Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 220 --

415/416 debitum in alterum transferri, seu in alterum transcribi, eique acceptum aut datum ferri solet. Hic igitur in imputatione obedientiae Christi (ut dixi) imputare est, aliquid ab aliquo homine in alium transcribere, aut solo decreto ratione ac consensu transferre. Sed cum fides dicitur nobis imputari ad iustitiam, tum significat idem quod pro iustitia haberi, vel iustitiae loco, suo quodam modo, esse: ut mox clarius dicetur. Vel etiam dicamus duplicem esse imputationem: primum, rei aut mercis: deinde, precii, seu dignitatis eius. Rei quidem, cum res eadem ab alia persona ad aliam, non realiter aut essentialiter, sed sola cogitatione aut ratione transfertur. Sic imputatur nobis Christi iustitia, et vicissim ei nostra iniustitia. Precii vero imputatio est, cum rei precium aut valor ab alia re ad aliam ita transfertur sola cogitatione, ut illa in huius locum sua quadam ratione succedat, eius stationem suppleat, aut pro ea eiusve loco habeatur: ut cum pro debito auro accipio foenum aut stramen, aut etiam solam condonationis debiti petitionem. Ibi. n. precium aut valor auri transfertur in foenum aut stramen, vel quidpiam simile. Sic nobis fides ob precariam imputationem gratuitae iustitiae imputatur ad iustitiam, seu loco iustitiae est coram Deo, ut sonti deprecatio coram iudice loco innocentiae: ut in libello de Iustitia prolixius exposui. Aliâs igitur precium aut dignitas rei, ab alia re ad aliam sola opinione, decreto, iudicio aut consensu quodam transfertur: alias vero ipsa res, itidem solo iudicio aut ratione ab alia persona ad aliam. Dicam aliquanto exactius sed tamen cum petitione dexteritatis in intelligendo, aut candoris in iudicando, ut in tantis rebus fieri necesse est. ¶ Duplex est imputatio. altera est in re ipsa, altera in rei translatione ab alio ad alium. In re est imputatio, cum res non vera, pro ipsa vera re, quae adesse debebat, suo quodam modo ab aliquibus habetur aut accipitur: ut ignobili ac pauperi puellae forma excellens, saepe loco opum ac nobilitatis, aut etiam probitatis est, ut nobilem ac praedivitem sponsum nanciscatur, aut fiat reginae pedissequa. Sic indocto, aut etiam ignavo, rerumque imperito nobili, saepe nobilitas est aut imputatur apud regem loco eruditionis, industriae, ac virtutis, ut inter regios ministros ac consiliarios recipiatur. Sic saepe diviti, eius divitiae pro prudentia, virtute ac nobilitate sunt, aut imputantur. Hic imputatio est in ipsa re, cum scilicet non vera res, aut non illud verum bonum quod requirebatur, pro vero accipitur, aut suo quodam modo locum preciumve eius supplet. Atque hic iterum quaedam subdivisio est. Alias enim res eiusdem bonitatis, aut praestantiores pro aliis imputantur: ut si cui sit virtus aut eruditio pro nobilitate apud regem. Alias contra, res nullius momenti pro vera ac solida re, eximioque bono, ob misericordiam, aut etiam stulticiam imputatoris imputatur: ut Romanis rubor ac verecundia Demetrii, non valentis ad obiecta accusatorum respondere, fuit pro innocentia regis Philippi patris. Supplex deprecatio saepe sonti est, imputaturve pro innocentia. Scita adulatio aulici saepe est regi loco eximiae virtutis, ut eum rex perinde complectatur ac si sit industrius, fidus, et utilis minister. Sic divitiae pro virtute sunt, habentur, aut imputantur multis. Sic adulatio in communi vita, pro fida amicitia multis est. Hac igitur ratione fides dicitur imputari ad iustitiam, quod externa quadam specie, aut saltem quo ad modum moremque loquendi, locum eius utcunque suppleat, ut mox dicetur. Ubi simul et illud observetur, quod particula In, Eis, ל lamed articulus in ista phrasi, Fides alicui imputatur ad iustitiam, idem valet quod pro iustitia, seu loco iustitiae. Huic significationi vicina est, quod dicit Paulus, quod Ethnico legem servanti, praeputium eius ad circumcisionem, aut pro circuncisione imputabitur, quasi diceret: Perinde in librum rationum inscribetur, aut charus habebitur, ac si esset circumcisus. Alias imputatio est in rerum vere ac solide bonarum translatione ab alio ad alium: ubi tamen non vera ac realis rerum transportatio fit, sed tantum rationalis, consensus decreti, aut cogitationis translatio pro vera habetur, eiusve locum supplet. Sic debitum aut solutio ab alio mercatore in alium transcribitur, ut pene de sit ac si ille reipsa tantum auri accepisset, dedisset, deberet, aut ab alio expectaret creditum antea. Haec imputatio (ut dixi) est in ipsa translatione verae ac bonae tamen ab alio ad alium, cum res vera non vere ac realiter transfertur: cumque ea putaticia, rationalis, aut imputata translatio pro vera ac reali habetur. Sic nobis iustitia obedientiae ac passionis Christi, seu meritum, tanquam si re ipsa ad nos translata esset, in nobis haereret, aut a nobis praestita esset, potenter efficaciterque viventis Dei decreto imputatur. Verum de ipsa imputationis re, seu quomodo nobis iustitia aut solutio Christi imputetur, aut contra, nostra peccata aut debita nobis non imputentur, in libello de Iustitia prolixius dixi. Nunc adhuc quaedam Grammatica de hac voce adiiciamus. Videtur haec vox Imputandi, ut et Erasmus super Roman. 4 monet, interdum vicinitatem quandam habere cum phrasi Accepta fero: cum id alicui acceptum ferimus, aut ut acceptum in rationes referimus, quod proprie ab eo non accepimus. Vicinam praeterea eam vocem esse Iuridicae acceptilationi, quae a praedicta phrasi deducitur: de qua hoc modo Iurisprudentes annotant, unde Acceptifero, acceptituli, accepi latum, verbum compositum: a quo venit Acceptilatio. i. imaginaria solutio, quae simulat debitorem suum sibi soluisse, quod non soluit, idque animo facit remittendi. quia illa verba dicendo, Quicquid tibi per stipulationem promisi, vel ex stipulatu debui, habes ne acceptum? et tu respondeas, Habeo, acceptumque fero, quasi dicas: Perin de habeo, ac si accepissem a te per veram solutionem. Et sic, sicut si vera solutione liberatus esses, ita hac acceptilatione liberaris. Sed discriminis aliquid, idque non parum est, quod iuridica Acceptilatio sit revera prorsus quaedam imaginaria solutio, primum ratione causae, quia nulla plane rei essentialis translatio, aut iustae firmaeque causae interventio accidit: sed in acceptilatione nostri, quidem ratione, seu a nobis nulla solutio fit, aut intervenit: verum interim ab alio nostri causa fit, quae nobis acceptilatur. i. perinde ac fi nostra esset, coram Deo valet, nobisque accepta fertur. Praeterea ista divina acceptilatio, aut imaginanae solutionis acceptio, debitique cassatio aut abolitio, ultra modum potens ac efficax est (ut in libello de Iustitia plixius exposui) non perinde levis, ut humana acceptilatio. Possent cum hac phrasi multae aliae conferri (quod et supra monui) ut Aboleri, tegi, aut non respici, vel cerni: aut etiam contra, non deleri eius peccata. qualia sunt et illa Iniquitates observare, aut custodire, ut: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Item, Intrare in iudicium cum aliquo: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Item, Da peccatum super peccatum eorum. Item, In memoriam veniat peccatum patris et matris eius. Praeterea, esse aliquid alicui iustitia coram Deo. i. haberi aut imputari. Deut. 6. Aliquando significat etiam hoc verbum computari, numerari inter aliquando ut Isa. 53. Mar. 15. Et cum iniquis imputatus aut numeratus est. Cuius significationis cum hac collatio nimis longgam operam requireret. ¶ Sed ut huius vocis explicationi finem tandem imponamus, illud citra omnem dubitationem ac disputationem constat, verbum Imputare apud Paulum, et in Genesi, cum vel fides nobis imputari ad iustitiam dicitur, vel iustitia imputari, vel peccatum etiam imputari, aut non imputari, nusquam significare aliquam realem transfusionem, effectionem, exhibitionem, aut communicationem illius rei de qua agitur, ut vel iustitiae vel iniustitiae sed rationalem tantum, mentalem, aut consensus cogitationis aut voluntatis tractationem. Quare hoc verba

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.