Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 6 --

tractatus in hoc ipso Opere habetur: nunc obiter aliquas tantum veluti causas annoto, quarum culpa accidit, ut multi scriptores hactenus infeliciter Sacras literas tractaverint.

Illa vero vel maxima pernicies totius verae pietatis studiique sacri fuit, quod plerique recentiores Theologi aut Monachi, primum fuerunt ita corrupta quadam Philosophia et Logica, atque adeo etiam barbarissima Grammatica corrupti, et veluti dementati, ut inde male praeconceptas opiniones, corruptumque iudicium, etiam in ipsam Theologiam Sacrasque literas intulerint: utque non aliter in fulgorem sacrae domus, literarumque divinitus inspiratarum intraverint, quam si talparum aut vesper tilionum oculos assumentes, in meridianam lucem prodirent.

Quinetiam longius infausti homines progressi sunt. Nam plane perinde praecipuarum rerum ac vocabulorum sacrae Theologiae definitiones, ex illa sua inepta Philosophia acceperunt: et tanquam principia quaedam in Sacras literas importarunt: sicut Mathematici initio singulorum librorum ac materiarum quasdam definitiones suo arbitrio assumunt, eisque tanquam principiis quibusdam in toto Opere utuntur. Quemadmodum enim Euclides initio definit, quid nam vocet punctum, lineam, superficiem, triangulum, quadrangulum, circulum, corpus, et similia: sic etiam scholastici Theologi, a suo barbare translato maleque intellecto Aristotele mutuantur rerum ac vocabulorum primariorum in omnibus mysticis libris definitiones: ut, quid sit voceturque Peccatum, quid Iustitia, quid Fides, quid Iustificatio, quid Lex, quid Evangelium, quid Bonum opus, quid Caro, quid Liberum arbitrium, quid Imputatio, quid etiam Mors: quid item Ratio valeat, quid Intellectus intelligere ac Voluntas boni velle possit.

Hasce primarias res ac vocabula male descripta, intellectaque, secum assumentes sophistae, et in veneranda Sacrarum literarum mysteria intrantes, omnia ibi perverterunt ac corruperunt, violentissime cuncta ad sua illa falsa principia, suumque corruptissimum intellectum illarum summarum rerum detorquentes et invertentes.

Cum sacra Scriptura nominat Peccatum, intellexerunt illi solum de externis actionibus, aut pravis cogitationibus, et qualibuscunque habitibus: quae omnia putaverunt tantum, postquam nati educatique sumus, nostro quodam arbitrio voluntateque suscipi: cum alioqui natura hominis sit per se optima dux vitae, et semper ad optima quaeque contendat, tum intellectu adveritatis lucem, tum voluntate ad optimum quodque bonum summo studio festinante.

At Lex Dei viventis, omne id pro peccato habet, accusatque, quod a perpetua perfectissimaque Dei obedientia recedit: quin etiam ipsum cor, rationemque nostram, ut a Deo alienissima, atque adeo inimica Deo, et plane veros fontes omnium malorum, seu scaturiginale malum, accusat, arguit ac condemnat.

Consimiliter iustitiam isti ex Aristotele norunt, et in Paulo quaerunt tantum eam, quae constet nostris quibusdam benefactis, et qualibuscunque habitibus. Quod vero passio Christi sit iustitia, nobisque ea per imputationem applicetur, id illis plane videtur absurdissimum.

Iustificationem intelligunt, iuxta Latini vocabuli compositionem, esse reipsa iustum fieri, nulla prorsus habita ratione phrasis ac proprietatis Sacrarumliterarum, in Hebraeo ac Graeco fonte: sicut non ita dudum quidam seductores conati sunt probare, hanc esse significationem verbi Iustificare: quia etiam Caleidem in Aristotele significet, nempe cuipiam rei calorem communicare.

Quare istis hominibus nihil videtur absurdius Paulino dogmate, nos iustificari per fidem sine operibus: ideoque eam ipsius locutionem mille modis et interpretati unculis vertunt ac pervertunt, ut Paulum vel invitum, vinctumque, ac pessime mulctatum in sua castra pertrahant.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.