Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 28 --

31/32 de uno tantum homine aut aetate agit, sed etlam de omnibus posteris sicut Paulus et Petrus dicunt, omnia propter nos scripta esse, Rom. 15. 1. Cor. 10, 1. Petri 1. Sic saepe Prophetae confirmant et consolantur suos praedictione venturorum olim ac post longum tempus bonorum, nempe tempore Meschiae, quae tamen tempora illius aevi homines non erant visuri. Deus confirmat Evam et Adamum promissione seminis mulieris, contrituri caput serpentis. Eva putat se mox illud semen consequuturam, et esse ipsummet Cainum, praeclarissimam nempe possessionem aut thesaurum suae felicitatis, ut nomen eius sonat: sed paulo post deprehendit, eius partum esse meram vanitatem. Sic et Christus petentibus miraculum, non dat praesens, sed futurum praedicit: nempe signum Ionae, seu suam mortem passionem, resurrectionem, ascensionem, sessionem ad dexteram patris. et denique adventum ad extremum iudicium. Matth. 26, Ab hoc tempore, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dexteram potestatis, et venientem in nubibus caeli. Verum adscribam etiam Forsteri de hac voce annotatum. Adolescens, עלם iuvenis, quam diu est privatus, et privatam vitam agit, nec in oeconomico aut publico et politico officio et administratione existit: sed adhuc caelebs est, et privatus. 1. Sam. 17. Interroga cuius filius sit iste adolescens. et cap. 20. Et si sic dixero adolescenti: ubi de puero loquitur, quem secum sumpserat Ionathan, et paulo ante vocaverat נער niar. Et in genere feminino עלמי adolescentula, iuvencula, scilicet innupta, quae nondum est elocata viro, antequam nuptias celebravit, et publicum coniugii statum ingressa est. Testantur enim omnes veteris Testamenti loci, ubicunque legitur, dici de iuvencula, quae virgo est. ut Gen. 24. Et erit adolescentula illa quae egredietur ad hauriendam aquam, etc. ubi de Rebecca filia Bathuelis dicitur, quae haud dubie tum fuit virgo. Similiter de sorore Mosi, pedisse qua filiae Pharaonis, legitur Exod. 2. Et abiit adolescentula illa, et vocavit matrem pueri. Sic Esa. 7. Ideo dabit Iehova vobis signum: Ecce adolescentula quaedam gravida pariet filium, etc. ubi quoque iuvenculam significat, quae est virgo. alioqui nullum fuisset miraculum, si iuvencula impregnata peperisset. Et Matthaeus hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος , quae virginem significat. Item Proverb. 30. Via aquilae in caelo, via colubri super petra, via navis in medio maris, et via viri in Adolescentula. Etsi in hoc Salomonis loco hanc vocem Alma Iudaei obscoeni pro scorto accipiendam contendant, aut muliere viro cognita, eo ipso consilio, ut locum Isaiae labefactare conentur: tamen revera non possunt, siquidem aeque ut in caeteris locis in Salomone pro iuvencula virgine ponitur, quod per hoc quartum indicare voluerit affectum illum et ardens studium viri virginem depereuntis ac ambientis: quod perinde equidem absconditum, ac cognitu difficile est, ut reliqua tria. Atque haec quidem sententia ac expositio, ut simplex est, et vera, ita plane nihil habet absurdi, aut obscoeni. Et pluraliter elamoth Psalm. 68, Praecedunt cantores, subsequuntur musici, in medio autem adolescentulae cum tympanis. Cant. 1. Propterea adolescentulae dilexerunt te. Hactenus ille. Quod ad locum Proverb. 30 attinet, ex quo impii Iudaei probare volunt, vocem Alma significare quamvis, etiam violatam, atque adeo scortum, modo sit iuvencula: meo iudicio is ipse potentissime et evidentissime eos redarguit: et de virgine necessario exponendus est, non de scorto. Nam is demum amor vere fervens est, eoque plenus perturbationibus et praeterea incertitudine affectuum et actionum constans, ubi aliquis virginis alicuius amore corripitur et accenditur, idque praesertim, antequam voto potiatur. Nam quod isti nebulones de scorto intelligunt, ibi talis perturbatio animiae incertitudo et varietas cogitationum et actionum, distractioque mentis accidere non potest, cum ad scortum sic ferme tanquam ad emptionem alterius alicuius rei iuvenes commeent. nec magnopere eius amore inflammari possunt, quam sibi uni addictam non esse, sed temere cum quibusvis se contaminare cernunt. Non potest eos etiam dilata spes, aut difficultas potiendi, aut alius metus confundere ac perturbare: mox voto potiti sedant amorem, et ad aliquam aequabilitatem ac certitudinem animum reducunt. At amor virginis, quam sibi soli propriam amator expetit, quaque videt difficile esse potiri, ita intenditur et inflammatur, ut pene ad insaniam iuvenem redigat: vereque dici queat secundum Salomonem, ita dubius, variabilis et fluctuans, ut perinde difficulter eius viam, normam aut vestigia deprehendas, sicut aquilae in caelo, navis in aqua, et serpentis curuo et flexuoso ac sinuoso ingressu incedentis: aut sicut Poetae Amorem caecum, instabilem, volatilem et iuvenem puerum, qui mutetur in horas, faciunt. Hic etiam illud observandum est, non dici in Proverbiis incertam esse viam viri cum Alma, adolescentula, aut virgine: sed in Alma, id est, amor erga Almam aut virginem. Ex hisce omnibus liquido patet, rectissime in Isa. per ALMAM, virginem exponi, quae sit conceptura et paritura verum Emanuelem Meschiam, qui et persona et officio est Deus nobiscum: id est, cum ipse per se est revera Deus nobiscum habitans, ac carnem gestans, tum etiam patrem nobis adducens ac propitium faciens. Quo denique et illud recte adduci posset, quod prius oblitus sum dicere, quod ipsemet Propheta testatur illud miraculum conceptionis et partus, futuris aliquando post longum intervallum temporib. a Deo dandum esse: quia praedicit praecessuram antea esse captivitatem Assyriacam et etiam Babylonicam, ut eam praedictionem ad tempora Meschiae referri sit necesse.

ALPHA et ω , in Apocalyp. Christus dicitur, quia sit principium et finis omnium rerum, sicut α et ω literarum alphabeti: id est, verus Deus, autor omnium, a quo omnia bona proficiscantur, et in cuius laudem fiant. Sic Paulus Rom. 11 dicit: A quo, per quem, et in quem omnia. ipse enim et author et conservator est omnium bonorum, et omnia in eius gloriam spectare ac desinere debent.

ALTUM, proprie id est, quod a terra sublatum, sursum tendit. Inde igitur per metaphoram alias Alta vocantur val de difficilia, quod praealta et ardua sunt quasi inaccessa. Hinc Ecclesiasticus: Altiora te ne quaesieris. Psalm. 10, Altitudo sunt iudicia tua a conspectu eius: id est, superant eius captum. Alias valde praestantia ac gloriosa, quod sint supra communem sortem rerum, supraque humilis vulgi conditionem. Sic Dominus dicitur in altis habitare. Psal. 138. et vocatur Altissimus, Gen. 14. Num. 24 Psalm. 9. et passim in Scriptura. Ier. 17, Solium gloriae et altitudo a principio: pro, solium Dei glorio sum fuit ab aeterno. Sic altitudo Domini Isaiae 10. Item Christus dicitur adscendisse in altum, Psalmo 68. Ephes. 4. et Exaltatus esse, Ephes. 1, Phil. 2: quod summam beatitudinem, dignitatem, potentiam ac maiestatem significat. Sic 2. Reg. 9. domus dicitur futura altissima, id est laudatissima, gloriosissima. Et Psalm. 7, Propter eam nunc in altum revertere: id est, conscende tuum gloriosum tribunal, ut iudices: vel etiam, vindica defendendo pios, tuam nunc contemptam et despectam gloriam. Altum quoque aliquando significat superbum, quod superbia grande quid et nimium tumidum cogitat, somniat, et affectat. Dicitur haec animi elatio, aut perversa cogitatio Altum, ob imitationem et affectationem prioris illius realis altitudinis aut praestantiae, quia est veluti quaedam simia illius. Tale est illud Rom. 11, Noli altum sapere: id est, grandia cogitare, affectare, et de temetipso somniare. Sic Psal. 138 dicitur Dominus alta a longe prospicere: id

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.