Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 308 --

591/592 et aurum sicut lutum platearum. Saepe Deus comparatur figulo, nos vero eius creaturae luto. ut Isaiae 29, 45, 64, Ierem. 18, Rom. 9, et saepe alias: quam similitudinem et Lutherus piae memoriae, ad declarationem conversionis et regenerationis non falso accommodavit. Verum hodie non tantum Lutherus, sed et Deus ipse cum hac sua similitudine a Synergistis et Philosophotheologis ac Sophistis et Papistis ridetur. Dan. cap. 2 narrat, se vidisse visionem, qua sub specie statuae quatuor Monarchiae depingebantur. Eius pedes ait fuisse partim ferreos, partim luteos, aut (ut alii vertunt) testaceos: id est, fragiles. Nemo enim dubitat, quin per lutum vilitas et fragilitas sit notata. Id autem plerique ita exponunt, quod postremae Monarchiae alii Imperatores erunt potentes, alii admodum imbecilli: quod eventus ac res ipsa nunc comprobat. Peccator post poenitentiam reversus ad peccandum voluntarie, seu contra conscientiam, aut data opera, comparatur sui, post lotionem reversae ad volutabrum coeni. Quae similitudo apta et perspicua est. Qui habitant domos luteas, Iob 4. Rectius forte exponetur de ipso hominis corpore, in quo habitat anima, quam de externo domicilio. Solent enim in multis locis non ex lapide, sed ex lignis et luto domus extrui. Ibidem cap. 13. Corporibus luteis corpora vestra sunt similia. Sic et Paulus 2. Cor. 5, corpora nostra vocat domos terrenas: alibi autem tabernacula. De terra enim, teste Scriptura, sumus, et in terram resolvemur: sicut et poeta dicit, Nos fore undamque terramque.

LUX, triplicem habet metaphoram, aut etiam quadruplicem. Alias enim significat noticiam ac doctrinam, praesertim rerum divinarum: alias quamvis rem valde utilem, ac salutarem: alias rem valde laetam ac iucundam: alias denique, rem iustam ac sanctam. Omnes enim istas proprietates habet Lux, ut et rerum discrimina noticiamque oculis exhibeat, et sit res valde utilis, suavis, ac denique pura aut munda: unde tanquam ex suis fontibus praedictae metaphorae oriuntur. Contraria prorsus est vis ac significatio vocis Tenebrarum, ut suo loco dicetur. Nec ignota aut prorsus inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra mortis, viderit lucem magnam, et ingens lux sit orta illis. Potest nihilominus et in hoc testimonio vox ista latius accipi, pro ingenti felicitate. In hoc sensu videtur poni Isaiae 5, Vae iis qui ponunt lucem in tenebras, et tenebras in lucem: id est, veram doctrinam damnant, et falsam praedicant ut veram. Lux et Veritas interdum coniunguntur in hac ipsa significatione. Psal. 43. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, et ipsa me deducent in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum: id est, tuum verbum et spiritus intus docens, me ad tuam religionem, ad tuum favorem, et ad teipsum perducent. Pro re valde bona ac salutari ponitur, non tantum eum Christus sic vocatur, ut Iohan. 1, qui et sol iustitiae dicitur: sed et alias. Sic Isaiae 59, et Iob 30, Expectavimus lucem, et ecce tenebrae: id est, res secundas ac liberationem Dei speravimus, sed poenae eius crescunt quotidie. Sic et in praecedenti Capite inquit: Si protuleris esurienti animam tuam, et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. Et deducet te Dominus semper, et saturabit animam tuam, etc. Et eris sicut horum irriguus. Ubi simul exponit, se vocare lucem magnam felicitatem, et bona divinitus donata. Sic et prius ibidem dixerat: Tunc erumpet veluti aurora lux tua, et sanitas. Psalm. 27, Dominus lux mea, et salus mea: id est, plena felicitas. Psal. 97, Lux orta est iusto, et laeticia hisce qui recto sunt corde: id est, liberatio divina, unde laetantur. Sic et proverbia Graeca ac Latina, Lux [?: aff- ] , et Lux est bona res, voce hac utuntur. Pro re dulci et suavi cûm in praecedentibus, tum et in aliis exemplis ponitur. Proverb. 13, Lux iustorum laetificat. Et proverbium, Dulce esse intueri lucem: et Poeticum illud, Dulce lumen solis, γλυκὺ φάος . Rem aut hominem iustum, purum ac mundum denotat: ut cum Deus dicitur Lux, 1 Iohan. 1. Deus est lux, et in eo tenebrae non sunt Sic et ibidem pii dicuntur ambulare in luce: id est, innocenter vivere. Eodem modo et Ephes. 5 pii vocatur Lux. ait enim: Eratis olim tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Vicina huic locutio Latinorum est, cum purum aut impurum aliquem, veracem aut honestum, aut contra malum hominem nominant. 2. Corinth. 6. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Quae communio luci cum tenebris? idem utrunque membrum aut colon dicere [?: ] detur. Lux interdum ponitur pro vita, quia viventes luce hac fruuntur. Iob 3. Quare dedit afflicto lucem. Mox semet exponens addit: Et vitam amaris anime. Significat vero non tantum temporalem hanc vitam, sed et spiritualem. ut Act 26. Primus ex resurrectione mortuorum erat, annunciaturus lucem populo et gentibus: id est, vitam aeternam. Sic et Latini lucem pro ita ponunt. Catullus:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda. Et Virgil.
Invisam abrumpere lucem. id est, vitam hanc In luce ambulare, est, in vera Dei cognitione et religione pie vivere, Ephes. 5, Iohan. 12, et 1. Iohan. 1. Filii lucis, id est, qui veram religionem et vitam aut felicitatem [?: ] bent. Ephes. 5. Sic et Christus accipit Lucae 16, cum dicit: Filios seculi esse prudentiores filiis lucis. Christus dicitur Lux gentium, et Soliustitiae: tum quia doctrina illuminat omnes gentes: tum etiam, quia affert eis iustitiam ac vitam aeternam. Isa. 42 et 49: sicut supra ostendi, lucem notare tum noticiam, tum et aliquod ingens bonum, atque adeo felicitatem ipsam. Talis Christi [?: ] prolixe promittitur Ecclesiae, cap. 60 Isaiae: ubi etiam dicitur, quod non lucebit amplius piis sol ac luna, sed tantum Meschias erit ipsorum Lux, scilicet in hac [?: ] , quo ad spirituale regnum: et in altera, omnia sua bona ex solo Christo habebunt.

¶ Porro etiam cum magis proprie vox haec accipitur, suos quosdam Hebraismos et obscuritates [?: hab- ] , quas percurram. Lux simpliciter pro matutino tempore nonnunquam ponitur, cum scilicet primum [?: ] ritur lux: ut Nehem. 8, Attulit igitur Esra sacerdos [?: ] brum legis, et legit in eo coram viris et mulieribus, [?: ] luce ad meridiem: id est, a mane usque ad meridiem. Lux matutina, quiddam praeclarum in similitudinibus [?: ] metaphoris notat, ut Isaiae 8, Non erit eis lux [?: ma-na ] : tametsi ibi sit aurora. 2. Samuel. 23, Regnum [?: me-- ] sicut lux marutina, id est, cum exortus est sol: quae [?: ] licet lux est lucidissima, ac crescit usque in [?: merid- ] vel quae alioqui habetur benignissima, et [?: amoeni- ] hominibus, cum careat aestu: sicut eruditi praedicant tempus matutinum. Certe non ita urit et molestat omnia, sicut postea: videtur potius quasi humectare [?: ] quodam. Mich. 2, In luce matutina faciunt illud: videtur simpliciter indicare festinationem, quod quae [?: -ctu ] scelerate cogitaverunt, ea mox summo mane exsequantur. Lux interdum ignem significat. Marc [?: ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.