Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 281 --

537/538 datorum in decretis sitam abrogans. Et in hac significatione interdum per metonymiam absolute MOYSES ponitur. Act. 15. Moyses enim ab aetatibus antiquis in singulis civitatibus habet, qui ipsum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. Act. 21. Audiverunt autem de te, quod defectionem â Moyse doceas. Saepius tamen Lex Moysi. Act. 13, A quibus non potuistis iustificari per legem Moysi. Act. 15. Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis esse salui. Act. 6, Mutabit instituta, quae nobis tradidit Moyses. Interdum etiam Lex specialiter usurpatur pro decretis caeremonialibus. Hebr. 7, Lex constituit homines sacerdotes. Heb. 9, Omnia pene per sanguinem secundum legem mundantur. Heb. 10, Umbram habens lex futurorum bonorum. Aut de statutis forensibus. Act. 23. Tu sedes iudicans me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? Rom. 7. Mulier vivente viro alligata est legi. Aut de praeceptis legis Moralis, seu Decalogi: qua quidem significatione omnium creberrime in Apostolorum scriptis legitur, ut patet ex testimoniis quae paulo post de lege Morali recitabuntur. Interdum vero speciem, aut potius individuum aliquod legis, hoc est, sententiam aut decretum peculiare significat: ut Iohan. 19. Habemus legem, secundum quam eum oportet mori. Legem, inquiunt: hoc est, forensem sententiam a Deo praescriptam, ob quod facinus quis capitali supplicio afficiendus sit. Sic Luc. 2. Secundum legem Moysi portaverunt eum Hierosolymam. hoc est, iuxta decretum illud, seu praeceptum peculiare Dei de primogenitis sistendis Domino. Largissimo sane modo pro toto vetere Testamento seu Scriptura sumitur. Iohan. 10. Non ne scriptum est in lege vestra: Ego dixi, Dii estis? id quod ex Psal. 81 sumptum est. Iohan. 15. ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia oderunt me gratis. Extat autem ea sententia Psal. 35. Aliquando etiam Lex pro operibus legis ponitur. Galat. 2. Si per legem iustitia est, frustra Christus mortuus est. Per legem, id est, per opera legis. Inde Rom 3. Lex factorum appellatur: id est, doctrina de bonis operibus. Aliquando pro doctrina accipitur, sicut תורה apud Hebraeos. unde Galat. 2, pro doctrina Evangelii ponitur: Ego per legem, scilicet Evangelii, mortuus sum legi: id est, liberatus sum a maledicto legis. Et Rom. 3, Evangelium lex fidei appellatur, per quam dicit esse sublatam omnem gloriationem, dum ea alienam iustitiam gratuitamque peccatorum condonationem affert et offert. Aliquando pro obligatione legis ad poenam propter inobedientiam, seu pro maledicto legis usurpatur. Rom. 6, Factum sub lege: id est, obnoxium legi, ut eos qui legi erant obnoxii redimeret. Gal. 5, Si spiritu ducimini, non estis sub lege: id est, sub damnatione legis. Aliquando etiam vindictam seu poenam legis significat. 1. Tim. 1. Iustis non est lex posita, sed iniustis. Vitium depravatae naturae inclinans, vel potius horribiliter protrudens ac praecipitans nos ad peccandum, lex in mentibus nostris seu peccatum inhabitans vocatur.

¶ Appellationes etiam Legis, et periphrases multas novum Testamentum, praesertim autem Apostoli habent. Lex Dei, Rom. 7. Condelector legi Dei. Item, Mente servio legi Dei. Rom. 8. Legi Dei non est subiecta, nec potest quidem. Lex mandatorum in decretis sita: Eph. 2. Lex mandati carnalis, Hebr. 7. Lex regia et liberta [?: ] Iacobi 2. Praeceptum: Rom. 2. Lex ipsa quidem sancta, et praeceptum sanctum. Hebr. 7. Abrogatur quod praecessit praeceptum propter imbecillitatem. Sermo vivus. Act 7. Moyses, etc. accepit sermonem vivum, ut daret vobis. Sermo per angelos dictus, Hebr. 2. Paedagogus, Gal. 3, [?: ] , Act 15. Ut imponatur iugum super cervices discipulorum. Iugum servitutis, Gal. 5. Agnitio et virtus [?: pec- ] , Rom. 1, et 1. Cor. 15. Elementa mundi, Gal. 4. Coloss. 2. Hebr. 5. Administratio mortis et condemnationis, 2. Cor. 3. Litera, 2. Cor. 3. Chirographum, Coll. 2. Deleto chirographo quod erat contrarium nobis per decreta, et illud sustulit e medio, etc. Testamentum, a monte Syna in servitutem generans, Gal. 4. Hebr. 8. Apostoli quidem non utuntur his appellationibus, lex moralis, caeremonialis et forensis: sed tamen in eas species legem Mosaicam eos distribuere inde patet, quod interdum sigillatim quarundam ad illam distributionem pertinentium legum meminerunt. Autor epistolae ad Hebr. 9 Legem Moysis partitur in iustificationes, cultus, et sanctum κοσμικὸν : quae partitio non admodum dissentit a vulgari, qua lex Moysi dividitur in leges caeremoniales, quas ille λατρίας seu cultus, et forenses, quas forte κοσμικὸν ἅγιον : et morales, quas δικαιώματα seu iustificationes appellat. Forenses leges sunt, sententiae a Deo per Moysen traditae, de vita politica et iudiciis, atque executione poenarum contra externa, et enormiter delinquentes. In Actis Apostolorum saepe fit mentio Conciliorum et iudiciorum, quae exercuerunt in Apostolos, cum eis interdixerunt, ne docerent in nomine IESU, eosque poenis affecerunt. Usi autem sunt in talibus iudiciis legibus forensibus Mosaicis: sed male accommodarunt eas ad homines innocentes, et recte docentes. Act. 7. Stephanus ut blasphemus in Deum, et destructor legis Mosaicae, lapidibus obruitur iuxta legem Moysi. Act. 21, Iudaei Paulum in templo comprehendunt, et punire cupiunt, ut hominem qui adversus populum, legem et locum ubique homines doceat, et qui Graecos induxerit in templum, et locum sanctum prophanaverit. Act 22. Princeps sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi, ut percuterent os Pauli. Sed Paulus dicit: Percussurus est te Deus, paries dealbate, cum tu sedeas iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti. Act. 24. Tertullus orator in accusatione Pauli ad praesidem inter caetera inquit: Nacti sumus virum hunc pestiferum, et concitantem seditionem omnibus Iudaeis in universo orbe, et autorem sectae Nazarenorum, qui etiam templum prophanare conatus est: quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. Rom. 7. An ignoratis fratres (scientibus legem loquor) quod lex tantisper dominetur homini, quoad mulier vixerit. Nam viro obnoxia mulier, vivente viro alligata est per legem. Quod si mortuus fuerit vir, liberata est a lege viri. Proinde vivente viro adultera iudicabitur, si alteri viro se iunxerit. Sin autem mortuus fuerit vir, liberata est a iure viri, ut non sit adultera, si iuncta fuerit alteri viro. Quod prius dixerat a legeviri, hoc mox repetens dicit a iure viri. 1. Cor. 9. Etenim, ut in Moysi lege scriptum est, Non obligabis os bovi trituranti, etc. propter nos scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat, arare. Idem reperitur 1. Tim. 5, ubi lex Moysis Pentateuchus vocatur.

¶ Leges caeremoniales, sunt statuta a Deo per Moysen sancita, de personis, caeremoniis, et aliis rebus ad cultum divinum a Moyse institutum pertinentibus, de quarum singulis aliquid adiiciemus. Circumcisionis passim fit mentio Act. 7 et 15. Rom. 2. 15. Gal. 2. 5. 6. 1. Cor. 7. Eph. 2. Phil. 3. Coll. 2. 3. 4. Legis de non attingendo et comedendo immundo, quae extat Levit. 5. 11. et Deut. 14, meminit Petrus Actor. 10 et 11. Pentecostes mentio fit Act. 2 Ad legem de suffocato et sanguine alludunt Apostoli Act. 15 et 21. Alluditur etiam ad legem de votis Act. 18. Et Iacobus persuadet Paulo, ut sese purificet in templo Hierosolymitano, cum viris 4 votum habentibus. Paschatis mentio fit Actor. 2. 1. Cor. 5. Hebr. 11. Ad leges de discrimine potus et cibi, dierum festorum et novilunii et sabbatorum respexit Paulus Coll. 2. inquiens: Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu, etc. Heb. 7. Ii quidem qui quod sunt de numero filiorum Levi, sacerdotii functionem sumunt, praeceptum habent ut

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.