Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 206 --

387/388 Significat eius aeternitatem, sicut aliquando etiam Hodie et cras, ut paulo ante dixi. Hodie et cras utitur Christus Lucae 13. pro brevi tempore: Hodie et cras sanationes operor, et tertia die consumor. Hodie significat etiam omne praesens tempus. Iosuae 22. Quae est praevaricatio ista, quam praevaricati estis contra Deum Israel, ut recedatis hodie ab eo? Id est, nunc deficiatis, struendo novum altare. Sicut hodie, crebro idem valet ac, sicut praesens experientia coram testatur: Deut. 4. Ut daret tibi terram eorum, sicut hodie: scilicet, viva experientia testatur. Deut. 10. Et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis sicut hodie: scilicet, cernitis. Haec phrasis clarioribus exemplis explicatur 2. Par. 29, Tradiditque eos Deus in commotionem, in desolationem, in sibilum, quemadmodum vos cernitis oculis vestris. Usque in hodiernum diem, crebro ponitur pro, usque in praesens tempus. Matth. 28. Sparsus est hic sermo apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 2. Cor. 13. Usque in hodiernum diem est velamen super cor Iudaeorum. Sic et Rom. 11, Usque in hodiernum diem excaecati esse dicuntur. IESUS CHRISTUS heri et hodie, idem etiam est in secula. id est, perpetuo permanet, semper fuit, est et erit. Aliqui intelligunt id dictum non de persona aut essentia Christi, sed de religionis patefactione. et per Heri intelligunt vetus Testamentum, per hodie Novum, per secula durationem aut perpetuitatem novi. Verum videtur id consolationis gratia dici, quod Christus sit α et ω , qui perpetuo iuvare et liberare queat.

HOEDUS, Christo significat impium Matth. 25, cum dicit, hoedos sistendos ad sinistram, oves vero ad dexteram. Metaphora est, a petulantia et audacia hircorum et hoedorum ad malos translata, qui simili sunt natura praediti: sicut contra pii agninam simplicitatem exprimunt. Hoedus caprarum, vel etiam filius caprae: notus est Hebraismus, et explicatus supra in voce FILIUS.

HOLOCAUSTUM, est genus sacrificii, ubi tota victima Deo mactata exurebatur: de quo agitur Exod. 29, Levit. 1, Incendes totum arietem super altare, holocaustum est Domino. Plerunque enim alioqui tantum particulae quaedam ex victima exurebantur. Ponitur alio qui synecdochice, etiam pro quovis sacrificio. ut cum Isa. 6 prohibet Deus, offerri holocaustum de rapina: id est, de iniuste parto, non vult sibi ullo modo offerri. Sic et Gen. 8 vox haec in genere pro omni forma sacrificiorum usurpatur.

HOMO. Sicut ipse homo praecipuum subiectum Sacrarum literarum post Deum est, et varie consideratur: ita et eius nominis admodum varius est usus. Inter hominem, Adam et Vir, idem discrimen est in Sacris, quod in prophanis literis. ut Vir connotet simul praestantiam aut dignitatem quandam: contra autem homo abiectionem. Homo Hebraice Adam, ab Adama terra nomen et essentiam sumens, fuit primi hominis non tam appellativum quam proprium. nemo enim initio homo, praeter illum unum, erat. Commune autem nomen homo est utrique sexui. Rom. 7: Lex dominatur homini, quoad vivit id est, utrique sexui. Quinetiam utrunque sexum simul sumptum, Gen. 1 et 2, unum hominem, et mox unam carnem vocat. Est vero multiplex divisio hominis. Nam alius dicitur primus homo, et ultimus, aut extremus: alius homo animalis, et spiritualis: alius caelestis et terrenus. 1. Cor. 15: Est corpus animale et spirituale, quemadmodum et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, extremus homo in spiritum vivificantem. Ac non primum quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo ipse Dominus de caelo. Qualis terrenus ille, tales et hi qui terreni sunt: et qualis ille caelestis, tales et hi qui caelestes sunt Et quemadmodum gestavimus imaginem terreni, gestabimus et imaginem caelestis. Locus est perspicuus: et quid isti homines sunt, prolixius definire non attinet. Sunt et aliae divisiones hominis. Dicitur enim etiam internus homo et externus: ut 2. Cor. 4. Propterea non defatigamus sed quamvis externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur in dies singulos. Externum hominem hic proprie puto esse, brutum hominem, seu quatenus hic vegetativa, locomotiva ac sensitiva anima negetamur: quae pars hominis labore ac aetate atteritus, et tandem absumitur. Interdum autem proprie ipsum rationalem hominem, qui spiritu Dei quotidie magis ac magis ad imaginem Dei instauratur et renovatus fitque potentior ac valentior: quem Paulus, quatenus est renovatus, mentem vocat. Aliquando tamen internus homo simpliciter ipsum novum ac instauratum hominem significat. ut cum Paulus ait Rom. 7, se condelectari legi Dei secundum internum hominem. et Eph. 3. Deus det vobis iuxta divitias gloriae suae, ut fortitudine corroboremini per Spiritum suum in internum hominem, ut inhabitet Christus in cordibus vestris per fidem. Hanc quidem reperio significationem interni hominis sed ubi externus veterem aut carnalem significet, non reperio. tantum enim (ut supra dixi) brutam partem indicat. Nam Paulus 2. Cor. 4, senescere externum hominem pro re non bona, seu pro incommodo ponit, quod tamen incommodum multipliciter compensetur interni hominis aut animae instauratione. Quare ibi Paulo externus homo omnino brutam hominis partem declarat. Nominatur quoque Vetus homo, Eph. 4. et Coloss 3 quem nos Paulus iubet exuere. Item Rom. 6, ubi ait, Veterem hominem esse crucifixum, ut aboleatur corpus peccati. Is autem est vetus Adam, seu nativa corruptio quam nos oportet mortificare, et quotidie magis ac magis eius cupiditatibus ac conatibus repugnare. Et contra Eph. 2 et 4. Col. 3. iubemur novum induere id est, fide ac novo homine quotidie erga proximum vividiores, efficaciores, et operosiores esse, seu, ut ipse inquit: Mortificate igitur membra vestra terrestria, stuprum, immundiciam, molliciem, concupiscentiam malam, et avariciam, quae est simulachrorum cultus: ob quae venire solet ira Dei in filios intractabiles: inter quos ambulabatis quondam, cum viveretis in his: nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam maledicentiam, turpilo quentiam ab ore vestro: ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum: ubi non est Graecus et Iudaeus, circuncisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnis in omnibus Christus. Vocatur autem Vetus homo. quia talis nascitur primum ex utero matris, talesque etia maiores eius fuêre. Novus homo ideo dicitur, quia sic per carnalem nativitatem reformatur, aut renascitur per Christum, ac eius Spiritum. Unde et nova creatura crebro vocatur: 2. Cor. 5. Gal. 6. Eph. 2 et 4. Audivimus et paulo ante de animali et spirituali homine dici, 1. Cor. 15. Sed ibi Spiritualis ferme de Christo tantum intelligitur. Verum 1. Cor. 2, de quovis renato accipitur. inquit enim: Animalis autem homo non percipit ea quae Spiritus Dei sunt: stulticia siquidem ei sunt, nec potest agnoscere quae spiritualiter diiudicantur. At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. Ubi spiritualis dicitur, qui Spiritu Dei est renovatus, et ab eo regitur, spiritualibus rebus vacat, et Deum in spiritu ac veritate agnoscit ac colit. Caeterum Animalis homo is est, qui sola anima ac ratione sua corrupta gubernatur, ne micam quidem spiritus Dei habens. Similis plane phrasis est, cum vocatur Carnalis. Istae enim sunt duae primariae partes hominis: Caro aut Corpus, et Anima. Sic etiam hominem terrenum et caelestem clarius

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.