Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 272 --

519/520 Lapidando lapidabitur. 2. Sam. 16, Semei dicitur lapidasse lapidibus Davidem: id est, contra eum, tametsi a longe, lapides iactasse. Lapidare igitur non semper significat lapidibus interficere, sed etiam tantum lapides in aliquem coniicere: ut ex initio 12. cap. Marci apparet, et ex Quintiliano >lib. 8 cap. 2. Lapis ex pariete clamabit, et laquear ex tabulato respondebit: id est, contra testabuntur teque accusabunt iniuste partae opes, ipsaque aedificia ex rapina constructa: Habacuc 2.

¶ Hactenus de idiotismis ab huius vocis propria significatione exortis: nunc de eius figuratis locutionibus, quae itidem plurimae sunt. Primum valde crebro significat pondera, in ponderando contra rem ponderatam in statera adhiberi solita. qui tropus inde oritur, quod plerunque talia pondera, praesertim in maioribus bilancibus lapidea sunt. unde fit, ut posita materia pro materiato, aut materia pro forma, omnia talia pondera, etiansi sint aerea aut plumbea, lapides vocentur. Levit. 19, lapides iustitiae sint: id est, iusti, seu iusta pondera. Deuter 25. Ne sit in sacculo tuo lapis et lapis: id est, ne utaris diversis ponderibus imposturae gratia, ut maiori pondere emas, aut etiam aes accipias, minori autem vendas, aut aes depromas, seu monetam exponas. Addit vero expositionem ibidem, dum dicit, Maior et minor lapis. Sic et Prov. 20 dicitur lapis et lapis, mensura et mensura, abominatio Domini. Mich. 6. Nunquid mundus ero cum bilance impietatis, et sacculo lapidum dolosorum? id est, ponderum dolosorum. Solebant vero in sacculis talia pondera in rebus ac bilancibus minoribus circumgestare. Quin et plumbum perpendiculorum vocant lapidem, ut Zach. 4. Cum videbunt lapidem stanneum in manu Zerobabel: id est, potestatem aut praefecturam, et inchoationem aedificationis: metonymia est, signum pro re signata, regula aut perpendiculum pro authoritate ac iure aedificandi et regendi. Ratione huius primae significationis saepe idola vocantur ligna pro lapides, quia statuae ex ligno aut lapide fiunt. Isaiae 37. Opera manuum hominis lignum et lapis. Hier. 2. Dicentes ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti. Ezech. 20 Ut colamus ligna et lapides. id est idola lignea et lapidea. Ponitur igitur hic quoque materia pro materiato aut forma, per synecdochen aut metalepsin. Sic Hier. 3. Moechata es cum lapide et ligno: id est, coluisti idola lapidea et lignea. Secundo, hinc sumpta est illa locutio Isaiae 34. Extendet Deus super terram lineam desolationis, et lapides vacuitatis: id est, pondera, perpendicula, funiculos, regulas, ac normas, in eum finem, non ut aedificet, instauret aut perficiat: sicut alias solent architecti ideo aliquid initio metiri, ut inde quidpiam fabricent. At Deus metietur, ponderabit et expendet terram, ut eam certa ratione puniat, alia loca magis, alia minus devastando, evacuando et spoliando per hostes. In perpendiculis et normis adhibetur plumbum: id vocavit hic lapidem. Significat autem per metaphoram consilia et cogitationes ac decreta Dei, de punienda ac desolanda terra. Tertio, quia lapis angularis non solum conspicuus est, sed etiam maximi usus, quia ibi duo parietes colligantur, solentque optimi et maximi lapides ibi collocari: ideo lapis angularis per metaphoram significat hominem primariam, honestissimam, ac maxime salutarem actionem, functionemve praestantem. Sic Christus dicitur factus esse in caput anguli, ut mox dicetur. Sic dicit Hieremias futurum, ut Babylon adeo prorsus opprimatur ut non sumatur inde lapis angularis aut fundamenti: id est, ut non amplius mittantur praefecti ac gubernatores in diversas gentes ex civibus Babylonis: sicut et Historiae testantur, cives Babylonis ferme prorsus in servitutem fuisse a Medis et Persis redactos.

Quarto, apideum cor tribuitur homini, Ezech. 11 et 36: alibi etiam adamantinum: tum ideo, quia caret omni bono sensu ac intellectu in reb. divinis, perinde ut statim lapidea: sicut dicitur Deut. 29. Non dedit tibi Deus cor intelligens. Et contra mox in sequenti capite promittitur cor intelligens, sicut et Rom. 1: tum etiam, quia non movetur, frangitur aut mollitur verbo ac minis Dei Sed tamen Lex Dei dicitur Malleus frangens petras, Hier. 23: quia Deus legem concionando, et potenter suo spiritu operando, ista ipsa lapidea aut adamantino corda frangat ac comminuat. De Nabalo legitur 1. Sam. 25, quod audito ab uxore suo proiculo, cor eius sit emortuum in medio eius, et fuerit versum in lapidem: id est, tum prae metu, tum et ob aliquam divinam percussionem sit factus attonitus, eiusque cor veluti in lapidem versum, omnique sensu ac quasi vita vigoreque naturali privatum. Haec metaphora lapidis pro insensato aut attonito, est et Latinis non ignota. sic enim Terentianus ille: Accipe, quid stas lapis? Item Proverbium, Lapidi [?: ] ris: qualia sunt et illa, lapis, truncus, caudex, stipes, plumbeus, etc. Quinto, celebrantur lapides Hierusalem multiplici sensu ac tropo. Zach. 12 dicit Deus se positurum esse Hierusalem lapidem onerosum omnibus populis, ut omnes qui eum sublevare volent, lacerando lacerentur: quod est, se immotam, invictam ac in expugnabilem esse suam Ecclesiam effecturum. Apoc. 21 pingitur spiritualis Hierusalem ex lapidibus preciosis, nempe Apostolis et aliis piis extruenda. Psal. 102 dicit, servos Dei pie sentire de lapidibus et pulvere Zion: id est, Cyrum, Darium, et alios divinitûs excitatos, magnifacere ruinas templi et Hierosolymae, ac statuere eas omnino instaurandas esse. Per metaphoram tamen credo intelligi de hominibus piis, ex quibus spiritualis Syon constat: quam omnes sancti cupiunt in doctrinae puritate, pietate, et externis quoque commodis instaurari, post tam gravem afflictionem et dissipationem populi. Sexto, tali metaphora tum pii, tum et ipse Christus dicitur lapis passim in Scriptura, ut Isaiae 28, Psal. 118, Matth. 21 propterea quod inde Ecclesia Christi aedificatur. Dicitur etiam Christus lapis reiectus ab aedificantibus: quia sacerdotes, doctores et gubernatores iudicarunt eum non tantum inutilem esse ad omnia munia Ecclesiae, politiae, et communis vitae: sed etiam perniciosum societati hominum, eoque de vita tollendum. Eadem ratione etiam omnes pii sunt lapides reiecti, eoque a functionibus arcentur, praesertim doctores: quinetiam ut [?: cath- ] mata tolluntur. Dicitur denique idem Servator lapis [?: ] dali, eo quod multi in eum offendant, corruant ac pereant. Locus prolixus harum metaphorarum est 1. Pet. 2, quem adscribam. inquit enim: Siquidem gustastis quod benignus sit Dominus: ad quem accedentes, qui lapis est vivus, ab hominibus quidem reprobatus, apud Deum vero electus ac preciosus: ipsi quoque veluti [?: ] lapides aedificemini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, ad offerendum spirituales hostias, acceptabiles Deo per IESUM Christum. Quapropter et [?: continet ] Scriptura: Ecce pono in Zion lapidem, in summo penendum angulo, electum, preciosum: et qui crediderit in illo, non pudefiet. Vobis igitur preciosus est, qui [?: ] ditis. Caeterum iis qui non credunt, lapis quem reprobaverant aedificantes hic coepit esse caput anguli, et lapis in quem impingitur, et petra ad quam [?: offenda-- ] nempe his qui impingunt in sermonem, neque credunt in id: ad quod et instituti fuerant. Porro additum epitheton Vivus, significat Christum et pios vere vivere et simul fit antithesis quaedam ad lapides mortuos. Dicitur porro ideo Christus lapis angularis, idque [?: sum--- ] quia tum dirupto interstitio maceriae, duos diversos populos Iudaeorum ac gentilium in unam Ecclesiam, ac (sicut ipsemet inquit) duos diversos greges in [?: ] ovile coniungit: tum et totum aedificium Ecclesiae, dissuatur, coagmentat. Ruptio enim parietum tum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.