Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 293 --

561/562 Dispositio loci Paulini, Rom. 2. Observertur igitur ante omnia scopus negocii, de quo hic ex instituto agitur. praedicatur enim poenitentia seu contritio in istis tribus capitibus. Primum in 1, Ethnicis: postea in 2, Iudaeis: postremo in 3, utrique simul accusantur. Omnes igitur hic homines concluduntur sub peccatum. Sed in hoc secundo capite est proprie accusatio Iudaeorum. Deinde observetur etiam ordo sententiarum huius loci, quae continet talem quandam expolitionem, ut primum rem proponat, deinde eam explicet, sicut etiam modo in primo capite dixi, et in meis Hebraismis prolixius exposui. Nam primum est propositio bimembris, breviter duos populos aut genera hominum conferens, auditorem et factorem legis. Secundo exponitur posterius membrum: nempe, quod solum legis factores sint iusti, etiamsi essent alioqui Ethnici sine caeremoniis Moysis. Tertio explicatur prius: nempe quod Iudaei sint nihil aliud quam auditores, et ne micam quidem legis servent, eoque sint iniusti. Postremo est conclusio, ubi Apostolus utrumque memorum collationis simur coniungit, et summam praecedentium institutamque sententiam colligens concludit. Sequitur nunc ipsa distinctio textus per suas partes. 1. Propositio conferens dues populus, aut membra, not [?: -t- ] , per α. β. Non enim α qui audiunt legem, iusti sunt `apud Deum. Sed et qui legem factis exprimunt, iust, habebuntur.

Propositio est, qua Paulus duos populos conferens, Iudaeum auditorem et Echnicum factorem legis, priori quidem iustitiam adimit, et posteriori eam soli tribuit. Id autem ideo facit, ut ostendat, adeo Iudaeos ob [?: --iam ] circumsionem, auditionem legis, et caeremoniorum observationem iustos non esse, sicut ipsi alio qui opinabantur, ut si Ethnicus homo omnibus illis carens vere legem moralem praestaret, esset futurus iustus. Ut autem duos populos breviter in hac propositione con [?: --rt ] , ita idem mox membratim prolixius agit: primum quidem de posteriore, nempe de Ethnico factore legis: postea de Iudaeo auditore agens, quod itidem per [?: -otas ] α. β. indicavimus, ut expositio propositioni responderet. II. Expositio posterioris membri. β. Nam cum gentes quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in [?: cor--bus ] suis, simul attestante eorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus, aut etiam excusantibus in eo die, cum iudicabit Dominus occulta hominum, iuxta Buangelium meum per Iesum Christum.

Hinc incipit de posteriore populo agere, nempe [?: -e ] factore, ostendens iustitiam in eo sitam esse, ut aliquis vere, opere ipso, natura, ex animo ac sua sponte legem moralem praestet, etiamsi non habeat scriptam aliquam legem, aut caeremonias: ut si Ethnicus homo id praestaret, qui omni illa externa larua iustitiae ac pietatis Iudaicae carebat. III. Expositio prioris membri. Ecce tu Iudaeus cognominaris, et acquiescis in lege, et gloriatis in Deo, et nosti voluntatem, ac probas [?: -imia ] institutus ex lege, confidisque teipsum ducem esse [?: -corum ] , lumen in tenebris versantium, eruditorem [?: insipien-i ] , doctorem imperitorum, habentem formam cognitationis ac veritatis per legem. Qui igitur doces alium, ipsum non doces: qui praedicas non furandum, fura [?: ] qui dicis non adulterandum, adulterium committis: [?: ] execraris simulacra, scrilegium admittis: qui de lege gloriaris, per legis transgessionem Deum [?: dehone-s ] . Ninomen Dei propter vos male audit inter gentes: quaemadmodum scriptum est Nam circumcisio quidem [?: pro-st ] si legem servaveris: quod si transgressor fueris, circuncisio tua in praeputium versa est. III. Hic prius membrum illustrat ostendens Iudaeos esse tantum auditores, vel doctores, habere legem solum in libris et ore ac aurib. nec vel minimum iota legis facere, sed potius omnia contraria, eoque nihil minus quam veram iustitium coram Deo consequi. IV. Conclusio utrumque complectens. Ergo SI praeputium legis iustificationes servaverit, nonne praeputium illius pro circumcisione reputabitur? et iudicabit, quod ex natura praeputium, SI legem servaverit, te, qui per literam et circumcisionem transgressor es legis? Non enim is qui in manifesto Iudaeus sit, Iudaeus est: nec ea quae in manifesto sit carnis circuncisio circumcisio est: sed QUI in occulto Iudaeus fuerit, is Iudaeusest: et circuncisio cordis, circuncisio est quae Spiritu constat, non litera cuius laus non ex hominibus est sed ex Deo. IV. Conclusio est, quae summam praecedentium colligens, utrunque populum simul coniungit ac confert, ostendens quod si Ethnicus legem praestaret, esset vere iustus, et damnaret Iudaeum, qui tantum erat studiosus seu doctor ac auditor doctrinae legis et caeremoniarum. Quia non externus Iudaismus ac circumcisio, de quali Iudai superbiebant: sed cordis Iudaismus, qui in tali Ethnico vere esset, coram Deo valeat ac iustificet. Proponam autem hunc textum etiam aliter, si forte vel sic magis sensus loci effulgere, et a Lectore perspici posset. Confertur hic primum brevi propositione Auditor Iudaeus cum Factore Ethnico seu iustitia caeremoniaria cum iustitia operaria ac morali aut verae obedientiae. Postea clarius exponuntur singula membra collationis, nempe Auditor et Factor legis. Postremo tota haec collatio utriusque membri concluditur. Propositio, Non enim a Auditores legis iusti sunt apud Deum: sed b Factores legis iusti habebuntur. a Auditor. Ecce tu Iudaeus cognominaris et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo. et nosti voluntatem, ac probas eximia, institutus ex lege confidisque te ipsum ducem esse caecorum, lumen in tenebris versantium, eruditorem insipientium, doctorem imperitorum, habentem formam cognitionis ac veritatis per legem. Qui igitur doces alium, terpsum non doces: qui praedicas non furandum furaris: qui dicis non adulterandum, adulterium committis: qui execraris simulacra, sacrigelium admittis: qui de lege gloriaris per legis transgressionem Deum dehonestas. Nam nomen Dei propter vos male audit inter gentes, quemadmodum scriptum est, Nam circumcisio quidem prodest, si legem servaveris: quod si transgressor legis fueris, circumcisio tua in praeputium versa est. b Factor. Nam CUM gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes, sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante illorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus aut etiam excusantibus, in ea die cum iudicabit Deus occulta hominum, iuxta Evangelium meum per Iesum Christum. Conclusio: Ergo SI praeputium iustificationes legis servaverit, nonne praeputium illius pro concumcisione imputabitur? et iudicabit quod est ex natura praeputium, SI legem servaverit, te, qui per literam et circumcisionem transgressor es legis? Non enim is qui in manifesto Iudaeus sit, Iudaeus est: nec ea quae in manifesto sit carnis circumcisio, circumcisio est: sed QUI in occulto Iudaeus fuerit, is Iudaeus est: et circumcisio cordis, circumcisio est, quae Spiritu constat, non litera: cuius laus non ex hominibus est, sed ex DEO. Talis naturaliter circumcisus, et vere intus prius, nullus usquam aut unquam fuit Ethnicus aut alius, sed tam tum conditionaliter collationis gratia fingitur. Haec est perspicua dispositio textus Paulini, quae una cum praecedentibus rationibus liquido demonstrat ac evincit,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.