Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 273 --

521/522 summo incipit, tum et maior ampliorque ibi est, ut ibi tanto magis coagmentatione angulari indigeant. Hic igitur lapis ab aedificantibus, id est, doctoribus reiectus, damnato aut obscurato eius vero officio, nihilominus fit ac manet lapis summus ac angularis, reiecta ac damnata prava male aedificantium structura: id est, ordinariorum doctorum ac sacerdotum prava doctrino. Dan. 9, celebratur lapis de monte sine manibus abscissus, qui contriverit totam illam statuam, et factus sit in montem magnum. Significat autem Christum, ac eius regnum, ut ibi exponitur. Septimo, lapis etiam fundamentum primarium vocari solet. Sic Abraam, Sara, Isaac et Iacob dicitur lapis Israel, Isaiae 51. id est, prima basis aut fundamentum, super quod, aut ex quo tota Israelitica gens extructa est. Sic omnes pii totaque Ecclesia, sed quadam multo efficaciore significatione, dicuntur superstructi super unicum fundamentum IESUM, 1. Corinth. 3. Dicimur etiam extructi super fundamento Apostolorum et Prophetarum: id est, super eorum vera ac divinitus patefacta doctrina, seu super Christum, quod unicum fundamentum iecerunt Prophetae et Apostoli, ut testatur de seipso Paulus 1. Cor. 3. Quare et ipsemet Christus Petri confessionem, aut confessam doctrinam et Meschiam, dicit esse totius Ecclesiae victricis fundamentum: non ipsum aedificatorem, plantatorem aut rigatorem, ut seductores docent: sed illud unicum ab eo iactum fundamentum caelestis doctrinae ac Servatoris, praeter quod nemo aliud ponere potest: quia Christus est proprie illa petra, sustentans et comitans suum populum aut Ecclesiam, 1. Cor. 10. Octavo grando maior vocatur aliquando lapides: ut Iosuae 10 scribitur, quod Deus in quodam conflictu immissa grandine multos interfecerit lapidibus grandibus, e caelo missis. Sic et Isaiae 30, lapides grandinis nominantur. Sic et Ezech. 13, ac saepe alias. Percutere lapide aut pugno, Exodi 21: exponunt aliqui synecdochice, pro porcutere eminus aut cominus. inquit enim ibi Moyses: Si rixati fuerint viri, et percusserit alter alterum lapide aut pugno. Nono, denique etiam Proverbia quaedam ab hac voce venire videntur. ut, Offendere ad lapidem: pro, in obvium aliquod malum subito ac praeter opinionem incidere, nisi id Deus averterit. ut est in Psal. 89. Angeli portabunt te manibus, ne offendas ad lapidem pedem tuum: pro, custodient te in omnibus rebus agendis, functioneque tua, ne alicubi incidas in aliquam calamitatem. Sic et illud omnino Proverbiale est, Lapis super lapidem non relinquetur, Matth. 24. pro, totaliter ac fundamentaliter destruetur. Sic et lapis angularis, et ponere in [?: --uos ] lapidum. Quadris lapidibus aedificare: pro, superbe aedificare. Isa. 9, et Amos 5. Isa. 6 est, Pro aere adducam aurum, [?: -ro ] ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidib. ferrum. Hyperbole quaedam est, aut metaphora, quod pro malo [?: -atu ] Messias adducet summam felicitatem.

LAQUEUS, figurate admodum varie accipitur ob [?: -ures ] laquei proprietates. Nam et ab hoste, aut quae ante alterius exitium, ut a venatore, struitur, et occultum quid et fraudulentum est, et sûbitaneum, et veluti optivum faciens, aut tenens illaqueatum, et denique [?: exi-ale ] . Ex hisce tam variis veluti proprietatibus laquei, valde multa non quidem prorsus ac extreme diversa, [?: -d ] tamen nonnihil differentia significata exoriuntur, [?: ] quibus quoad potero ordine dicam. Laquet mortis, Psal. 18, videntur significare dolores mortiferos, aut le [?: -es ] . Exponit enim ipsemet Psaltes, per dolores mor [?: tis ] inferni, et per tribulationes. Aliqui exponunt dolores ab ipsa morte et inferno immissos, cuiusmodi [?: so-- ] Satan conscientiis tentatis et perterrefactis immittere, quae sunt veluti gustus aut sensus aeternae mortis. Posset quis dicere, esse metaphoras, quod mors talibus omnibus, ac laqueis ad se homines attrahat. Hic laqueus mortis poenam magis notat. Alius eiusdem locutionis sensus esse videtur, nempe ad culpam peccatumque pertinens, cum dicitur Prov. 13, Lex sapientis est fons vitae, ad recedendum a laqueis mortis: pro, ad vitanda pericula et occasiones exitii. Laqueus, pro insigni damno, aut etiam exitio videtur poni Exod. 10: cum servi Pharaonis eum hortantur, ut dimittat Israelitas, dicentes. Usquequo erit nobis in laqueum? id est, perget nobis damno ac plane exitio esse, sicut si laqueo caperemur, aut strangularemur. Sic David adversariis suis male precatur Psal. 69, Sit illis mensa eorum in laqueum, retributionem et offendiculum: id est, summae voluptates et commoda eorum sint illis extremo exitio. Sic Dominus dicitur pluiturus super impios, laqueos, ignem, et sulphur: Psal. 11. id est, summa mala, tristissimasque poenas. In hoc sensu dicit Saul, 1. Sam. 18, se daturum esse Davidi filiam, ut sit ei laqueus, et sit in eum manus Philistaeorum, non manus ipsius Saulis: id est, ut desiderio potiundi filia regis, studioque consequendi proposita praeputia, temere sese praecipitet in pericula, praeliando contra Philistaeos: et ita pereat, nec opus sit ipsum Saulem eum interficere, culpamque caedis sustinere. Apostolo Paulo laqueus videtur. significare necessitatem, et veluti quandam captivationem conscientiae, cum 1. Corinth. 7. de caelibatu disserens dicit, se caelibatum non eo consilio praedicare illis, ut eis laqueum iniiciat: id est, tanquam extreme necessarium, aut ut eorum conscientias ad eum astringat, eosve compellat id vitae genus suscipere, ad quod pie agendum non omnes sunt idonei: sed tantum, ut rem commodam calamitosae huic vitae, ac plane liberam. Nam laqueus quod caepit, constringit, et captivum tenet volens nolens, atque etiam suffocat: sicut videmus leges, vota ac iuramenta caelibatus nunc plurimos invitos in captivitate detinere, multosque etiam spiritualiter suffocare. Alii exponunt, Non ut vobis occasionem et ansam peccandi aut exitii obiiciam: quod tamen idem est. Nam dum innumeri inviti in caelibatu detinentur, remedioque scortationis divinitus commonstrato et oblato, nempe coniugio, abstinere coguntur, necessario in summas turpitudines prolabuntur. Sic pro necessitate et captivitate videtur accipi et Psal. 124. Anima nostra sicut avicula evasit ex laqueo aucupum: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. id est, vis hostilis est divinitus fracta, quae nos captivos detinebat. Laqueum significare subitaneum, impraevisum et impraemeditatum malum, satis indicat ipsemet Dominus, cum dicit Luc. 21, extremam diem venturam super habitatores terrae tanquam laqueum subito. Laqueos alicui ponere, Psal. 38, et 119, est struere ei letiferas aut exitiales insidias. sic inquit Psal. 142. In via qua ambulaturus eram, absconderunt mihi laqueos. Contra vero liberare alicuius pedes a laqueo, est, eum ex talibus insidiis, periculis ac difficultatibus eripere. Idem est, liberare a laqueo venatoris: id est, ab insidiis adversariorum, Psal. 91. Sic et Psal. 141 accipitur, custodire a manibus laquei aliquem, et a laqueis operantium iniquitatem: pro a potestate et insidiis eorum. A laqueo diaboli evigilare, est, agnoscere eius errores ac fraudes, quibus adversarios veritatis captivos et irretitos detinet: et est contrarium poenitentiae, ac agnitionis veritatis. Laqueus alicuius in aliqua re est, Prov. 12. In praevaricatione labiorum laqueus mali, at iustus evadit ex tribulatione: in iusto Dei iudicio improb. sibi pro prioore aut sermone exitium accersit, pium vero eripit Deus. Abscondere alicui laqueos, seu clam ponere, est, clam et dissimulanter struere insidias, molirique fraudulenter exitium. Ps. 140, 42. 64. Sic et Ier. inquit ca. 18. Foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedib. meis. Accipere laqueum animae suae, Prov 22. Ne discas vias eius, et accipias laqueum animae tuae: ine malorum mores imitando, tibimet tuaeque vitae exitium accersas. Exo. 34. Deut. 7. Ios. 27, et saepe alias prohibet Deus,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.