Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 212 --

399/400 domos viduarum exederent, et in honore apud vulgus essent. Alii vero erant, et semper sunt, occultiores et subtiliores hypocritae, quos tantum Deus, et etiam aliquando Spirituales homines diiudicare possunt: qui nec ipsimet suam hypocrisin animadvertere possunt. Nec. n. lucrum inde aut gloriam quaerunt, sed ipsam aeternam felicitatem. Talis fuit ille Pharisaeus, qui cum publicano in templo orabat, gratias agens Deo pro suis donis: et ille dives, qui se putabat legem inde a iuventute servasse. Item Paulus ipse, ante conversionem. Huiusmodi sunt multi etiam in vera Ecclesia, qui non vere semetipsos cognoscentes, aut sui veteris Adami malitiam cernentes, nec etiam verum sensum aut intellectum pietatis habentes, putant se vere ac ex animo agnoscere et sincere colere Deum. Altera divisio hypocrisis et hypocritarum est, quod alii etiam docent, amplectuntur ac promovent hypocrisin. i. simulatam pietatem. quales sunt semper seductores, et eorum auditores. De tali doctrinae religionisque hypocrisi dicit Christus Luc. 12 Cavete vobis â fermento pharisaeorum, quae est hypocrisis. Tali sensu omnis falsa doctrina est hypocrisis, speciem, non autem veritatem pietatis obtinens: sicut et Paulus 1 Tim. 4 ostendit. Hac ratione Paulus etiam claudicationem illam Petri, Gal. 2 vocat hypocrisin, ac dicit etiam Barnabam in eam esse inductum. Alia porro hypocrisis est tantum in vita, non etiam in doctrina, seu eorum qui externa professione veram doctrinam religionemque sequuntur.

HYPOSTASIS nomen Graecum crebro in Ecclesia pro persona accipitur, ut videlicet significet individuum intelligens et incommunicabile ac per sese subsistens, seu ab alio non sustentatum, aut quasi gestatum. In Sacris literis aliquoties legitur, sed plerunque in aliis, iisque diversis significationibus. Vertunt autem ferme semper Substantiam. Tantum Heb. 1 semel videtur in illa sua vel nativa, vel etiam principali significatione usurpari. Dicit. n. ibi Scriptura, quod Christus sit splendor gloriae et character, seu expressa imago hypostaseos. i. substantiae, aut potius subsistentiae eius. Ubi necessario prorsus debet intelligi, referre aut repraesentare ipsam personam patris non autem eius essentiam, quae res et vox est communis omnibus trib. personis, utpote coessentialib. aut consubstantialibus, seu eiusdem prorsus substantiae aut essentiae, vel homousiis. Inepte. n. diceretur repraesentare filius essentiam patris, cum ea sit illi perinde propria aut communis, ut et patri ipsi: cumque perinde Spiritus sanctus posset dici imago essentiae patris aut filii, et vicissim cum sit eis homousios aut consubstantialis. Alio qui rectissime ac verissime dicitur, quod solus filius repraesentet aut referat patrem, ac praecipue tanquam viva aptissimaque imago personam patris: deinde quia illum videat cognoscatque. Sic et inter homines, filii videntur esse imagines patris, et repraesentare patrem quod saepe accidit, expressis non tantum corporis lineamentis ac conditionibus, sed etiam animae proprietatibus: ut in voce Filii etiam imago aliquo modo contineatur. Est ergo dignissimum observatu, quod celebris ista significatio aut usurpatio hypostaseos personam denotans, in eodem prorsus usu ac materia etiam in Sacris literis a Spiritu sancto usurpata reperiatur, ut tanto minus metuamus esse humanum quodpiam figmentum. Huc facit aliquo modo, quod etiam Hilarius voce Substantiae non raro pro persona utatur. Caeterum quatenus haec vox etiam fiduciam declarat, prolixius in voce Fidei exposita est.

HYSOPUS, herba nota est. Utebantur ea olim Iudaei in sacris, ex mandato Dei: ut Exod. 12 iubentur fasciculo hysopi sanguinem agni paschalis spargere super postes aedium, in quib. erant Israelitae. Sic etiam aqua lustralis ex cinere vitulae ruffae confecta, aspergebatur hysopo, ad mundandos immundos. Significabatur autem eo ritu aspersio sanguinis aut meriti passionis Christi, quo pii perfidem mundantur. In hunc sensum orat David se aspergi hysopo, ut supra nivem dealbetur Psal 51. Narrat et Epistola ad Hebraeos, Mosen hysopo, sanguine foederis madefacto, aspersisse totum populum Iohan. 19 scribitur, quod spongiam plenam aceto imposuerint hysopo, ut Christo haustum propinatent. Unde necesse est fuisse in illis regionibus aliquod genus hysopi arborescentis: aut per metaphoram, ad tale aliquod arbustum hoc nomen esse solitum transferri: sicut Germani humilem quandam hortensem herbam vocant Cypressum, ob odoris cum lignis arboris eius similitudinem.

I

IACERE aliquem, cuius fortuna afflicta sit, aut qui alioqui abiecto et prostrato est animo, etiam Latini per metaphoram dicunt. Sed haec metaphora apud Hebraeos etiam ad Deum transfertur: qui tunc iacere, ac etiam dormire dicitur, cum pro suo inenarrabili consilio, sinit impios contra se, veram religionem, ac pios, pro arbitrio, atque adeo etiam cum successu tumultuari et grassari. Contra autem cum incipit suos gloriose tueri et suam gloriam nomenque contra impios vindicare Surgere dicitur: sumpta metaphora ab hominum actionibus, qui iacendo nihil eximium praestare possunt: sed si quid agere volunt, surgere eos necesse est. Sic et de hominibus iacere et surgere dicitur. Sed de hominibus haec phrasis, significat etiam veluti securitatem quandam, et divinam providentiam circa eas: ut Psal. 3 Ego iacui, dormivi et evigilavi, quoniam Dominus suscepit me. i. quicquid ago, securus ac tutus sum, quia Dominus circa me vigilat, me profundum stertente. David dicitur iacere fecisse Moabitas, eosque funiculo mentusese: 2 Sam. [8.] i. iussit eos prosterni humi, et ita perinde eos in diversam conditionem aut fortunam distribuisse, sicut funibus solum ipsum dimetiri ac distribui solet Iacere faciam in carbunculis lapides tuos. i. fundamenta tua erunt carbunculi: Isaiae 54. seu extruêris ex preciosissimis lapidibus.

IACIO, Heb. 11. Fide Sara percepit vim iaciendi seminis, id est, concipiendi seminis. Iacere, quod viri est, pro accipere ponitur, quod est mulieris: alterum relativum pro altero.

IACOB, praeter quam quod est nomen proprium a supplantando ductum, significat etiam populum Israeliticum, sicut et Israel quorum utrunque in prophetis, etiam pro Christianis post ascensionem conversis usurpatur Aliquando etiam decem tribus, quae se a Iuda separaverant, constituto proprio rege ac regno, denotat reliqua. n pars Israelitarum Iuda usitate nominabatur.

IACULUM, alias pro sagitta, alias pro aliquo maiori telo in hostem iacto: ut sunt pila, et similia. Fuit autem aliquando moris in bellis, praesertim in defensione civitatum, ignita iacula in hostes, et eorum machinas, et vicissim in domos ac aedificia iacere: ut in Livio de iactis phalaricis in oppugnatione Saguntina, legitur. Dupliciter ergo talia tela laeserunt, nempe ferro et igne. Hinc igitur sumit Paulus per metaphoram, appellationem venenatissimarum tentationum et machinationum, quibus nos varie Satan oppugnat, praesertim in prima tabula. Quare scuto fidei firmissime verbo Dei in haerendo, tales ictus excipiendi et repellendi sunt.

IACULATORES, in Sacris literis nonnunquam Sagittarios significant: ut Gen. 21. Habitavitque in deserto fuitque vir iaculans arcu. pro venator, sagittarius, ac inde sese alens. Gen. 49. Iaculabuntur eum sagitarii: pro, multos habebit hostes. Sic et 1 Sam. 31, legitur, quod Saul metu iaculatorum aut sagittariorum semet interfecerit.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.