Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 300 --

575/576 tanquam aliquod necessarium bonum. Quarto quaedam permittuntur a Deo iuxta modum dispensationis, qua fit iuris communis relaxatio quaedam ob causam: quo modo permissa fuit olim sanctis patribus pluralitas uxorum, non utique ad duritiam cordis eorum (nam sancti erant) sed ob magnum bonum populi Dei augendi, ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua dictum fuerat, Et erunt duo in carne una: non, tres aut quatuor, quinque aut sex. Licitum quippe bifariam dicitur: aut quia non obviat legis rectitudo, aut quia non obviat iuris punitio. Atque hoc quidem modo licitum erat repudium uxoris, secundum legem Moysi: quia in lege nulla erat poena repudianti constituta, modo conscripto et porrecto libello repudii legitime fieret: non autem illo modo, quo repugnat lex naturae et rectae rationis dictamen. Haec ille.

LIGARE, notae significationis verbum, varios Hebraismos parit, primum in sua propria significatione, deinde et in figuratis. In propria significatione, Ligare currum, est equos iungere corrui, Genes. 46. 1. Reg. 18. Liga quadrigas ad equos velocissimos. Mich. 1. vel iunge currum dromadibus, ut tanto facilius effugias. Ligare equum, aut mulum, significat non raro sellare, aut insternere. Ligare aliquem hominem, est, eum in carcerem coniicere, aut alioqui capere, captivumque efficere: ut 2. Reg 23. Et ligavit regem Iehuda Pharao Neko in Ribla. id est, captivum fecit. Isaiae 51, Festinat vinctus ut soluatur. Ligare legem in manu iubebantur Iudaei, Deut. 6 ut eam perpetuo ad manum haberent, perpetuoque recordarentur eam observandam esse. Hinc fit metaphora, qua Esaias cap. 8 orat, ut Deus liget testimonium, et obsignet in discipulis suis: id est, conservet eos in vera doctrina, illiusque perpetuo memores faciat. Quae enim diligenter conservare volumus, ea in certo aliquo fasciculo colligamus. Ligatum esse peccatum, Oseae 3 eodem modo pro conservatione ac memoria poni videtur. Ligata est apud me iniquitas Ephraim, reconditum est peccatum eius: id est, tanquam si pecuniam in crumena aut linteo diligenter colligassem, ea in recenti memoria servo, non proiicio post tergum, non obliviscor eius. Ligatio pastorum, 2. Reg. 10, videtur tonstrinam significare: quia oves tondendae colligari solent, ut quietius et minori periculo tondeantur, nec laedantur forficibus. Ligamen argenti, Proverb. 7, pro marsupio, aut alioqui summa aliqua pecuniae in linteo colligata ponitur, sicut diceres sacculum argenti. Ligari quoque solent onera iumentis imponenda. Inde per metaphoram dicuntur ligamina iniusta gravamina, quibus inferiores a superioribus gravantur. Ideo dicit Deus Isaiae 58. Non ne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere impias colligationes, et solvere fasciculos onerosos? Ab hac ipsa onerum super iumenta ligatione, aut potius a captivorum colligatione, vinculisque, et vicissim resolutione, videtur etiam illud Christi dictum Matthaei 16: Quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis: et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis. Pro ligare alibi dicit Retinere peccata: et pro solvere, remittere. Qui enim concluditur sub ira Dei, peccato, ac morte a ministro Christi, vel simplici praedicatione, vel etiam severa excommunicatione, is quasi vinctus catenis in profundum miseriarum carcerem proiicitur, colligatur et concluditur. Contra qui soluitur, vel absoluitur: aut cui peccata vere et secundum verbum Dei remittuntur, is veluti liber a tantis vinculis ac tyrannide dimittitur. Hinc igitur fit, ut solvere pro absolvere, aut peccata remittere, ponatur. Hinc etiam redemptio nostra lytrosis dicitur. De voce Vinculi, suo loco postea agetur.

LIGNUM crebro arbores tum frugiferas, tum infrugiferas significat. Gen. 1. 2. Produxit Deus omne lignum. sicut et Germani sylvam lignum vocant. Hic [?: e-i ] longius discedit a proprietate sermonis illa locutio De omni ligno comedetis, Genes. 2 et 3. id est, de fructu omnis arboris. Ierem. 11, est locus obscurus: Perdamus lignum in fructu eius, et excindamus eum de terra inuentium, et nomen eius non memoretur amplius. ubi alii intelligunt per lignum, crucem, qua corpus prophetae perdere voluerint. Alii, venenatum aliquod lignum, quo cibum eius inficere cogitaverint: ut et Ionathas transtulit. Sed illa videtur omnium comm oddissima esse, quam Germanica versio expressit, Perdamus arbori cum fructu aut cibo eius: id est, ipsum Prophetam [?: ] cum doctrina, operibus ac conatibus suis. quod et sequentia commata comprobant, eundem sensum sine figura exprimentia: nempe, ipsum prophetam cum omni memoria ac posteritate sua abolendum esse. Hic porro per metaphoram traducit hanc locutionem ad homines, ut sicut arbores significant homines, sic et [?: no- ] Lignum. Talis metaphora est etiam Ezek. 17. Ego Dominus, humilians lignum sublime, et exaltans lignum humile, et siccans lignum viride, et frondere faciens lignum aridum: id est, homines florentes castigans, et oppressos afflictosque sanans. Sic Christus dicit Luc. 24. Si hoc in viridi ligno fit, quid fiet in arido? id est, in homine iusto aut iniusto. Sic Ezek 31, ponitur etiam lignum pro doliis ligneis: sicut et lapis pro lapideis, Deut. 28. Item, pro vasis ligneis, ut Exod. 7. Eritque sanguis signis et lapidibus. id est, vasis ligneis et lapideis. Sic 2 Sam. 6. pro instrumentis Musicis, ut luderent coram Domino in omnibus lignis abietum. Pro tabella lignea usurpatur Ezek. 37, Cape tibi unum lignum: id est, lignei tabellam. Non numquam et patibulum denotat per synecdochen, quia exligno fit: sicut ferrum pro gladio. [?: ] Deuter. 21. Maledictus a Deo est omnis qui [?: pendeti- ] ligno: id est, qui ob iram Dei, facinore eius irritatam, sic suspenditur. Unde fit, ut eius cadaver ira Dei onerati quasi terram polluere videatur. Ideo amovendus ac sepeliendus est, ne veluti contaminet ac funestam faciat terram, et homines ipsos tam foedum spectaculum abhorrentes. Hinc porro Paulus in Epist. ad Gal. cap. 3 probat, Christum esse factum maledictum Legis, quia in igno pependerit: ab effectu argumentando. Vere autem dici potest, quod omnis poena ex culpa, ira ac maledictione legis et iustitiae Dei proveniat. Lignum [?: scu- ] boni ac mali. id est, arbor cuius fructus comesi praebeant scientiam boni et mali, aut faciant homines [?: omni ] rerum peritissimos, ut Satan affirmat et interpretatur ex quo etiam eventu credo id nomen arbori esse iustum. Alii malunt, ideo arborem scientiae dictam esse, qua ibi doctrina caelestis praedicari debuerit. Sic et de arbore vitae dubium est. Porro lignum aut arborem ibi, et alibi quoque non raro collective positum putant, [?: ] arborib. aut sylva: sicut Germani quoque sylvam, [?: lig- ] holtz, duplici figura, collective simul et synecdochice nominant. Lignum vitae, sumpta locutione ex Genesis dicitur de re longe preciosissima: ut Proverb. 3. Sapientia est lignum vitae, iis qui apprehenderint eam. perinde ac si diceret, est arbor ferens saluificos aut [?: salut- ] fructus. Simili ratione etiam Proverb. 15, lingua [?: fals- ] fera lignum vitae dicitur. Ligna aquarum, arbores [?: p-stres ] sunt, et per metaphoram viri potentes, aut etiam reges: quia ut talibus arboribus necessarius [?: hu- ] non deest, sic potentibus commoda affluunt. Ideo etiam Psalm. 1, hinc similitudo sumitur. Sic Ezek 31. Ut non exaltentur in statura sua omnia ligna aquarum. Ligna secantem vulnerari ab eis, aut defatigari in eis, videtur quasi proverbialiter Ecclesiast. 10 dictum: quod homines non raro ex suis laboribus malos fructus [?: pe- ] piant, vel etiam sibimet sint causa exitii. Lignorum [?: ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.