Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 299 --

573/574 nit. Sic in ira sua concedit eis regem, et in furore suo adimit, ut ipsemet dicit. Talia multa fuerunt Iudaeis propter duriciem cordis eorum, teste Christo, concessa: ut etiam multa coniugalia, quae tamen nec Deo omnino probata sunt, nec suis poenis caruerunt. Ea ergo omnia quae sunt huius infimi et deterrimi gradus iuris, ita licent, ut per sese quoque suaque natura sint simul nonnihil illicita, reprehensibilia et damnabilia: ut si concionator largius victitet, delicias sectetur, nimium luxum in vestitu adhibeat, studiosior sit opum ac rei familiaris quam par est, et similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil tolerantur, tamen culpa omni reprehensioneque non carent. De tali licentia, iure, ac permissione, credo in illis locis Paulum loqui. Duplex igitur distinctio rerum in hoc textu consideretur: Quod videlicet res aliquae vel per sese quidem sunt licitae, ut tamen interim ratione circumstantiae alicuius, et veluti per accidens fiant illicitae, vel sunt licitae in illo infimo gradu iuris permissionis, aut tolerantiae tantum cuiusdam: ut cum in communi vita dicitur, Feras, non culpes, quae mutare non potes. Qualia sunt plurima, quae quasi in extremis finibus iustitiae ac iniustitiae habitant, de utroque aliquo modo participantia. Plurima sane quotidie fiunt ab hominibus quae etiamsi licent aliquo modo non tamen sunt utilia, multo minus necessaria. Verum Paulus vult nos tantum actiones autres optimi illius iuris adhibere, quod non tantum licet, sed et conducit, aedificat proximum ac Ecclesiam, et denique veram libertatem pii hominis conservat. Ponantur ergo sane hi gradus iuris, aut eius quod alicui licet, quo hinc tanto clarius tales periphrases iudicari queant, positis speciebus liciti. I. Licitum mandatum, est Decalogus, et omnia mandata Dei. Haec enim ita licita sunt, ut etiam severissime a Deo exigantur. II. Licitum probatum, est coniugium, et tota vita communis, ac quicquid omnino est a Deo ordinatum, non tamen proprie ad religionem cultumque Dei spectans. III. Licitum adtaphoricum, sunt res neutrae, quae perinde in utramque partem licitae et a Deo permissae sunt. IV. Licitum permissum, aut indultum est: ut, quod Abrahamus dormit cum ancilla, volente id ac petente Sara. item quod Paulus 1. Cor. 7 dicit, se dicere secundum indulgentiam, non secundum mandatum. Tale forte fuit, quod Apostoli praesente Christo non ieiunarunt, ac lu [?: -erunt ] . De hoc genere videtur posse intelligi illud Clementis Alexandrini: Qui facit omnia quaelicet, ille facile incipit etiam ea facere quaenon licet. V. Licitum toleratum est quoddam adhuc deterius genus: ut nimis libera divortia in veteri Testamento, et uxorum ac [?: com-ubinarum ] pluralitas. qualis etiam (credo) fuit nimis voluptuaria vita Salomonis. VI. Licitum improbatum, seu impatienter ab irato Deo toleratum, fuit, quod [?: Is-elitae ] omnino voluerunt habere regem, quantumvis [?: -d ] Deus et Samuel improbarent. item, quod importune flagitaverunt carnes in deserto. Ideo dicit Deus Hosae 13, se in ira sua et dedisse et abstulisse eis regem: et adhuc carnibus eis datis in ore existentibus, eos punivisse. Tale credo esse etiam illud Paulinum, non aedificans [?: ] non conferens, sed sub alienum iugum trahens licitia culpa circumstantiarum, non quidem per sese. Hic [?: ] infimus aut pessimus licitorum gradus. Primum [?: -tem ] et optimum licitorum gradum faciunt Papistae [?: ] , qui est rerum non mandatarum a Deo: sed quae [?: ] Deus (ut ipsi somniant) consuluit, ut paupertas, [?: coe-tus ] : vel aliquis spontanea devotione, aut [?: volun- ] votoque suscepit, quae illi etiam perfectionis [?: vo-t ] , tum sint summae imperfectionis atque adeo [?: impieta- ] , omnes tales electicii cultus ac opera. Verum quoniam de hac re, et vicinis vocibus, quidam Pontificius scriptor aliqua annotavit, quae licet non purissima sint, tamen ad declarationem horum vocabulorum et rerum, si cum iudicio legantur, nonnihil facere possunt, ea quoque hic adscribemus. Quid voces PERMITTERE, INDULGERE et DISPENSARE significent. ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem omnia, quae fiunt, tolerando: minora autem bona concedendo, interprohibita vero nonnulla indulgendo, etc. Valla, Indulgere (inquit) est concedere, et (ut sic dicam) obsequenter et quasi delicate tribuere. Optime ille: significat enim peramantem et facilem concessionem. Verum non semper accipitur in malam partem: ut culpandus sit qui indulget, licet proprie non indulgemus nisi mala, potissimum in Scripturis sacris, ut infra patebit. At multum interest inter Indulgere et Ignoscere. Ignoscimus post factum, indulgemus ante factum, concedendo ut fiat, citra offensionem nostram, potissimum enormen et gravem. Hinc Apostolus: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. Dispensare vero proprie est distribuere, quomodo a natura alendis seminibus de caelo imbres dispensantur: hoc est, distribuuntur. Quemadmodum etiam pastores in Ecclesia, et in familia oeconomi, res communes ad singulorum usus et utilitates distribuunt. hinc dispensatores vocati, dicente Apostolo: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Significat nihilominus Dispensare, et potestatem facere agendi quod secundum legem communem vetitum erat. qua significatione dictum est a Seneca: Nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas. Qua eadem significatione dicitur Dispensatio esse quaedam iuris relaxatio. Sunt autem et indulgentiae et dispensationes secundum novissimum dispensandi modum, permissiones quaedam. Sed quia peculiarem quendam permittendi modum obtinent, ideo primo de communibus permissionibus deinde de illis quae concedendo, indulgendo aut dispensando fiunt, in sequentibus dicemus, etc. Eamque ob causam doctores posuere plures modos permittendi: videlicet per meram tolerantiam, per concessionem, per indulgentiam, per dispensationem. Primo quidem modo permittit Deus omnia mala, prout in superiori cap. ostensum est. Secundo vero modo permittit, id est concedit minora bona. Quoties enim maius bonum non est praeceptum, sed tantum odo consultum, toties minus eiusdem generis permissum intelligitur. Matrimonium est permissum, non utique tanquam malum, sed tanquam minus bonum, dicente Apostolo: Si acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Similiter, quia non praecipitur neglectio rerum carnalium, permissa est proprietas, opulentia et contrectatio rerum temporalium: etiansi, teste Domino, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Quo etiam modo permittuntur Christianis omnes cibi sine delectu, qualis in lege aut inter gentes fuerat modo citra offendiculum fratris, et cum gratiarum actione comedat, non contra legem aliquam, aut promissionis tuae votum. Tertio permittit Deus nonnulla mala per quandam indulgentiam, vel quoad poenam, vel quoad culpam. De posteriori modo habes 1. Cor. 7, dicente Apostolo, Hoc autem dico secundum in dulgentiam, non secundum imperium: id est, hoc vobis permittitur per indulgentiam quandam, velut minus malum: sed non iubetur

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.