Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 229 --

433/434 Sic saepe in honesta Republica parcitur facinoroso filio, ob ingentia patris aut maiorum merita. Contra etiam industrius ac praeclarus vir repellitur â dignitatibus ac honoribus, ob parentum aut alicuius ex maioribus suis scelus ac dedecus. Repellitur aliquando industrius nobilis ab aula regis, et magnis functionibus, ob parentis aut avi perfidiam vel proditionem. Sed nimirum omnium luculentissima, et ad convincendos adversarios veritatis efficacissima exempla sunt, quae ab ipsismet sumuntur. Sic enim olim impii Iudaeorum sacrifici persequentes et anathematizantes Prophetarum doctrinam, de imputatione iustitiae ac benedictionis benedicti seminis, quodque eius plagis sanemur: interim venditabant hominibus imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, suarumque precum ac ieiuniorum, ac praesertim Baaliticarum lacerationum et vulnerationum corporis: quasi peccata populi in sese transferre et portare ac expiare et vicissim suam expiatoriam iustitiam populo communicare, aut per imputationem dare possent. Idem furor damnans imputativam Christi iustitiam, et iactans Pharisaeorum iustitiam ac merita populo imputanda, praesertim iis quorum domos totas exedebant ac devorabant, etiam tempore Christi in populo Dei grassatus est. Hunc furorem describit Hieremias, cum dicit, populum deserto fonte vivo fodere sibi puteos, in quibus non est aqua: nempe ibi quaerere iustitiam ac vitam, un de nulla haberi potest: et contra, sponte oblatam, gratuitoque imputandam negligere. Sic et Isaias invitat omnes sitientes ac esurientes ad accipiendam gratis aquam, vinum et lac: id est, imputationem gratuitae iustitiae ac meritorum Christi. Et contra eosdem accusat, quod insumant argentum ac laborem suum in id, unde nihil satians ac reficiens iuvansque eos nancisci queant, nempe unde nec iustitia nec vita haberi potest. Nunc vero, ut et prius dixi, hic furor reiectae imputativae iustitiae meriti ac passionis obedientiaeque Christi, et contra venditatio imputativae iustitiae mortuorum quos Sanctos vocant, et ordinum sacrificorum, monachorum ac monacharum, in immensum excrevit. Hinc est, quod in omnibus templis sacrifici canunt ac petunt, sibi illius vel alterius sancti aut sanctae merita communicari aut imputari, eisque iuvari. Notae enim sunt voces, Ut meritis ac precibus vel intercessionibus S. N. mereamur, etc. Hoc omnino nihil aliud est, aut esse potest, quam imputativa quaedam iustitia: certe non est infusa aut inhaerens, vel qualitatis in peccatoris mentem aut cor translatae aut transfusae. Inde etiam infinitae indulgentiarum ebuccinationes et variae bullae ortae sunt, inde tot diplomata venditorum meritorum Ordinum. Inde in omnibus testamentis decipitur pars aliqua bonorum a moriente, pro emenda sibi imputativa iustitia Missarum, et aliorum bonorum operum, sacrificorum et aliorum rasorum, item peregrinantium erronum, ac etiam ieiunantium vetularum. Inde posteri distribuentes eleemosynas, et similia opera praestantes, illam iustitiam maiorum suorum animabus imputari, aut in eas transcribi somniarunt. Vide autem Christiane Lector, non tam istorum caecorum ominum errores ac furores, quam Satanae ipsius malitiosissima ludibria, quibus Christi imputativam meritorum iustitiam contemptui exposuit, et simul miseros homines contumeliosissime delusit, quod non tantam imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis, mortuorum fictis ossibus, aut laceris panniculis, quin et herbis, aquae, et aliis innumeris nugamentis aut elementis indidit quanquam singularem sanctitatem, quae utentibus quoque imputaretur, ac prodesset etiam ad aeternam salutem. Sic de aqua benedicta canunt isti blasphemi seductores, Aqua benedicta deleat tua delicta, sitque tibi salus ac vita. Sic istis hominibus etiam aqua lustralis potest suam sanctitatem per imputationem peccatoribus communicare, eorumque iniustitiam abolere. Multo vero id magis facit benedicta candela, aut cerea effigies agni, quam vocant Agnus Dei. Ante omnia autem sacrosancta cuculla ac cinis, si in illis vel moriens, vel etiam mortuus peccator collocetur: quae (ut ipsimet scribunt) perinde mundant ac iustificant homines, ut initio in baptismo mundati repurgatique sunt. Vides quam nusquam non isti homines aliquam imputativam iustitiam ac sanctitatem commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per imputationem iniustitiae aut culpae nequit fieri. Hi et similes omnes furores pertinent ad imputativam iustitiam hominum, quib. impurissima Babylonicae meretricis mancipiorum familia iam non tantum singulas domos viduarum, sed etiam integra regna, ut Siciliae, Neapolis et Angliae, atque adeo Imperii, et denique totum mundum devoravit, et adhuc quod superest devorare conatur: conculcans interim et blasphemans foedissime totam imputativam iustitiam meritorum seu obedientiae ac passionis longe preciosissimae unici illius agni Dei, veri Salvatoris, atque adeo etiam creatoris ac vivi Dei totius mundi, ex cuius plenitudine se mendicare ac precario quaerere omnes vel sanctissimi ac iustissimi, ut libentissime gratissimoque animo, ita etiam verissime confitentur, testantur, et coram toto mundo protestantur.

¶ In hac nostra tenui tractatione vocabuli ac rei Imputationis, diligentissime observandum est etiam discrimen inter humanam ac divinam imputationem. Duo enim hic sunt, quae aliquam veluti occasionem quandam errandi, aut etiam levius de illa imputativa filii Dei iustitia sentiendi praebere possent. Primum, quod sicut vocabulum omnino (meo iudicio) a mercatura sumptum est: ita etiam varias imputationes sacrarum literarum coactus sum conferre cum illis mercatoriis imputationibus, illustrandae huius vocis eiusque phrasium gratia. Deinde, quod varias imputationes sive ex communi vita sumptas, sive etiam ex Papistica abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse plurimum parabolis ac similitudinibus ex communi vita, humanisque rebus petitis usus est: tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla imputativae iustitiae, ut eorum blasphemas calumnias redarguerem, quibus imputativam Christi iustitiam exagitant, tanquam rem vanam ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum Babylone humanorum meritorum imputativas iustitias habeant, in eisque totam pene veram pietatem ac salutem hominum collocent. ¶ Ut vero (sicut paulo ante dixi) omnis occasio errandi simplici auditori auferatur, duo quaedam discrimina inter humanam et divinam imputationem diligentissime observanda ac consideranda sunt. Primum ergo illud expendatur, quod omnia hominum rationalia et verbalia, seu cogitationum aut quasi ex decreto voluntateque illorum pendentia, pro vanis ac levibus haberi,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.