Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 239 --

453/454 aut ipsi tristis? Sentio sane, non fuisse gloriosum. nam Paulus Eph. 4 gloriosae ascensioni opponit descensionem ad infima terrae: ubi facile animadvertitur, eum gloriam ascensionis cum ignominia aut exinanitione descensionis per antithesin conferre. Item Psalmus cum dicit, Non deseres animam meam in inferno, testatur eum non bene ibi habuisse. Non enim is alicubi deseritur. qui numquam ibi fuit: nec is quoque alicubi deseritur, qui est quidem in eo loco, sed tamen ibi bene habet. Petrus quoque, cum Act. secundo inquit, Deum excitasse Iesum, solvendo ὠδῖνας , id est, gravissimos cruciatus mortis, clare ostendit, Christum usque ad resurrectionem fuisse vinctum acerbissimis doloribus mortis. Observandum autem est, mortem aliquanto graviorem significationem habere apud Hebraeos, seu in Sacris literis, quam apud Latinos. Complectitur enim totum illud stipendium peccati, quod datur reis in praesenti et futura vita ut Gen. 3. Quo cunque die comederis, morte morieris. Ita ut apud Petrum Actorum 2 non dubitem gravissimos dolores mortis significare idem, quod Gehennae cruciatus. Accedit porro et tertia ibidem vox: Non fuit possibile eum κρατεῖσθαι , detineri. Dicit, non fuisse possibile a morte Christum detineri. Indicat igitur Petrus, captum quidem fuisse Christum a morte, vinctum etiam vinculis acerbissimorum dolorum: sed Deum in illis vinculis ipsum non deseruisse, ut alios sub maledicto legis existentes: sed solvendo ipsum ex tam tristibus vinculis excitavisse, et glorificasse. Tum porro et ex corporis ignominia, in qua interim in sepulchro haesit, animadverti potest, animam quoque eius quasi sociam, interea temporis non nimis gloriosam fuisse. Nam utrunque simul humiliatum, et vicissim simul glorificatum est. Fuit autem corpus omnibus naturalibus viribus spoliatum, tanquam scelerati alicuius nebulonis ex patibulo in sepulchrum translatum, a vigilibus custoditum, et denique ad putrefactionem dispositum. Nec obstat, quod Petrus dicit, eum concionatum esse. Potuit enim et simul concionari, et male habere, ut toto vitae tempore et in ipsa cruce, patiendo vicit, et monendo mortem destruxit. Hic idem tristis descensus potest etiam probari eo argumento, quod omnis qui est sub maledicto legis, huius et illius alterius mortis ὠδῖνας aut cruciatus sentit. Item, quod oportuit omnino Christum omnia ea pro nobis perpeti, quae nos pati debuissemus, nisi eius satisfactio pro nobis facta, nobisque applicata fuisset. Praeterea, quod usque ad gloriosam resurrectionem ignominia Christi extensa est. nam ibi primum cum pater dextera sua exaltavit. ¶ Quod autem obiicitur, Christum inferos destruxisse: recte respondetur, Christum nostrum non potentia et gloriosa quadam violentia vincere, ut Reges mundi huius, et Iudaicus Messias: sed moriendo, obediendo et satisfaciendo. Primarius enim summusque hostis noster est ipsa iustitia seu in Dei, quae non viribus violentiave expugnanda, sed satisfactione alicuius placanda erat. Ex hisce facile apparet, quod in articulo, CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS, propria, et non metaphorica significatio ponenda sit. Hinc etiam eius definitio colligi potest. Postremo quaeritur, an et satisfactorius sit ille descensus, seu meritorius? Paulus Philippensibus secundo, et Hebr. quinto, meritum et satisfactione Christi tribuit toti obedientiae et humiliationi eius, enim illi, quod cum esset Deus, tamen ita se coram Patre humiliaverit, ut servi quoque formam suscipere non indignatus, et non soli passioni ipsius. Proinde cum descensus Christi ad inferos sit pars obedientiae, humiliationis, et ignominiae Christi, ut hactenus ostensum est: non video cur ad meritum et satisfactionem eius referendus non sit. Sentiunt alioqui omnes pii doctores hoc tempore, non solam Christi mortem esse satisfactorium sacrificium, sed et totam eius obedientiam, et humiliationem. Obiecta contra hanc explicationem non difficulter dissolui possunt, ut primum cum obiiciunt: Ergo et alii pii descendunt ad inferos, et erit veluti novum purgatorium. Negatur consequentia. Non enim necesse est nos omnia pati, quae Christus est passus: quia ipse fuit sub maledicto legis, nos non sumus, sed aliquatenus tantum ipsi in hac vita conformamur, alius magis, alius minus. Secundo, Christus dixit in cruce Consummatum est. Item Actor. 13 dicit Paulus Cum Iudaei omnia consummassent. Ergo omnia quae inferenda erant Christo, consummata sunt in cruce. Negatur consequentia. Certe enim prophetia de sepulchro impiis simili nondum erat impleta. Sed hoc tantum inde concludi potest: Ergo omnes afflictiones, quae a Iudaeis ei infligi debebant, finitae fuerunt. Dicit enim, Cum consummassent omnia: scilicet quae ab ipsis consummanda erant in vitam Christi. Tertio, Christus commen davit animam suam in manum patris: In manu patris haud dubie non male habuit: Ergo in descensu Christus nihil est passus. Respondetur, Christum semper fuisse in manu patris, et pios omnes iam esse in manu Christi (sicut ipsemet inquit: Nemo eos rapiet de manibus meis) et tamen non omni malo caremus, nec plane sumus a Satanae tyrannide liberi, ante illam integram liberationem et glorificationem. Deinde, ut maxime intelligatur de summa quadam felicitate, In manu patris esse: tamen non necesse est hoc statim post precationem eius accidisse. Etiam ante crucem orat se glorificari, inquiens: Pater glorifica me, etc. et haud dubie exauditur: sed tamen non statim glorificatur, quin potius tunc primum in summam ignominiam cum iniustis disputatus cadit. Sic et hic non est necesse statim post petitionem, eam esse adimpletam: sed hoc impetravit, ut Deus summam curam haberet, et nec animam in inferno desereret, nec corpus in sepulchro corrumpi pateretur, ut in Psalmo promissionem habuit. Quarto opponunt, Hodie mecum eris in paradiso: Ergo Christus non in infernum, sed in paradisum statim post mortem abivit. Fortassis autem non male respondent, qui in dicant, in Scriptura saepe Hodie significare tempus novi Testamenti, Notissimum quoque est, Heri omne proxime praeteritum, Cras et Postridie omne futurum, Hodie omne praesens, per catachresin quandam crebro significare: nihilominus, etiamsi quis vehementer urgeat intelligendum revera de illa eadem die, non efficiet, animam non descendere ad inferos. Potuit enim eadem die et descendisse ad inferos, et ascendisse in paradisum. Potest enim illud Mecum, de divinitate Christi intelligi. nam filium hominis secundum divinitatem semper fuit, est et erit in caelis, Ioan. tertio . Vel, ut aliquanto simplicius dicamus, quanquam Christus semper fuit in caelo, et cum patre operatus est: tamen et toto vitae tempore multum passus est, et saepe dolores inferni sensit. Sic quoque post mortem et in caelo cum latrone fuit: et tamen anima in inferno non gloriosa esse, patique potuit. Vox etiam Hodie, synecdochice omne praesens tempus notat: sicut et Heri praeteritum, et Cras futurum, ut modo dixi. Si valeret istud sophisma, simpliciter omnis descensus ad inferos tolleretur: quia ascendere in paradisum, et descendere in infernum, plane contraria esse videntur. Haec, quod Deus novit, non ullo humano affectu, sed veritatis tantum illustrandae studio, ex Sacris literis collegi: paratus autem sum, Deo me regente, meliora monentibus cedere.

INFIDENTIAM et diffidentiam vertunt vocem ἀπειδίαν , Romanorum II et Ephes. secundo : quae proprie inobedientiam significare videtur, de qua forte suo loco agetur. tametsi ex voce Fidei supra prolixe tractata, abunde exponi aut intelligi queat.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.