Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 249 --

473/474 id est, iustitiam contra malos? Alias, quasi quendam eius motum aut indignationem contra peccata et peccatores. ut Iohann. 3, Ira Dei manet super eum. id est, pergit habere Deum iratum. Sic Psal. 6. precatur David: Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias. i. ne iratus ac commotus me castiges: seu ne me ita crudeliter affligas, ut solent nimium irati: sed in ira misericordiae tuae recordare. Sic filii irae in Sacris literis passim et crebro dicuntur, quibus Deus est insensus, aut inimicus: Ephes. 2. et vasa irae, Rom. 9. Contra, filii gratiae. Aliquando quasi quandam sententiam irati Dei videtur notare: ut Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo, etc. Item Rom. 3, Num ergo iniustus est Deus, qui infert iram. i. qui nos accusat, et contra nos sententiam aeternae mortis profert. Sic Rom. 5. Multo magis reconciliati servabimur ab ira. Psal. 2. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sic et Rom. 12 credo accipi posse: Non vosmetipsos ulciscentes dilecti, sed date locum irae: ut. s. Dei iudicio adversarios et persecutores nostros relinquamus. Haec Dei ira est ignis consumens peccatores per malam conscientiam, et poenas temporarias ac aeternas. Denique aliquando significat poenam, sive temporariam sive aeternam, â tali ira profectam. ut Rom. 2. Coacervas tibi iram in die irae. i. poenas tibi accumulas in id tempus, cum te Deus pro tuis peccatis puniet. Baptista dicit ad Pharisaeos, Quis vobis monstravit fugere a ventura ira? pro, quomodo imminentes poenas evadere queatis? 1 Thes. 1, Eripuit nos a ventura ira. Ephes. 5, et Col. 3. Ob hoc venit ira Dei in filios inobedientiae, aut incredulitatis Luc. 21, Erit necessitas magna in terra et ira in populo isto. 1. ingentes rerum omnium difficultates et divinitus inflictae calamitates. Irae crebro coniungitur vox Furor, vel ordine posito alio postalind, tanquam propemodum synonyma posita. ut Psal. 2: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Et Psalm. 6. Domine, ne in ira tua arguas me, nec in furore tuo corripias me. Significat nihilominus aliquid longe plus furor, quam ira. nam haec etiam de moderata commotione dici potest: Furor autem non nisi de extrema commotione. Sicut et 2 Psalmus atrocius verbum perturbandi, aut proturbandi tribuit, quam irae. Sic et Poeta inquit,

— Ira brevis furor est.

Contravero Ephes. 4 θυμὸς videtur nominari illa prima commotio, aut (ut Cicero vertit) excandescentia: ira vero, iam plenus affectus. Nam ibi quasi gradus quosdam commotionis constituere Apostolus videtur, primum quidem amaritudinem aut dolorem animi, quo offensus cruciatur: deinde incandescentiam: tertio plenum affectum irae, qui tandem erumpit in clamores et maledicta, atque adeo verbera. Alias ita connectitur nomen irae Furori, quasi ira sit quaedam proprietas aut natura furoris, sicut ille ait, ira brevis furor est. ut 1 Sam. 28, Nec fecisti iram furoris tui in Amalec: id est, Dei valde irati sententiam aut mandatum contra Amalec non es executus. ubi ira furoris, pro gravissima poena aut vastatione Dei ponitur. Iosuae 7, Aversus est Deus ab ira furoris sui. i. placatus est post punitum Achan. Sic Moyses dicitur egressus a Pharaone cum ira furoris: pro, vehementissime commotus. Addere adhuc ad tram furoris Domini, Nahum 3. pro, vehementissime commotum, etiam magis inflammare novis peccatis. Dicitur et furor alicuius irasci, Num. 22. Exodi 32. 2 Sam. 12. Dominus irae, pro irato, aut etiam iracundo, ponitur. Proverb. 22. Nefas amicus cum Domino irae, aut habente iram. Eadem locutio et Deo tribuitur, Nahum 1. Dominus irae Iehova ulciscitur se de hostibus suis. Iram hominis confiteri Deo, dicitur Psal. 76. i. stulta et impia hominum contra Deum; veram pietatem ac pios commotio, tandem divinitus repressa et punita, cedit in gloriam Dei: ut Pharaonis. Irarum brevis et longus: pro iracundo et clementi dicitur. ut Proverb. 14, Brevis irarum facit stulticiam, id est, iracundus, aut qui cito irascitur, facile patrat aliquid valde reprehensibile. Longus irarum, pro tardo ad iram, valde crebro reperitur. ut Numer. 14, Nahum 1: et quidem non raro hoc praestans epitheton aut singularis virtus Deo tribuitur. Ioel 2, Longus irarum et multae misericordiae Iehova. Eadem proprietas et Exodi 34, in descriptione Dei ponitur, pro tardus ad iram. Prover. 14. Longus irarum aut clemens est multus intelligentia. i valde intelligens, prudens. Prover. 25, In longitudine irarum flectitur princeps: pro, longanimitate ac patientia. Sequitur. n. declaratio: Et lingua mollis confringet ossa. Magnus ira, Prover. 19. pro eo qui vehementer irasci solet. et Prover. 22. Vir irarum, in eodem sensu: Cum viro irarum ne iveris. Ascendere ira dicitur Ezech. 38. pro, crescere, aut effervescere. Avertere iram, pro tollere, Psal. 78 Multiplicavit ut averteret iram suam. i. multum lenivit Deus iram suam. Iram facere cadere in aliquem, Hiere 3. Revertere rebellis Israel: non faciam cadere iram meam in vos . i. non prorsus opprimam aut delebo vos meis flagellis. Sic Iob 6, Iram in pugillum faceretis cadere. Idem valet Dare iram suam in aliquem, Levit. 26. Iram effundere dicitur Deus, cum vehementer commotus punit aliquos gravissime. Nahum 1. Ira eius effusa est sicut ignis. s. omnia consumens. Sic et Egredi ira sicut ignis dicitur, Hierem. 4. veluti si incendium alicunde exortum, pergeret in alios grassari. Ferre iram alicuius, Mich. 7. Iram Domini port'abo, quia peccavi ei. pro, patienter eius flagella tolerabo. Irasci ira magna, Zachar. 1. pro, valde. Iram esse alicui. pro eum irasci: 1 Paral. 13. Iram multiplicare, Iob 10. Renovas plagas tuas contra me, multiplicas iram tuam mecum. i. castigationes auges. Retinere iram. Micheae 7. et Desinere ab ira, Psal. 37, perspicuae locutiones sunt. sicut et Succendi iram, aut Dei iram esse super aliquem: quod tum de commotione, tum et de poena accipi solet. Iram non reverti, Hierem. 30. Non revertetur ira furoris Domini, donec fecerit. i. non conquiescet aut sedabitur, donec perficiat constitutam poenam. Esse iram in oculis, pro indignari. Genes. 31, Ne sit ira in oculis tuis. Gen 45. Ne sit ira in oculis vestris, quod vendideritis me. pro, ne aegre feratis, ne cruciemini dolore ulterius de hoc vestro tristi facinore. Iram alicuius super aliquem incumbere: item, Iram alicuius super aliquem transire: Psal. 88, Super me transierunt irae tuae, terrores tui succiderunt aut debilitarunt me. pro sensu irae Dei, terrorib. incussis, et poena accipi debet. Seu irae, pro iratis factis: sicut mox misericordiae, pro benigne factis dicuntur. In ira misericordiae recorderis, Habac. 3 significat, mitigare iram ac poenas. Contra, in ira concludere misericordias, Psalmo septuagesimo septimo , est finire misericordias, ac desinere benefacere ob nimiam iram. Amarus in ira, Ezech. 3. Et abii amarus in ira spiritus mei: id est, iratus et valde tristi animo. Facere aliquid in ira fortitudinis, Danielis octavo, Et cucurrit ad eum in ira fortitudinis suae: id est, magno impetu. Sic Habacuc tertio . In ira incessisti super terram, in furore triturasti super gentes: pro, valde iratus. Isaiae sexagesimo . In ira mea percussi te, et in beneplacito misertus sum tui. Sic 1 Samuelis vigesimo . Surrexit in ira furoris sui: pro, vehementissime iratus. In ira alicuius esse aliquem. Hieremiae trigesimo secundo. Quoniam in furore meo et ira mea fuit mihi haec civitas, a die qua aedificaverunt eam: pro, semper ei fui valde iratus ac infensus. Irasci fecerunt sanctum Israel, Isaiae primo . pro, irritaverunt. Discrimen inter Iram et Iracundiam, aut iratum, et iracundum, annotare nihil admodum opus est, cum id sit alioqui omnibus notum, nec haec lingua aliquid proprium in eo genere habeat prae Latina. In plerisque vero linguis vocabula irae alludunt, aut sumpta sunt ab igne, calore, incendio, flamma: sive quia sit quandam

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.