Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 277 --

529/530 excellenti virtute praedito, optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum scriptorum usu annotavimus. Sed tam en in Sacris eodem ferme modo in genere ac plerunque usurpantur. Quare iam ad ipsa idiomata Sacrarum literarum in verbo ac nomine Laudare et Laus accedamus.

¶ Laudare verbum, et Laus nomen, de Deo, eiusve doctrina aut beneficiis positum, nonnun quam in genere accipitur, pro, de Deo lo qui, concionari, docere: propterea quod, quicquid de Deo vere dici potest, est laudabile, nihil est in eo vel indifferens, vel reprehensibile, ut in hominibus. Hinc Psalmi varia doctrinae genera ac formas continentes, laudes Thehilim vocantur. Quare cum in Psalmis et Prophetis laudare Deum iubemur aut dicimur, non tantum gratiarumactio, aut celebratio significatur. Laudare Deum usque ad laeticiam, 1 Par. 20, est, magna animi alacritate tractare verbum Dei In Deo laudabimus omni die, et nomini tuo [?: con-ebimur ] in seculum, Psa. 44. pro, Deum laudabimus, vel etiam de Deo gloria bimur, ac iactabimus nos tanquam valde felices, qui talem tantumque Deum propitium habeamus Psa. 65. In Deo laudabo verbum eius: id est celebrabo Deum, eiusque verissimum verbum, et infallibiles promissiones: aut celebrabo verbum Dei solo authoris respectu, etiansi in externis rebus ac eventu nondum verbi ac promissionis veritas et effectus appareat. Satis, et plus satis mihi est, quod sciam, eas esse Dei veracis et omni potentis promissiones. Laudare se in aliquo, pro, gloriari de eo, ponitur. Psal. 34. Benedicam Deo in omni tempore, semper laus eius in ore meo: In Domino laudabit sese anima mea: id est, gloriabitur et [?: -actabit ] . Gloriari in laude alicuius, Psal. 106, Ut gloriemur in laude tua: id est, ut iactemus nos felices, qui talem et tantum, tamque bonum ac laudatum Deum habeamus. Ad laudandum valde, lib. 2. Sam. cap. 14, Sicut Absalon autem non fuit vir pulcher in Israel ad laudandum valde: pro, [?: -t ] omnes eum laudarent: vel, ut val de esset eo nomine laudabilis. Laudatum invocabo Dominum, 2. Sam. 24. Psal. 18: pro, celebratum, vel omni laude dignum. Virgines laudari: pro, nuptum elo cari. Psal. 78: Virgines eius non sunt laudatae. Forte alludit ad aliquod proprium genus praeconiorum aut epithalamiorum in nuptiis usitatorum. Significat ergo non esse elocatas. Munsterus abet, Non sunt honoratae: scilicet nuptiis.

¶ Nomen Laus varie ac cum diversis vocibus [?: con-ectitur ] , et non paucas obscuras locutiones efficit, quarum aliquas percurram. Tu es factus habitans aut possedens laudes Israelis: id est, quem totus populus Israel [?: -u ] Ecclesia perpetuo meritoque laudat. Vel ut alii, qui [?: ] perpetua materia laudis, aut beneficiis tuis das perpetuae celebrationis causas. Aliqui per laudes ipsum tabernaculum et arcam accipiunt, ubi Deus perpetuo lauabatur ac celebrabatur. Deus est laus nostra, Deu 10. id est, decus ac ornamentum piorum, qui solus nos ve [?: ] glorificat. Sic Psal. 109. Deus laudis meae ne taceas: vel, Deus de quo glorior. Hier. 17, Deus saluum me fac, et [?: -uus ] ero, quoniam laus mea tu es: id est, Quia de te [?: so- ] glorior, te solum celebro, vel etiam tu me solus laudatum ac honoratum facis. Ita Deus laudis alicuius alias intelligitur, quod Deus illum laudet et glorificet: alias, quod laudetur ab eo. De te laus mea in coetu multo, [?: -ota ] mea solvam coram timentibus te: pro, laudabo et celebrabo te in maxima frequentia populi. Urbs laudis, urbs gaudii mei Damascus: Hier. 49. pro, urbs omnibus laudata, et grata. Laus, pro re laudata. Laus universae terrae dicitur Babel: id est, laudata ac celebrata ab omnibus gentibus. Hier. 51. Quomodo capta est Sesach, quomodo comprehensa est laus universae terrae? Fuit in devastationem Babel in omnibus gentibus. Sesach idem est quod Babel, per immutationem literarum, ita ut ultimae literae pro primis ponantur. Sic et Paulus laudem pro laudata virtute, sacro aut officio accipit, Phil. 4. Si qua virtus, si qua laus est, haec cogitate: id est, si quod merito laudatum opus, aut officium. Rectos laus decet, Psal. 33. Iubilate iusti in Domino, rectos decet laus: i. iubilando celebrate Dominum, rectos convenit celebrare Dominum. Quare sequitur, Confitemini Domino in cithara. Hortatur enim et excitat omnes ad praedicationem Dei. Immolare laudem: pro, offerre Deo celebrationem, neglecta aut postposita mactatione pecudum. Psal. 50. Qui sacrificat laudem, honorat me, quia hosce vitulos labiorum Deus magis expetat. Ibidem, sicut mox in sequenti Psalmo, Deus dicitur expetere laudationem, et contritum cor, non sacrificia: sic et reddere laudes is dicitur, qui Deum de acceptis beneficiis celebrat. Laudem, vel in laudem ponere aliquem, pro, efficere valde laudatum: Soph. 3. Ponam illos in laudem et nomen in tota terra pudoris eorum: pro, efficiam ut ubique inter gentiles Iudaei summe laudentur, tanquam unicus vere Deum colens populus, ubi antea captivi ignominiosissime habiti, tractati, aut etiam alioqui vituperati sunt. Sic Isa. 62 dicit, non esse concedendam Deo quietem aut requiem, donec praeparet et ponat Hierusalem laudem in terra: id est, donec ita eam extruat et aedificet, ut omnes eam laudent ac celebrent, tanquam longe pulcherrimam urbem. Et erit fructus sanctitatis laudum Domini: Levit. 19. pro fructus quarti anni erit in laudem Dei consecratus, aut sanctificatus: id est, in eum finem Deo consecratus, ut ea occasione Deus laudetur. Laus ex hominibus: Rom. 2 dicit Apostolus, internae circumcisionis laudem esse non ex hominibus, sed ex Deo: pro, a Deo laudari et probari, atque adeo remunerari illam veram ac internam cordis circumcisionem, cum interim homines tantum illam externam cernant et praedicent. Sic et Rom. 13 dicit, Habebis laudem ex magistratu: id est, a magistratu laudaberis et approbaberis, ut obediens et iustus subditus, aut civis. Laus gloriae, Ephes. 1, aliquoties hic finis nostrae redemptionis et conversionis monstratur, ut simus in laudem gloriae Dei. id est, ut per nos, aut etiam per alios propter nos, gloria Dei celebretur, augeatur et illustretur. Recte enim dicitur gloria Dei a nobis celebrari, laudari et illustrari: sed non contra, laus glorificari. 1. Pet. 1, tria ista simul coniunguntur, Laus, Gloria, et Honos inquit enim: Ut vestra fides probata reperiatur in laudem, gloriam et honorem, in revelatione Christi: id est, ut vestra vera ac probata fides in extrema die a Deo collaudetur, glorificetur et honoretur. Videtur ibi Petrus ista tria confundere, et pro eodem accipere.

LECTUS, ratione circumstantiae temporis, loci, ao quietis, aliquando aliquid indicat. Dominus confirmet aut fulciat eum in lecto doloris sui, universum lectum eius vertisti: id est, Dominus eum corroboret in omnibsuis difficultatibus. Lectum madefacere lachrymis, perpetuum ac gravem moerorem ac luctum denotat, qui nec in quiete quidem nocturna cesset. Super lectum ascendere, est, incidere in morbum: contra, descendere est convalescere. Ideo dicit Helisaeus de rege Israel: De lecto quem ascendisti, non descendes pro, hoc praesenti morbo morieris. Lectus aliquando significat thorum coniugalem: ut cum dicitur, Super lectum patris ascendere, et stratum patris maculare: quod est novercam contaminare. Gen. 49. Transgredi lectum suum, est adulterium patrare: Eccles. 23. Sicut ostium in cardine, ita piger in lecto suo versatur: Prov. 26. Ignavia pigrorum describitur, qui cum deberent ex lecto ad operas exilire, huc atque illuc potius in

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.