Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
417/418 et phrasis Imputari alicui fidem ad iustitiam, vel pro iustitia, aut Imputari alicui iustitiam vel peccatum, seu iniustitiam, potenter Papistarum errorem de infusa iustitia redarguit: ac monstrat Paulum docere, nos proprie coram Deo sola iustitia imputativa seu merito Christi nobis solo decreto Dei communicato iustificari, non autem ulla essentiali renovatione, vel virtutum infusione, aut communicatione: quae tametsi sequitur fidem, per eam tamen non iustificatur in conspectu Dei ullus vivens. Quare etiam Papistae videntes in hac phrasi et dogmate imputativae iustitiae ipsissimam pestem et venenum suae doctrinae contineri, omni studio cavent, ne exponant quid sit Paulo Imputare, aut Imputativa iustitia, qua sola coram Deo iustificemur, ac ad aeternam vitam deputemur. Osten dit hoc abunde Dominicus de Soto, prolixe super hanc ad Rom. Epistolam commentans, et alii istorum scriptores de articulo Iustificationis agentes. Vide et suprâ verbum Accepto, ubi itidem quaedam de Imputatione dicuntur, quae utilissime cum hisce coniungentur, Utroque horum modo alicui suum peccatum imputatur, aut non imputatur. Si imputatur, tum et ipsum malefactum observatur, annotatur, aut oblivioni non traditur: et ei malum praemium, id est, debita poena decernitur, aut ordinatur. Contra si non imputatur, tum et ipsum malefactum veluti contectum oblivione sepelitur, et nulla ei poena decernitur. Personalis, cum quaepiam bona aut etiam mala res ab alia persona ad aliam sola cogitatione aut decreto transfertur, sic a Christo iustitia eius ad nos, et vicissim a nobis iniustitia ad ipsum sola imputatione transfertur: seu nobis quidem eius iustitia, ipsi vero nostra iniustitia imputatur. Realis, cum dignitas, valor aut preciositas alterius rei ad aliam sola cogitatione transcribitur: seu alia res alterius locum cogitatione, voluntate ac decreto hominum supplet. Sic fides nobis aut supplet locum iustitiae perfectissimae obedientiae, quam habere debebamus, quia alienam obedientiam apprehendit: seu imputatur nobis ad iustitiam, aut pro iustitia. Sic applicatio reo vel sonti imputatur ad innocentiam, aut pro innocentia. Sic mendico sua mendicitas est aut imputatur pro fundo, aut artificio, aut labore unde sese sustentet.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.