorsus in eius mandata aut denique, plane non credere esse ullum Deum: vel etiam deseri a Deo, ut Saul: vel expelli a facie Dei, ut Cain, etc. Mercedem habere: pro, deberi illi praemium. Matt. 5. Si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habetis? id est, quid tandem praemii vobis debebitur, aut a Deo expectare poteritis? nempe nullum. Sic mox initio sequentis: Si eleemosynam vestram dederitis coram hominibus ad hoc ut spectamini, mercedem coram Deo non habetis. id est, nihil vobis debetur praemii.

HABITARE, aut SEDERE (nam idem verbum ישב Iaschab est) plures idiotismos habet, quos ordine recensebo. Habitare saepe significat alicubi agere, aut vivere. ut Psal. 14. Quis habitabit in monte sanctitatis tuae. tametsi ibi simul significet frui caelestibus bonis mentis, aut regni gratiae. Iohann. 1, Et habitavit in nobis: id est, inter nos egit, vixit, nobiscum familiariter versatus est. Sic Christus dicit ad Apostolos Lucae 24. Vos autem habitate, aut sedete Hierosolymae. id est, hic agite, manete et expectate donum Spiritus sancti. Habitare cum muliere, coniugalem conversationem significat, Isaiae 62. Habita bit iuvenis cum virgine. Sic 1. Cor. 7. Et ipsa consentit cum eo habitare. Habitare in domo, aliquando significat more Hebraeo agere in familia plurium liberorum, habere familiam. Psal. 113. Qui sterilem facit habitare in domo, matrem filiorum laetantem. Habitare significat etiam potenter et bene vivere, et quasi regnare. Proverb. 10. Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram. Simile quid Christus dicit, pacificos possessuros esse terram. Sic Psal. 37 dicitur: Habita terram, et pasce veritatem. Et mox, Habita in seculum. Ac denique seipsum exponens ait: Iusti haereditate accipient terram, et habitabunt in seculum super eam. Ad hanc significationem potentis habitationis aut regni, pertinent et sequentia exempla. Roman. 7. Non ego illud facio, sed habitans in me peccatum. id est potenter ibi agens. In eodem sensu et Spiritus sanctus dicitur habitare in nobis, Roman. 8. et 1. Cor. 3, id est, non ociosus, sed operosus, ac valde efficax. Sic et Satan cum septem aliis deterioribus dicitur reverti, et ita potenter habitare in eo, ex quo prius per fortiorem armatum eiectus fuerat, ut fiant posteriora eius deteriora prioribus. Ratio metaphorae est, quia qui in aliqua domo habitat, ille non tantum ibi agit, sed etiam potenter ac pro arbitrio in ea vivit et imperitat. Hinc est ista significatio, quod habitare significat quasi imperare ac regnare. Habitare coram aliquo, est quasi subiectum ei esse. Sic 2. Reg. 4, dicuntur filii Prophetarum habitasse coram Helisaeo in Gilgala: quia ei obediebant, et ab eo regebantur ac instituebantur. Habitare in medio populi, est tuto ac libere habitare, vel etiam communem quandam vitam, aequa cum aliis conditione, victitare. Sic cum Helisaeus Sunamitidi pollicitus esset suam operam apud regem, si quid ea forte controversiae haberet: respondit illa, se habitare in medio populi: id est, tute ac secure uti ac frui omnium conversatione et benevolentia: vel etiam se communem quandam vitam agere, nihilque cupere sibi cum rege et aulicis rei esse. Sic Hierem. 39 dicitur habitasse in medio populi. id est, tutus ac securus, non molestatus, captus aut latitans, ut alias. Habitare confidenter, est habitare, vivere ac agere tuto, quiete et tranquille. Crebro admodum de conscientiae securitate accipitur. ut Hierem. 23. In dieb. illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter. Eadem phrasis est et Isaiae 52. Sic et Psalm. 16 dicit Christus: Etiam caro mea habitabit confidenter. id est, in protectione Dei, nihilque metuens putrefactionem: Tametsi, caro mea requiescet in spe, clarius et significantius sit: includit. n. et resurrectionem. Deus quoque habitare dicitur in populo suo: id est, illis adesse, eos regere, protegere, tueri. Levit 26, 2 Cor. 6. Exodi 25. Deus saepe hac periphrasi describitur, Qui habitat in caelis, irridebit eos. id est, qui regnat ac dominatur in regno caelorum. Habitaculum Dei alias significat ipsum tabernaculum, ut Ps. 26.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.