Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 266 --

507/508 pro peccato, nempe mortem: sed cum nullus hominum eam praestare posset, ideo Deum misisse filium suum, natum ex muliere, factum legi obnoxium, ut impleret τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου pro nobis: hoc est, praestaret legi integram obedientiam ad comparandam vitam, et sustineret mortem ad expiandum peccata generis humani, atque ita nos liberaret a lege hoc est, a iure mortis et peccati: et donaret nobis ius filiorum Dei. Hinc Apocal. 19 τὰ δικαιώματα τῶν ἁγίων , iustificationes sanctorum, de iustitia sanctis imputata et donata dicitur, At Hebr. 9, Praecepta a Deo populo Iudaico tradita, δικαιώματα appellantur. Δικαιοσύνη vero, etsi interdum idem quod δικάιωματοῦ νόμου significat: tamen praecipue illam iustitiam notat, quae τῷ δικαιώματι seu normae legis ad amussim congruit. Complectitur igitur δικαιοσύνη qualitates et actiones, seu integram obedientiam, qualem et quantam lex postulat. δικάιωσις , quod Rom. 5 extat, absolutionem seu actum iustificandi significat, qui fit per imputationem iustitiae Christi, seu remissionem peccatorum. nam κατακριμα et δικάιωσις ibi opponuntur sibi invicem. Pro huiusmodi actu iustificandi saepissime δικαιοσύνη ponitur. ut 1 Corinth. 1, Christus factus est nobis iustitia. 2 Corinth. 3 opponuntur sibi invicem ministerium condemnationis, et ministerium iustitiae, hoc est, iustificationis. Roman. 10. Christus est impletio legis ad iustitiam omni credenti: hoc est, ad iustificationem. Rom. 4. Traditus est propter peccata nostra, resurrexit propter iustitiam seu iustificationem nostri.

IUVENES, apud Hebraeos vocantur בחורים Bachurim: quasi dicas, electi strenui, fortes, quod ea aetas vel maxime robore corporis audaciaque animi vigeat et floreat. Sic contra Graeci νεανίαν iuvenem ponunt, pro forti, strenuo, animoso, ac laborioso. Porro vox IUVENTUS addita alii substantivo per constructionem genitivi possessoris, plerunque significat ea quae nobis in iuventute acciderunt: ut, Uxor adolescentiae, aut iuventutis. Malach. 2. Ne despicias uxorem iuventutis tuae: id est, uxorem quam iuvenis duxisti. Sic Filii iuventutis, Psalmo 127. pro, quos in iuventute nactus es, Peccata iuventutis, aut adolescentiae: id est quae in iuventute patraveris. Nomen Iuventus, Latinis plerunque aetas est quae adolescentiam excessit, quaeque iam pubertatis annos ingreditur. Sed in Sacris literis etiam de multo immaturiore aetate accipitur. Sic Matthaei 19 clare adolescentiae ipsi praeponitur. Nam iuvenis νεανίσκος , aut adolescens ille, ut multi vertunt, quaerens de via ad salutem respondet, Se omnia ea Decalogi praecepta quae ei Christus proponebat, inde a iuventute servasse. Quibus verbis videtur imam puericiam necessario indicare. Sic credo et illud Genesis 8, pro prima pueritia accipiendum esse, cum Moyses dicit, Cor hominis esse pravum inde ab adolescentia, ut aliqui vertunt: alii, a iuventute, ut Septuaginta habent. Vox alioqui Hebraea est נערה , neura, ab agilitate aut motu deducta, quod quamprimum pueri paululum firmarunt talos, mox mire cupidi sunt motus. Sicut et Aristoteles de omnibus animalibus pronunciat, dicens: Iuventus non potest quiescere. Caeterum nulli Christiano dubium est, ibi perpetuam ac penitus ex utero matris innatam malitiam describi: sicut prius cap. 6 dixerat simpliciter, Figmentum cogitationum cordis esse malum omni tempore, et Psal. 51 queritur David, se esse natum, et conceptum etiam in peccatis, aut peccatorem.

IUVENCULAM volunt significari Iudaei vocem עלמה , Alma, Isaiae 7. cum dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel. Dicam vero, Christo iuvante, de ea voce et loco postea, in nomine VIRGO. Negari sane non potest, crebro hanc vocem pro virgine usurpari: ut cum Rebecca ante desponsationem vocatur Alma, item Maria soror Moysis puella sex annorum. Verum etymologia huius vocis est ad inquisitionem verae eius significationis cumprimis necessaria ac utilis: venit enim ab occultatione. Solebant autem olim Graeci ac Iudaei, et adhuc solent Itali, ut et Venetiis fit, occultare summo studio suas virgines, putantes aliquid de earum castitate ac pudore decerpi, si ab aliis conspiciantur: sic he Phocylides praecipit iuventutem utriusque sexus occultari. A tali ergo sollicita virginitatis custodia ac occultatione, vocantur ab Hebraeis virgines Alma. Verum, ut dixi, de hac voce suo loco plenius disseretur.

L

LABIUM vox varios Hebraismos efficit. Primum vero metaphorice per similitudinem ripam significat: ut 2 Reg. 2, Helisaeus stabat super labium Iordanis. Ratio metaphorae est, quia ripae sunt perinde orae aluet ut labia oris. Significat et extremam [?: o- ] : ut 2 Paral. 4: Et fecit mare fusile, decem cubitis, ab extremo labio eius usque ad extremum labium eius. Porro per synecdochen aut metalepsin crebro significat aliquam unguam aut sermonem, sicut in aliis gentibus fomili prorsus tropo lingua (posito instrum ento pro sermone aut opere) accipitur. Gen. 11: Ut erat omnis terrae labium unum, et vox una omnibus. Et mox, Confundamus labium eorum. Item: Ideo vocata est Babel quia Dominus confudit ibi labium omnis terrae, id est sermonem. Accipitur item crebro labium pro ipso [?: ] locutionis. Psalmo 13, Sub labiis eorum venenum aspidum: id est, cum loquuntur, tum venenata consilia ac perniciosos bonis conatus machinantur, et loquendo astute promovent ac urgent. Contra vero dicitur Psal. 17, Ausculta orationem meam absque labiis doli: id est, non dolosam. Nonnunquam ponitur pro [?: facul- ] quendi, Iob 12: Aufert labium a veracibus aut stabilibus, aut ipso homine loquente, eiusve corde. Hinc illae tam variae locutiones, Labium impurum, labium dolosum, labium veritatis, labium mendax: de quibus et similibus nunc ordine agam. Labium ab aliquo [?: ] , Iob 12. id est, facundiam aut facultatem loquendi: seu ita eum confutare ac convincere, ut nihil habeat quod contradicat: vel etiam ita dicendo, eum perturbare ac confundere, ut nihil recte cogitare queat: sicut Cicero se aliquoties fecisse adversariis gloriatur. Labia [?: ] pascunt multos, Prover. 10. id est, regunt, et salutares eis doctrinam consilium, institutionemque suppe stant. pro, ipse iustus suo sermone docet multos. [?: ] blanditarum in corde et corde loquuntur id est, ipse [?: b-mo ] blandiloquus, plerumque simulato et inconstati, non sincero, non sibi perpetuo constante aut [?: s- ] ci animo loquitur. Labia laudationis, aut tubilationis, Psal. 63, Labiis laudationum laudat te os meum: id est sermone alacriter te laudante ac iubilante. Labia [?: ] veniunt cum lite: et, Labia stulti laqueus animae [?: ] Proverb. 18. id est, ipse sermo. Labium hic ipsum [?: ] sermonis notat. Labium veritatis firmum erit in perpetuum, Proverb. 12, potest tum de ipso homine [?: ] ci accipi, tum et de eius sermone. Abominatio [?: ] meorum est impietas, Proverb. 8 pro, devito impietatem, ne eam loquar aut probem: imo eam etiam abominari, detestari ac damnare soleo. Apertio labiorem [?: ] rum rectitudines: Prover. 8 id est, sermo meus rectius verus ac salutaris est: proponit tantum recta, [?: ve- ] salutaria, et non impia, aut alio qui prava et noxia. Blesitates labii: pro non intelligibili pronunciatione, [?: ] 28. Certe cum blesitatibus abii, et lingua altera loquitur propheta populo isti: id est, populus iste adeo [?: ] alienus â vero Deo et eius doctrina, ut perinde sit [?: ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.