Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 218 --

411/412 quaeque paulo post denuo ex manibus eorum sumpta, Domino offerebant. Inde venit Aries impletionum. i. initiationum, ibidem. Vicina est huic Graeca vox τελείωσις sed alia occasione aut ratione exorta. Aliquando tamen haec ipsa phrasis implendi manus Domino idem prorsus significat, quod offerre ei aliquod munus. Sic David dicit 1 Paral. 29. Et quis se exhibet spontaneum, ut impleat manus suas hodie Domino? ubi mox sequitur enumeratio munerum oblatorum, quae principes obtulerunt Sic et 2 Par. 29. et Ezek. 43. Inde autem haec loquutio venit quod qui affert aliquid, habet plenas manus, quib. rem apprehensam offert. Dicuntur et illi implere manum, qui arcu iaculantur: quia utraque manu eos valide operari necesse est, altera tenendo arcum, altera trahendo nervum. 2 Regum 9 Zach. 9. Implere se omnia, caelum et terram, dicit Deus Ier. 32 pro, infinitum esse. Videtur tamen simul etiam dominium significare: sicut Christus dicitur ascendisse supra omnes caelos, ut omnia impleret. s. sua maiestate ac potentia. Plenitudo alicuius rei, est id quod ea continetur, aut quod ad eam quasi replendam ac exornandam pertinet. ut in Psal. habetur: Terra autem plenitudo eius. de qua loquutione in voce Plenitudinis. Implere alicuius faciem ignominia, est, eum plane confundere, aut pudefacere. Impleri agnitione Dei, Col. 1 item Impleri Spiritu S. Luc. 2. item in Actis, Vir plenus spiritu. i. maxima quadam illustratione et motu Spiritus S. ornari ac permoveri ad aliquod eximium opus. Impleri aliquem longitudine dierum. i. ad decrepitam usque aetatem perduci, aut vitam ei prorogari. Sic Impleri dies alicuius, 1 Par. 17. i. satis vixisse eum. Implere sermon Dei. Col. 1 est plene perfecteque docere, aut propagare caelestem doctrinam Impleri animam, est exaturari pro voto: sic libi Aegyptii pollicebantur de praeda Iudaeorum, Exod. 15. Sic Ier. 31 Deus pollicetur se recreaturum Israelitas tempore Meschiae. inquiens in praeterito tempore: Inebriavi animam exhaustam et omnem animam tristem aut afflictam replevi. Impleri Scriptura dicitur, cum quae praedicta sunt, eventu ac opere ipso comprobantur: quae phrasis saepissime in novo Testamento habetur. Prophetiae. n. minae ac promissiones rerum futurarum veluti vacuae hiant et expectant rei ipsius in eis praedictae praesentiam: quae cum advenit, tum quasi illud vacuum desiderata mensura repletur. Implere desolationibus Dan. 9, Factum est verbum Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere.

IMPONERE manus, vide in voce Manus.

IMPOSSIBILITATIS plures gradus sunt, sicut et Possibilitatis. Nam et ea Impossibilia interdum dicuntur, quae non facile fiunt, nec communi more solent accidere. ut Marc. 9. Qui fecerit miraculum in meo nomine, non poterit cito maledicere mihi. i non facile id fiet, non solet facile accidere id. Ita Impossibile etiam pro difficili aut raro contingente ponitur: ut et infra in verbo Possum monstrabitur. Sic et Hebraeum פלא alias impossibile, alias perdifficile aliquid notat, et utroque modo verti solet: unde fortê huic Hebraismo occasio data est. 2 Sam. 13. Difficile erat in oculis Ammon facere sorori Thamar quicquam Ier. 32. Non est arduum aut difficile supra te quicquam. i. nihil tibi est impossibile. Quod observandum est propter dictum Heb. 6: Impossibile est, ita peccantes denuo ad poenitentiam renovari. ubi aliqui, Erasmo teste, interpretantur impossibile, de difficili ac raro. Sic sane et ipsemet Dominus, quasi aequivalentes confundit istas duas voces, cum de impossibilitate et difficultate salutis divitum Matth. 23. Marc 10, et Luc. 18 disserit Primum. n. dicit, esse difficile: deinde addit, esse impossibile: declarans insuper eam impossibilitatem praedura similitudine, cameli foramen acus transituri. Nec incommoda sane esset illa ipsa Christi interpretatio etiam in loco Hebr. 6, quod apud homines quidem sit difficile, atque adeo impossibile, sed Deo sint omnia possibilia. Sicut Christus etiam Mar. 9 dicit, esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi more est impossibile: non quod per sese, aut Deo. Hoc modo explicato eo loco, tolleretur occasio desperandi lectori. Tametsi et illud sit hic observandum, quod agat de lapsu apostasiae, non de alio aliquo gravi lapso. Qui autem deficit a Christo, ille non habet remedium in Christo, utpote deserto et abnegato, nisi ad eum redeat. In confirmationem vero huius explicationis, multa possent ex ipsa Scriptura adduci: ut quod in eo ipso loco additur, Et hoc faciemus, si Deus permiserit: ostendens, resurrectionem aut conversionem ex tanto lapsu, non iam ex nostris virib. ac diligentia, sed ex solius Dei omnipotenti misericordia pendere, petendamque omnino esse: docens nimirum, soli Deo esse possibile tales convertere: hominibus vero esse prorsus impossibile. sicut ipsummet Dominum diximus istum nodum aut contradictionem dissolvere, Mat. 23. Lu. 18. Similis plane significatio vocis impossibile est etiam 1 Iohan. 3. quod Qui ex Deo est, non peccet, ac nec possit quidem peccare: ubi itidem non est ea vox ita accipienda, quasi doceat, talem et tantam impossibilitatem peccandi renatis inesse, ut nec accidat, nec acciderit, nec omnino fieri queat ut talis aliquis labatur, etiam gravissime, atque adeo prorsus deficiat: sed quod id non facile, sponte ac veluti naturaliter, seu ex ipsius renati proprio ingenio aut nativa proprietate accidat quandoquidem iam bonum Dei semen in se habeat: non quod externa causa, quae est extra novitatem aut spiritum ut Satan ac vetus Adam talem subvenire plane non possint. Impossibile igitur hic quoque de difficili ac praeternaturali accipiendum est, deque ipsae causae, de qua agitur, nativa operatione aut effectione ut sicut in Hebraeis dicat subversum ac naturalem hominem esse impossibile surgere: aut ita divitem per se suaque vi aut natura propter obstacula suarum divitiarum salvari: Deo tamen ut externae causae, esse possibile: ita vicissim hic Iohannes doceat, renovatae naturae non esse possibile peccare: sed tamen non neget posse talem renatum ab externa causa subverti, Impossibile igitur id quoque dicitur, quod cum per se non impossibile, alicui tamen et ratione alicuius circumstantiae est perdifficile. Non autem a me haec ideo dicuntur quasi nulla ratio sit etiam illius usitatae expositionis habenda: quod loquatur Epistola ad Hebraeos eo loci de plena apostasia, in qua reiecto medico, nulla merito amplius spes salutis supersit in tali sua phrenesi perseveranti. Sic sane Hebr. 10, in simili plane loco, causam difficultatis salutis tam foede lapsorum, collocat in duobus: nempe quod tales primum ipsum filium Dei conculcent, sanguinem foederis prophanent, et Spiritum factum contumelia afficiant. i. ipsum fontem salutis deserant, aut ipsam medicinam reiiciant: qua abiecta, non supersit alia medicina aut medicus Deinde quod sit horrendum, incidere in manus Dei viventis. Dicitur ergo in istis duobus locis, tales peccatores quasi insanilis esse, quia et medicum reiecerint: et non nisi solus Deus sua omnipotentia eos in viam salutemque revocare possit. Nihil ergo talia dicta vel Novatianis vel Donatistis patrocinantur, vel inevitabilis desperationis tentatis afferunt, si modo recte expendantur et explicatur. Vide de hac voce infra in verbo Possum: ubi ostenditur, Non posse, aliquando dici de re ardua, et quae conflat citra molestiam et incommodum singulare. ut Luc. 15: Iam sum in lecto una cum meis pueris, non possum surgere et dare tibi panes mutuo. Ioan. 6: Durus est hic sermo, quis potest eum audire. i. nemo sine taedio et molestia, ista paradoxa audiet, nec facile credet. Ibidem cap. Non potest mundus odisse vos. i. haud facile audit,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.