Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 214 --

403/404 Iehova. id est, coram sacerdotib. ac iudicibus per quos Iehova iudicabat, et inter quos erat tanquam primarius iudex et iuxta illud Christi: Qui vos audit, me audit. Alias coram templo Domini, in quo erat arca. Et omnes filii Iehudae stabant coram Iehova: 1 Regum 9. id est, coram templo aut arca.

IEIUNIUM. Vocem hanc exposui proprio scripto (quod et in fine huius Operis adiiciam) unde quid fuerit ieiunium plene cognoscere potes. parit autem quosdam Idiotismos, de quibus breviter dicam. Ieiunium Sanctificare: Ioel primo : est, homines ad publicam poenitentiam vocare. Solebant enim, praeter illas constitutas dies afflictionum, etiam suo arbitrio sacerdotes et magistratus, in omnibus gravioribus periculis, indicere populo solenne ieiunium, admonere de agnoscendis ac deplorandis publicis ac privatis peccatis: quem sui animi dolorem publicis ac externis notis testabantur sordidati, aut etiam in cilicio aut sacco incedentes, cinere se aspergentes parciusque et viliori cibo utentes. Tunc etiam frequentius conveniebant ad audiendum verbum, et sacrificia offerenda, faciendasque eleemosynas: tunc instaurabant disciplinam, et severius inquirebant in scelera facinorosorum, eosque castigabant. Sic et Iezabel iubet indici ieiunium: primo Reg. 21 , ut ea occasione Nabotum, falso blasphemiae insimulatum, interficeret. Sic et rex Ninive suis indixerat ieiunium, minante illis exitium Iona. legitur. n. cap. 3. Homo et iumentum, boves et pecora non gustent quicquam, nec ad pascua ducantur, aut bibant aquam, sed operiantur saccis homines et animalia, etc. Genua mea debilitata sunt a ieiunio: Psal. 109. i. totus sum factus debilis, Psa: 35. Affligebam ieiunio animam meam, et Psal. 69. Flevi in ieiunio animae meae. i. ob nimium cordis mei dolorem, quo cruciabar. ubi etiam descriptio ieiunii habetur. Ieiunus etiam pro esuriente, extra religionem, usurpatur. ut Matt. 15. Ieiunos dimittere nolo. i. esurientes. Sic Act. 27, Cum multa ieiunatio fuisset. i. cum prae moerore et gravi tempestate diu cibo potuque abstinuissent, et pene fame confecti essent. In hac significatione utuntur medici, cum vetant corporis exercitium ieiuno ventriculo.

IGNIS admodum varias, et nonnullas obscuras locutiones in Sacris literis parit, quas ordine exponam. Primum autem, idque admodum crebro, ponitur pro quavis re valde laedente, ut Psal. 66. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in terram irriguam. i. varia pericula perpessi sumus. Eadem locutio est et Isaiae 43, quod Deus ex igne suos liberabit. Sic videtur accipiendum et illud Terentianum, Ex igne cibum petere: pro, ex summo periculo victum petere ac quaerere. Isa. 26 dicitur, Ignis absumet hostes tuos. Prover. 16. Impius est labiis suis quasi ignis ardens. Sic et Isa. 9 minatur Deus ignem Assyriis obsidentibus Hierosolymam: quos tamen non visibilis ignis absum percusisse, sed angelus percussisse dicitur. Psalm. 78, Iuvenes eorum consumpsit ignis. Sic et carbones ignis, Romanorum 12, et Proverb. 25. ubi dicitur, quod benefaciendo adversario congeremus carbones ignis in caput eius: id est, quod non possimus gravius laedere impios adversarios, quam benefaciendo. sic enim nos illis accumulare iram Dei. Sic Amos secundo : Mittam ignem in domum Asael: pro perdam eam. Ezek. 30: Cum dederit ignem in Aegyptum. Psalm. decimo : Ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum: id est, tristissimae quaeque poenae. Secundo, ira Dei saepe per ignem aut flammam exprimitur: sive ob causam efficientem, quod ira est quaedam accensio cholerae, qua ratione tales locutiones etiam Latinis sunt usitatae: ut cum dicunt incandescere, inflammari, ardere, flagrare, exardescere, aut accendi ira. aut succensere alicui etc. Unde porro et ad Deum anthropopathos transfertur, sive ratione effectus irae divinae, quae perinde miseros homines, contra quos incanduit, absumit, ac ignis stipulas. Sic Deuteron. quarto , Deus dicitur esse ignis consumens. et trigesimo secundo , ignis succensus in furore Dei. Et, Ardebit ignis meus usque in infernum inferiorem. Isaiae sexagesimosexto : Quia igne Dominus iudicabit, et gladio omnem carnem. Vide ibi plura. Psalmo octuagesimo octavo : Usque quo Domine exardescet, ut ignis, ira tua? Ezek. 21. Ignem furoris mei sufflare faciam in te. Psalm. decimooctavo : Ignis ex ore eius consumpsit, carbones accensi sunt ab eo. Ezek. decimoquinto : De igne egressi sunt, et ignis alius absumet eos. Tertio, ignis ponitur pro tentationibus, exploratione, et mundatione: sumpta metaphora ab excoctione metallorum. Psalmo decimo sexto : Igne me examinasti. Sic et D. Paulus 1 Corinthiorum tertio dicit, structuram religionis ac doctrinae igne examinari, et stipulas ac ligna male super fundamentum Christi extructa consumi, ipsum autem fundamentum immotum manere: ut semper, cum Deus instaurat religionem experientia docet et docuit, hoc tempore et olim, quibus multae multorum hominum plantationes ac nuga ex Ecclesia expurgatae sunt. Psalmo decimo octavo : Eloquia Domini igne examinata: id est, verissima ac certissima, et innumeris experimentis comprobata: quod vera, certa salutariaque sint. Quarto, ponitur nonnunquam ignis pro verbo Dei, quia axurat opera diaboli, nempe idololatrias, et veterem Adamum cum suis fructibus et denique, quia etiam mundum ipsum oppugnet. Sic Ieremiae quinto et 23 . Verba mea quasi ignis. Item, Ponam verba mea in ore tuo, in ignem. i. ut sint veluti ignis omnia consumens. Quinto, quia bellum magna ex paru geritur istis duob. pessimis instrumentis, nempe gladio et igne: ideo crebro per ea significatur bellum. Porro quia Christus veniens, ut destruat opera diaboli, et mundum ipsum una cum suo bene armato principe vincat ac expugnet, etiam quoddam spirituale bellum indicit et geri per suos milites, nempe per omnes Christianos, praesertim autem per doctores cum praedictis suis hostibus: ideo toties inculcat, se non venisse ut pacem, sed gladium et ignem in terram mittat: nec se quicquam magis optare, quam ut ardeat et ferveat vel vehementissime. Sexto, ignis aliquando etiam ipsum Spiritum S. notat, quia et vivam et ardentem quandam flammam zeli in pectore piorum accendat, et omnes pravas ac impuras Satanae, mundi, et veteris Adami sordes in homine reliquas adurat et consumat. Ideo dicit Baptista, Christum baptizaturum esse Spiritu S. et igne. i. ardentib. motib. charitatis et zeli in corde excitatis. Sic Iere. dicit, se voluisse tacere verbum Dei: sed exarsisse in medio sui, ut ignem clausum: ubi zelus et conscientia excitata indicatur. Sic Psal. 9. Accenditur ut ignis zelus. In hoc sensu de sale ac igne Spiritus aliqui intelligunt illud Mar. 9, Omnis igne salietur Recte autem possis intelligere etiam de Verbo, tentationibus, ac cruce nam ista omnia veluti ignis quidam aut sal. omnes putridas humilitates ex pectore piorum exurunt et desiccant: et insuper exhibent ne novae veniant. Alioqui omnis carens spiritu, verbo tentationibus et cruce, ipsissima putredo est. Quod si etiam haec medicamina carnis nostrae infatuetur, ut doctrina corrumpatur. Spiritus pervertatur, crux defectionis causa sit, tum de nobis actum est. Septimo, non raro ignis fulgura et fulmina significat. Ps. 148 Ignis et grando. Ps. 105. Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terram eorum. Exod 9 Et fuit grando, ignis mixtus grandini. Octavo, in descriptione inferni ac aeternorum suppliciorum, subinde inculcat Scriptura esse igne aeternum et inextinguibilem, aut ignem et sulphur: sive revera ibi sit aliquis materialis ignis, sive per metaphoram aliquod acerbum ac dirum significetur: quoniam in hac vita nihil est igne violentius et cruciabilius, aut acerbius Nono, ignis etiam crucem significat. ut 1 Cor. 3. Servabitur sic, tanquam

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.