Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 32 --

39/40 filium, quod et ipse in redemptione humani generis exinanitus, et tanquam minister quidam admodum humiliter obediens patri caelesti factus est. Hic Angelus dicitur apparuisse Moysi ex flamma rubi, et mox nominatur Iehova: quem Angelum se ex omnibus malis redemisse, Iacob Gen. 48. gloriatur, ao cupit eum benedicere nepotibus suis. Idem angelus Num. 20. dicitur eduxisse populum Israeliticum ex servitute Aegyptia: nimirum Christus, qui fuit (teste Paulo) petra comitans Israelitas. Sic Stephanus quoque primum dicit Deum apparuisse Moysi in flamma rubi. Mox dicit, angelum ei visum esse in rubo. Ita eundem et angelum et Deum patrem nominat. Vocatur et Malach. 3, Angelus foederis a Deo promissus, et a populo Dei expectatus et exoptatus. Qui et Dominus ibi dicitur, ac purificator, mundator seu iustificator, ac renovator filiorum Levi: id est, omnium credentium. Dicitur autem Angelus foederis, quia per eum fit foedus et reconciliatio in Deum et homines. Ponitur haec vox metaphora quadam pro viro valde pio, aut etiam doctore sincero. ut Sam. 19. 2. Sam. 14 et 19: ubi tamen non tam metaphora, quam plena comparatio est. Sicut et Actorum 6, de Stephano: item Gal. 4. Forte Apocalypsis 2. per angelos Ecclesiarum intelligit summos doctores.

ANGULUS, pro quibusvis extremitatibus. Nehem. 9. Dedisti ei populos, quos dimisisti in angulos: id est, dispersisti in diversas orbis terrarum partes, adventante Israele. Super quatuor angulos terrae, Apocalypsis 7, et 20. Angulum capitis aut barbae tondere, est extremitatem capillorum tondere. Lev. 19, Filii nostri sicut anguli excisi instar palatii: pro, sicut angulares lapides elegantes. Anguli totius populi, Iud. 20, pro, primates, proceres, magnates, per metaphoram sic dicti. Zach. 10, angulus eadem ratione nominatur ipsemet Christus, Ex ipso angulus: pro, ex Iuda Christus, caput Ecclesiae. Sic ipsemet Dominus prophetiam de lapide angulari, de se interpretatur: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Psal. 118, Matt. 21, Act. 4. 1. Petri 2. Sic et Iob 38. Isaiae 28. Ephes. 2, lapis angularis praedicatur, et pro Christo ponitur. Angulus aliquando nobilem et conspicuum locum significat. Sic dicitur, pharisaeos orasse in angulis platearum. Aliquando contra ignobilem ac obscurum. Sic negat Paulus Act. 26, ea in angulo acta esse, quae ipse de Christo concionaretur.

ANGUSTIA, pro omni maiore afflictione, praesertim autem pro animi anxietate. De quo vocabulo, sicut et de Contractione, in vocibus Dilatare et Latitudo, agetur: quoniam alterum sine altero facile explicari nequit.

ANIMA ψυχὴ , נפש , Nephes, varia plane significata in Sacris literis habet, quae ordine enumerabimus. Primo significat aliquando rationalem animam, quam Latini animum τὸν νοῦν dixêre: ut cum Dominus inquit Matt. 10, Non esse timendos qui tantum corpus interficere queant, animam autem illaesam relinquere cogantur, sed qui corpus simul et animam in gehenna perdere possit. Marci 8, Quid prodest homini, si universum mundum lucratus fuerit, animae vero suae detrimentum patiatur? In hac significatione reperitur etiam in veteri Testamento: ut Genes. 35. dicitur egredi anima ex Rachele, cum moreretur: et contra 1. Reg. 17 dicit Elias, Revertatur Domine anima pueri huius intra ipsum. Sic et Bileam Num. 23. dicit: Moriatur anima mea morte iustorum, et sit postremum meum sicut ipsorum. ubi indicat, animam piorum post mortem bene habere. Et mox sequenti Cap. de adventu Meschiae inquit: Videbo eum, sed non nunc: et intuebor eum, sed non de prope: id est, cito. ubi indicat ille, se etiam post mortem victurum. Sic 1. Samuel. 25, Abigail inquit, quod anima Davidis custodietur in custodia vivorum: contra vero anima hostium eius, veluti lapis funda excussus, in exitium abiicietur. Sic 1. Pet. 2: Abstinete a carnalib. concupiscentiis, quae pugnant adversus animam. Psal. 16. et Act. 2, Non relinques animam meam in inferno, etc. Sap. 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Haec significatio diligenter observanda est propter Saducaeos quosdam, qui negant in veteri Testamento reperiri quod anima sit quiddam separatum a corpore, quodque eo extincto vivat: praesertim vero de libris Mosi id pernegant.

Secundo ponitur aliquando et pro toto homine, ut Gen. 12. Animas quas fecerant in Charram: id est acquisierant mancipia, aut genuerant liberos. Et Ezech. 33, Gladius tulerit animam: id est, interfecerit quempiam. Sic Num. 33. Gen. 14 inquit rex Sodomae ad Abraam: Da mihi animas, tu retine reliquam substantiam. id est, homines ab hostibus nostris captos, etiam a te liberatos. Ezech. 8, Anima quae peccaverit, ipsa morietur. id est, homo peccans 13. Rom. Omnis anima sit subiecta superioribus potestatibus: id est, omnis homo. Sic quoque usurpatur. Gen. 36. cap. Coepit Esau omnem animam domus suae. Deut. 10, Iacob cum 70 animabus dicitur descendisse in Aegyptum. Levit. 2, Anima cum obtulerit oblationem. et 4. Cap. Si peccaverit anima. et 20, Anima quae declinaverit ad malum. Sic Act. 2, una die dicuntur accessisse 3000 animae ad Christianismum. Num. 15, Anima quae per superbiam aliquid commiserit. Gen. 17, Anima incircumcisa exterminabitur de populo. Sic Ezech. 16, Non esse occidendam animam, quae mori non debet: id est, damnari a doctore innocentes, pieque agentes. Sic saepe anima, tamquam nobilior hominis pars, cum singulari quadam emphasi et affectu, pro toto homine ponitur. Gen. 27, Ut tibi benedicat anima mea, priusquam moriar: id est, ut ego tibi benedicam. Dicitur et de Deo, ut, Septem sunt abominatio animae Dei: id est, Deo. Proverb. 6. Psal. 11. Sic Ezech 24. Polluo sanctuarium, desiderium animae vestrae: pro, quod extreme et ex animo amatis. Sic anima arida et famelica: id est, homo. Num. 11. Psal. 107, Anima anhelans ad te. Psal 143. In secretum impiorum non veniat anima mea. Multum peregrinata est anima mea cum Meschech et Kedar. Custodi animam tuam valde, ne obliviscaris, Deut. 4. pro, custodi temetipsum. Confringi animam desiderando Dominum, Psal. 119. Concupiscere animam, et deficere ad atria Domini, Psal 84. pro, ipsum pium hominem. Sic Psalm. 69. Appropinqua animae meae, redime eam propter inimicos meos: id est, redime me. Et Psalm. 30, Ascendere fecisti ab inferno animam meam. Quomodo dicitis animae meae, ut transmigret? Psalm 11. pro, mihi. Errare fecistis animas vestras, Ierem. 42. pro, vosmetipsos. Facere malum contra animam, Ierem 44. id est, in propriam perniciem. Vicina huic significatio est, quod etiam pro brutis accipitur, et anima dicitur quodcunque animal. ut Genes. 1. Levit. 11, Producat terra animam viventem: id est, animal quodcunque.

Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est vitae hominis. ut Gen. 1, Omne vivens in quo est anima vivens. Num. 11, Nunc autem anima nostra est arida: id est, vita aut corpus nostrum nullo commodo victu rigatur ac fovetur. Gen. 35, Et factum est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam. Ezech. 22. sicut leo rugiendo rapiens rapinam, comederunt animam. Thren. 2. Cum effunderent animam suam in sinum matrum suarum. Luc. 9. Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam. Posses etiam accipere de vita Luc. 12. Anima habes multa bona. Matt. 6, Non,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.