Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 222 --

419/420 DE VOCE AC RE IMPUTATIONIS, ET vicinis loquutionibus. Videri posset iam ferme satis dictum esse de verbo Imputationis: sed tamen ob rei praestantiam adhuc quaedam adiiciam tum de vocabulo, tum praesertim de tota re ipsa. Imputare igitur, λογίζεσθαι , חשב , omnino a mercatoria supputatione in Sacras literas translatum esse videtur. Est enim in illis ratiocinationibus, Imputare, aut computare quampiam rem, diligenter eam expendere, considerare, in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, non negligere aut eius oblivisci, ut nullius momenti, quamque mercator suis rationibus ac libro non dignetur. Sic etiam saepe in Sacris literis imputare, aut non imputare, exponitur per non oblivisci, non delere, non condonare non dissimulare, non tegere: per venire in alicuius conspectum aut memoriam: per observare, per intrare in iudicium cum aliquo de aliqua re: et contra non imputare, per avertere oculos, ne videat iniquirates nostras, oblivisci eas, tegere, post tergum abiicere, in profundum maris abiicere, removere ut est oriens ab occidente, delere peccata ut nubem. Hisce et similibus aequipollentibus verbis ac loquutionibus exponitur verbum Imputare in Sacris literis, et in communi etiam usu tale quid sonat. Verum de vera huius vocis vi ac usu in Sacris, deque aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras Theologicas res ac significationes applicemus: ex illarum enim natura, ac veluti fonte, hae quoque luculentius dilucescent. Porro in illis ratiocinationibus Imputare, aut Computare est in genere (ut dixi) in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, Einem etwas zurechnen, oder zu dem andern rechnen. Sic Christus cum iniquis deputatus aut computatus est. Sub hoc porro genere variae sunt imputationes, quas diligentissime expendisse profuerit, ut variae phrases ac significationes huius vocis in Sacris intelligi queant. Primum re ipsa imputantur seu adscribuntur merces acceptae aut datae. ut. Ille tantum panni, aut frumenti, aliarumve mercium accepit a me, vel contra dedit. Sic quoque imputantur aut computantur merita ac operae, ut mercenariorum: item officia ac beneficia accepta aut data. Imputantur quoque eâdem ratione alicui sua malefacta, aut mala merita, offensiones ac scelera: id est, veluti annotantur, aut adscribuntur a magistratu in nigrum librum, ut vulgo dici solet. Sic imputat Deus peccata malis, non imputat autem credentibus. Psal. 32. Roman. 4. Sic imputat alicui suum sacrificium, quod ei acceptum est vel non, Levit. 7. Sic Psalmo 106, Pinehae suum zelum ac caedem scortatoris principis imputat. Sic et contra Semei orat Davidem, inquiens 2 Sam. 19: Ne imputet mihi Dominus iniquitatem, et ne recorderis id quod perperam egit servus tuus, cum exires de Ierusalem, ut ponat rex super cor suum. Exponit quid sit imputare. Quo sensu et Paulus inquit 2 Timoth. 4. Omnes me deseruerunt, non imputetur illis, scilicet a Domino. Secundo, imputatur, adscribitur, aut in rationes refertur, precium mercium datarum aut acceptarum, quod pro eis debetur danti ab accipiente, tali aliqua formula: Item ille mihi debet, aut ego debeo ei tantum, pro talibus mercibus, aut etiam operis. Sic imputatur etiam precium laboris mercenario, aut meritum officiorum amico: ut ille Terentianus Pamphilus, non vult sibi apponi gratiae, ubi ipse nihil promeruerit. Sic imputatur operanti merces non ex gratia, sed ex debito: Rom. 4. Sic imputantur, aut in rationes referuntur a magistratu etiam poenae male agenti debitae, et praemia benemerito de Repub. Quod etiam a patrefamilias aliquo modo fit erga liberos, aut servos. Sic ergo imputantur aut adiudicantur a Deo praemia et poenae bonis aut malis, suo tempore reipsa repraesentandae, ac tribuendae. Tertio, imputantur alicui merces, aut res vel operae, bene item maleque facta, non vere datae, praestitae, aut acceptae, perinde prorsus acsi vere datae acceptaeque essent, ob graves causas, et consentientib. iis qui eius rei plenum ius habent, ubi est tantum imaginaria quaedam rerum bonarum aut malarum conmunicatio. Sic potest imputari alicui ex gratia, opera, labor, aut meritum, revera non praestita, sed tantum imaginarie. Sic et malefacta, licet ab eo non sint patrata, alicui imputari solent: ut cum super Christi, et etiam nostros persequutores venit sanguis Abel. Sic Christus, qui non novit peccatum, factus est peccatum: quod non rapuit, adscriptum est ei: Psal. 69. Sic iniusta censura columbis, et lupus ovi inferius bibenti imputat peccatum. Sic alicui potest propria precatio verti in peccatum: Psal. 109. Sic dicitur Psal. 69. Da peccatum super peccatum eorum .i. imputa eis maiora peccata, quam habent: vel exaspera, ac veluti severiori censura expende eorum peccata, qui aliorum. In hanc sententiam dicit Curtius, Clyti dies citatem aut petulantiam linguae potuisse imputari vino, ac tam praestanti viro parci. Quarto, pari ratione imputatur etiam precium seu praemium, malum aut bonum, debitum pro illis bonis aut malis rebus, mercibus, operis, officiis, offensionib, aut factis, non reipsa, sed tantum decreto aut ratione voluntateque alicui attributis. Sic possunt alicui imputari merces ex gratia pro opera, labore, aut rebus non vere, sed imaginarie tantum exhibitis aut datis, perinde ac si exhibita fuissent reipsa. Hoc mode et mala praemia aut poenae possunt ac solent adscribi alicui per imputationem: ut si praesentes prosequutores puniantur ob sanguinem Abel. Sic praesentes Papistae punientur ob omnes abominationes unquam in ea Babylone patratas. Sic Christus coactus est poenis suis persolvere quae non rapuerat: Psal. 69 et Iacobus Labano. Sic etiam ethnici poetae experientia edocti dixere, Saepe unius mali hominis, aut paucorum scelera ac poenas, contaminare, polluere et gravare totam civitatem, in qua illi agunt, quare prorsus sceleratos, nefarios et pollutos soliti sunt tota regione pellere ac exterminare. Quo modo etiam Deus unius idololatriam non punitam toti populo imputat, ac Iudaicam gentem ob homicidia Manassae punit. Quinto imputatur aliquando aliquid vel bonum vel malum, sive rationem culpae aut meriti, sive etiam poenae aut praemii subeat translatum ab alio in alium non reipsa, sed sola tantum ratione, voluntate, consensu utriusque partis, et decreto eius qui hanc potestatem habet, potenter tamen ac efficaciter. Creditum igitur aut debitum, seu etiam meritum ac culpa non raro ab alio in alium transfertur. Sic sacrificantium peccata hostiis, ut hirco aut aliis, idque aliquando etiam clare enumerando, veluti si eis res quandam aut pecuniae numerato traderentur, imponebantur. Levit. 16 et contra, meritum mortis hostiarum in sacrificantes transferebatur. Sic quoque imputantur Christo peccata totius mundi, seu per imputationem a peccatoribus in eum transferuntur, quib. ipse (ut ita dicam) iniustificatur, seu iniustus reputatur, ita ut nostra obligatio, ingens debitum aut chirographum a nobis in ipsum transportetur: qui id sua passione ac obedientia largissime persolvens lacerat, et cruci affigit. Ipse. n. in se nostrum debitum suscepit, seque vadem, imo et primarium debitorem ac persolutorem, peccatorem aut iniustum voluntaris ultroque pro nobis omnibus constituit. Et vicissim eius iustitia obedientiae ac passionis, seu largissima ipsius persolutio, expiatioque tum ipsomet ita volente ac a patre petente, tum nobis id suppliciter fide mendicantibus, tum denique patre ipso potenter id decernente, in nos

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.