Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 225 --

425/426 alievi malas res, ut quod tantum mali damnive nobis dederit, aut in nos peccaverit: et quod porro tantum poenae ei pro illis male factis rependendum sit. Atque hae imputationes sunt aut fiunt ex debito aut iure, seu (ut Paulus Rom 4 ait) secundum debitum: quia ibi res ipsae bonae malaeve sunt praestitae, aut restant praestandae, quae alievi imputantur, seu in rationes ei computantur. Sunt porro etiam aliae imputationes tum bonarum, tum malarum rerum, non ex iure manifesto aut debito, sed ex arbitrio imputantis, et aliquo etiam consensu eius cui imputantur factae. Quarum quidem bonae ex gratia imputantur, malae vero ex odio, aut etiam alio qui alia ratione, praesertim si accedat consensus eius cui malum imputatur. ut Paulo imputantur a Philemone, iniuriae ac furta Onesimi, non ex odio, sed consensu ac sedula flagitatione Pauli, illo tristi onere Onesimum liberare volentis. Hac prorsus ratione etiam Christo nostra furta, scelera, ac iniustitia imputatur, qui id horrendum et non ferendum onus in sese transferri suppliciter a patre flagitavit. Hac arbitraria imputatione potest alicui non operanti imputari merces, ex mera gratia ac favore imputantis: Rom. 4. Ut cum rex alicui accepto aulico, licet nihil dum sit promeritus, largitur mille ducatos, sola adhuc promissione et diplomate. Hoc igitur modo ibidem testatur Paulus, adscribi aut attribui credentibus, licet non operentur, iustitiam: nempe ex mera gratia, ac sic (ut ibidem exponit Paulus) iustificatur impius, seu non imputatur ei peccatum aut iniustitia. Imputatur igitur nobis iustitia, dum nimirum Christi iustitia in nos transscribitur, dumque nos ob eam censemur, et per absolutionem aut remissionem iniustitiae pronunciamur esse iusti, cum non simus: dumque teguntur ac non imputantur nostra peccata aut iniustitia, quasi nulla adsit, cum tamen adsit plurima: dumque alieno merito ita coram Deo fulgemus, ac gloriosi consistimus, quasi si abundaremus propria iustitia: cum ea revera non adsit, sed simus non operantes, et peccatores, ac etiam impii suo modo. Hanc admirabilem, et plenam ingentibus mysteriis imputationem aut metamorphosin, qua nos quoque non aliter (liceat nobis nunc hac similitudine, licet odiosa, declarandae ineffabilis rei gratia, abuti) quam histriones (qui sub aliena persona ac larua in theatro apparent, regesque aut heroes sapientesve videntur, cum sint infimae sortis homunciones) coram Deo iustitia Christi splendemus, ac gloriosi esse videmur. Istam igitur nostri transfigurationem vocat Paulus induitionem Christi, quo veluti preciosissima quadam, auroque gemmis ac omnigenis preciosissimis lapidibus fulgente veste, ita coram caelesti patre ornati, decori ac gloriosi appareamus, ut ille in iustificatione solius Christi perfectionem nobis circumpositam cernat, comprobet, amet et praedicet, nullumque vel minimum naevum peccatorum aut foeditatum nostrarum per eam perspicere queat. Hanc (ut ita dicam) personatam immutationem imputatae iniustitiae, Pighius, licet alio qui adversarius, victus evidentibus verbi Dei testimoniis, comparat cum illa Iacobi impostura, qua ornatus fragrantissimis pulcherrimisque vestibus Esau, eiusque pilosam cutem et nomen coram patre prae se ferens, ab eo amicissime excipitur, desuaviatur, et amplissima benedictione caelestium et terrestrium bonorum ornatur. Hanc sacrosanctam ac mysticam fraudem, benedictionisque divinae furtum, videtur ipsemet filius Dei nos statim in Paradiso docuisse, dum primorum parentum tristissimam foeditatem ac nuditatem ovillo vellere contegit, eoque fovet: indicans nimirum, nos ita demum coram Deo recte constitutos, si pelle solius agni Dei peccata mundi auferentis, tom tegantur sordes nostrae, tum nos ornemur sique facta commutatione nos quidem importabilem sarcinam peccatorum iniustitiaeve in ipsum per imputationem reiiciamus, et vicissim eius aureum vellus iustitiae ipsi detractum ad nos per imputationem transumamus, eoque nos tegamus, ornemus, ac in conspectu patris conlestis ostentemus, ut ille nos pro pulcherrimis habere, nihilque prorsus nostrarum foeditatum amplius cernere queat. ¶ Exposui breviter quid sit, Alicui gratis imputari iustitiam. Hinc vero, et ex aliis praecedentibus etiam apparet, quid sit alicui alienam iustitiam imputari: et quid nam sit, nobis iustitiam Christi imputari, aut eam per imputationem in nos transferri, nosque ipsa iustificari. Potest vero hoc praegrande salutareque mysterium, vel ea solum ratione meridiana luce clarius illustrari, et simul quoque confirmari: si cogitetur, nostra peccata aut iniustitiam esse revera debitum quoddam coram Deo, ac a nobis divinitus iustitiam obedientiae et poenae a nobis severissime flagitari: quam cum Christus mediator ac sponsor noster pro nobis largissime persolverit, nobisque donaverit, qua tandem ea ratione alia in nos transferri potest, quam proprie per imputationem? Cogita enim (non finge: rei enim ipsa veritas ita sese habet) primum patrem caelestem, veluti maximum quendam mercatorem, sedere ad suam rationalem mensam, et in manibus habere suum illum librum rationum, ubi in una parte omnium mortalium debita inscripta sint, in alia vero amplissimus thesaurus Christi, patri praestitus, exhibitusque: homines vero omnes, uti quosdam subditos, imo et miserrimos debitores ac reos, astare ante illius patris caelestis tribunal. Deinde considera iuxta Christi parabolam, illum summum Dominum, ac totius mundi patrem familiâs, vocare alium hominem post alium, eique per legem suam veluti debitorum librum indicare, quam scilicet infinita millia talentorum iustitiae, obedientiae, ac suppliciorum pro tot peccatis debeat, eamque summam severissime ab illo flagitare: ac ni protinus perfectissime praestet, ei aeternos carceres torturasque minitari. Postremo cogita, ibi mediatorem â tali infelice peccatore per fidem compellatum, in medium progredi, ac a patre suppliciter petere, ut sui thesauri persolutio aut iustitia in illum egentem peccatorem transferatur. Qua igitur obsecro tandem alia ratione illa translatio persolutivae iustitiae fieri potest, quam per imputationem, aut rationalem vel decreto factam communicationem et adscriptionem? Haec non est nostra, sed ipsius Christi ac Spiritus sancti similitudo: imo non similitudo, sed ipsiusmet negocii aut rei vera et genuina veritas, imago, ac viva facies. Hinc igitur tum lucem evidentissimam, tum et confirmationem potentissimam. prorsusque irrefragabilem clarissime habemus, peccatorem revera imputativa translatione iustitiae Christi in eum transscriptae iustificari: non aliter quam quotidie videmus, debitores aliena persolutione sibi imputata, aut in se per imputationem translata, a sua tristi obligatione reatu ac nexu vinculisque liberari, et pro insontibus liberis ac iustis haberi. Ex hisce quoque cerni possunt, quomodo alicui aliquid aliud pro alio imputari queat: et quod perinde credenti peccatori fides imputetur ad iustitiam, aut pro iustitia, sicut si subditis reis apud regem, aut etiam sontibus liberis apud parentes, supplex deprecatio culpae, loco innocentiae imputetur, aut etiam loco persoluti supplicii habeatur, censeaturque Sicut enim illi sua illa humili deprecatione misericordiam parentum, aut clementiam regis apprehendunt et impetrant, ut eis culpam castigationemque remittat, estque illis ea humilis supplicatio loco innocentiae aut iustitiae, ac loco depensae poenaeque: sic et nobis nostra fides, quae est revera quaedam humilis mendicatio misericordis condonationis ac propitiationis irati Dei, impetrat Dei misericordiam favoremque per et propter Christum promissam, nosque Deo, nobis condonanti peccata, iustos et indignos omni malo sistit: atque ita ea nobis loco innocentiae

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.