Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 263 --

501/502 nihil aliud vult quam, Absoluite iustum, et condemnate impium, 2. Sam 15 dicebat Absalon: Quis ponet me iudicem in terra, et ad me veniat omnis vir, cui fit causa et iudicium? והצדקתיו , id est iustificem eum: hoc est, ut absolvam eum, et pronunciem eum esse iustum, seu liberem illum a reatu et molestatione accusatoris. In primo Reg. cap. 8. Sic inter caetera orat ad Dominum Salomon, Cum peccaverit vir in proximum suum, et exegerit ab eo iuramentum, ut faciat iurare eum, et venerit iuramentum ante altare tuum in domo hac, tu exaudias in caelo, et facias, et iudices servos tuos. להרשיע רשע לתת דרכו בדאשו ,ולהצדיק צדיק לתת לו בצדקתו id est, ut condemnes impium, dando viam eius in caput eius: et iustifices iustum, dando illi secundum iustitiam eius: hoc est, ut merita ultione declares impium esse sontem et iustum liberando, eum manifestes esse iustum et innocentem. Iob 27. Sic dicit הלילהליא צדיק אתבם . id est: Absit a me, ut vos iustificem: hoc est, iustos pronunciem. pro iustis habeam. Psalm. quinquagesimoprimo: Tibi soli, tibi peccavi, et malum coram te feci, inquit David, למען הצדק בדבון . id est, propterea iustificaberis in verbis tuis, hoc est iustus agnosceris et declaraberis. Psal. 82, עני ודם הצדיקו , id est, afflictum et pauperem iustificate: loquitur iudicibus, hortaturque eos ut iusto iudicio absoluant et liberent pauperes et oppressos, Psalm. 143 Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo, כי לא־צדיק למניך כל חי : id est, quia non iustificabitur coram te omnis vivens: hoc est, nemo habebitur coram te iustus, et innocens, sed damnabiles erunt omnes, si iudicio iusto de illis pronunciare volueris. Prov. 17 dicit Salomon, מצדיק רשע ומושיע צדיק : id est, Qui iustificat impium, et condemnat iustum, abominatio coram Deo sunt ambo. Nemo abominabilis esset coram Deo, si ex impio faceret iustum: nec contra, qui talis esset, facile ex iusto faceret impium, aut vicissim. Verum qui impium pronunciat esse iustum, et iustum condemnat quasi sit iniustus, is demum merito est abominabilis. Is. 5, de reprobis et iniquis iudicib. sic legitur, מצדיסי רשע צקב שחך id est, Qui iustificant impium pro munere. Et Cap. 43. Deut testes suos (inquit Dominus) ויצקדו : id est, Et iustificentur. Et ibidem, ספר אתה למען הצדק : id est, Narratu, ut iustificeris: hoc est, si se putant esse iniustos, adferant testes, quib. comprobentur esse iusti. Item, Si quid habes quod pro te faciet, expone, quo iustum te esse comprobes, et iustus esse pronuncieris. Et cap. 45 dicit, ביהוה יצדקו כי . id est, in Domino iustificabuntur, et gloriabuntur omne semen Israel: hoc est, id illis pro iustitia reputabitur, quod Domini sunt, illique fide adhaerent et hoc se nomine felices reputabunt. Hoc est quod dicit: Et gloriabuntur sicut impii, et condemnantur, et confunduntur: ita fideles in Domino et iustificantur, et de gratia illi gloriantur. Et cap. 50, קריב מצדיקי . id est, prope est qui iustificat me, quis contendet mecum: hoc est, non de est mihi iustus iudex, qui causam meam tueatur. et pro me pronunciet, ut frustra sint accusatores mei sudaturi. Sic Roma. octavo : Dominus est qui iustificat. quis est qui condemnet? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et cap 53. sic de Christo legimus כרעוי יצדיק צדיק עבדי לרבם : id est, In scientia aut noticia sui iustificabit iustus servus meus multos: scientiam aut noticiam Christi vocat, qua cognoscitur a nobis fide, de qua Petrus: Et nos cognovimus, quod tu sis Christus, filius Dei. Per hanc iustificat nos Christus. Quomodo autem? Quia inquit: Iniquitates nostras ipse portavit. quibus verbis rationem [?: -ificationis ] huius exprimit. Ezek. 16. Et Samaria, inquit, secundum dimidium peccatorum tuorum non peccavit, et multiplicasti abominationes tuas prae illis: והצדקי את [?: אח--- ] id est, iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas fecisti: hoc est, quoniam [?: a-rocio-a ] admisisti, declarasti sorores tuas, ad te collatas, pro iustis esse habendas. loquitur de iustificatione quae fit comparatione deteriorum. Restat unus locus Danielis 12, ubi sic legimus: Hi qui ad intelligentiam instituunt, splendescent sicut splendor firmamenti: et qui מצדיקי , id est iustificant. multos, sicut stellae in seculum, et in perpetuum. ubi verbum Iustificandi, positum est neque pro facere iustum, neque pro absolvere ab omni culpa, quod utrumque solius est Dei: sed pro instituere ad iustificationem, quod faciunt in Ecclesia ministri verbi, dum monstrant agnum Dei peccata tollentem aut iustificantem, ac in eius merito ac nomine homines absoluunt a suis peccatis. ¶ Haec de locis veteris Testamenti: ex quibus abunde patet, non esse uspiam verbum Iustificandi eo sensu positum, quem illi tribuunt papistae et alii homines Sacrae linguae ignari, quibus iustificare nihil est aliud quam ex iniusto et impio facere iustum: sed ubique usurpari pro absolvere a culpa, pronunciareque vel declarare iustum. Iam quamvis abunde sufficiens sit veteris Testamenti praeiudicium ad hunc sensum comprobandum, transeamus tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii reclament, eamque condemnent. Aliqui exponunt, probe sibi cavit aut prospexit Christus ac vera religio contra impios. Matth. 12. Ex verbis tuis (inquit Dominus) iustificaberis, vel ex verbis tuis condemnaberis: hoc est, Ex verbis tuis vel iustus declaraberis, vel iniustitiae condemnaberis. Verba non reddunt, sed declarant iniustum vel iustum. Luc. 7. Et omnis populus, inquit, audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptisati baptismo Iohannis. Num publicani ipsi iniusti, hominem aliquem, nedum Deum, ex iniusto iustum facere' possunt? Verum celebrare eum de iustitia queunt tantum. Iustificaverunt igitur Deum, hoc est, agnoverunt et approbarunt iustitiam Dei, cum a Iohanne baptizarentur, quem Pharisaei baptismum illius respuentes contemnebant. Et capite 10: Ille, inquit, volens iustificare seipsum. et Cap. 16, Vos estis (inquit) vosmetipsos iustificantes coram hominibus. Seipsum iustificare coram hominibus hypocritarum est, et nihil aliud quam iustitiam simulare. Et cap. 18. Et publicanus proculstans, nec volebat oculos ad caelum attollere, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam, magis quam ille. Vocat hunc iustificatum, id est, impetrata clementia Dei a peccatis absolutum per fidem, qua peccatorum suorum remissionem ob Christum impetravit: quemadmodum et Lyranus exponit. Act. 13, audimus dicentem Paulum: Notum igitur sit vobis, viri fratres, quod per hunc nobis remissio peccatorum annunciatur, et omnium eorum a quibus non potuistis per legem Moysis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur. Et hic satis patet, iustificari idem esse quod a peccatis absolui quod fit per remissionem peccatorum quae sub nomine Christi praedicatur. Cum enim dixisset, Quod per hunc vobis annunciatur remissio peccatorum: et subiungendum esset, Et ab omnibus quorum vobis remissio per legem Moysi contingere non potuit: sensum hunc sic expressit, Et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Moysis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur. Iustificari igitur a peccatis, est a peccatis per gratiam remissionis absolui, et ab illorum reatu liberari. Cum igitur idem sit iustificatio quod remissio peccatorum, necessario non realem immutationem qualitatum, sed rationalem tantum absolutionem significat. Fingat sane quicunque volet vel audacissime

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.