Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 326 --

627/628 Isaiae 44: Ille scribet manu sua Domino, ac in nomine Israel denominabit se: id est, suo chirographo se obligabit et addicet Domino. Umbra manus tegere, aut protegere Deum, aliquem: Isaiae 49 et 50, est, eum clementer a Deo defendi. Ventilabrum esse in manu alicuius, est metaphora sumpta a trituratoribus, qui purgant frumentum, separantes id a paleis, et significat summam autoritatem iudicandi et repurgandi Ecclesiam et religionem. quod proprium est Christi, ut Malachias quoque hanc repurgationem cap. 3 describit. Manus communes, Marcus cap. 7 prophanas et immundas vocat: quod supra in voce Communis prolixius est expositum. Manibus operari, 1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia accipere, ut proprie in Adiaphorismo factitatum est: tametsi ibi quoque aliqui nimis profunde sese in abominationes illius meretricis immerserint. Quod vero frontis potissimum, et manus, praesertim dextrae, facit mentionem, id idem est: quia frons est pars hominis, qua cognoscitur. Notat ergo symbolice confessionem. nam tempore Interim adiaphorizabant, et characteres meretricis accipiebant, ut adversarii persuaderentur iam illos accepisse Interim, eoque parcendum illis obedientibus filiolis esse. Manus autem, praesertim dextra, operatur: ideo significat vitam externam. Indicat ergo, tales collusores meretricis Babylonicae in confessione, et in opere, aliquas eius notas aut abusus exprimere et circumferre.

MARANATHA, in fine prioris ad Corinthios est: Si quis non amat Dominum IESUM, sit anathema maranatha. id est, sit extreme anathematizatus. De hac voce aliorum annotata adscribam sic igitur inquit Erasmus: Hac voce Paulus solet extremum exitium significare, quod Hebraei vocant מראנאתא . Caeterum Maranatha Ambrosius putat vocem Syram esse, potius quam Hebraicam: licet inter has linguas nonnulla fuerit affinitas. sonare autem apud illos, Dominus noster venit. Quanquam inter Hebraica vocabula, quae nullo certo autore feruntur, reperio Maranatha expositum, In adventu Domini nostri: ut cohaereat cum superiori, Sit anathema in adventu Domini nostri. veluti referat finem Malachiae: Ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Theophylactus ad Ambrosii sententiam interpretatur, Dominus venit. vultque videri ceu iusiurandum, quo confirmet Dominum adventurum. Eadem ferme D. Hieronymus, in epistola quadam ad Marcellam, cuius super hac re verba non gravabor adscribere: Maranatha, magis Syrum est quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonat: et interpretatur, Dominus noster venit. ut sit sensus: Si quis non amat Dominum IESUM, anathema sit. et illo completo, deinceps inferatur, Dominus noster venit: quod superfluum sit, odiis pertinacibus adversus eum velle contendere, quem venisse iam conster. Hactenus Hieronymus. Nec his dissimilia scripsit Augustinus. Illud admonendum erat, in Dominus noster venit, Venit esse praeteriti temporis. est enim ἦλθέ , id declarantibus Graecis interpretibus, si parum ex interpretatione Hieronymi liqueret. Rursus hic mihi monendus est Lector: haec verba quae modo retuli ex Hieronymo (Maranatha, magis Syrum est quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonat, interpretatur, Dominus noster venit) haberi eadem in Commentariis Ambrosianis, et in his Scholiis quae feruntur Hieronymi titulo. Beza porro, in postremum Caput prioris ad Corinthios, sic annotat: Maran atha, μαραν ἀθά . Alii codices scribunt uno verbo μαραναθὰ , quod video eruditis nonnullis placere, quasi una sit dictio Syriaca, idem declarans apud Hebraeos הרם , perperam tamen scripta a librariis, et alia: pleraque peregrina: cum scribendum fuerit, [?: ] ramatha. Aliis placet, duas esse dictiones: nempe [?: ] Dominus, et אתא venit. Aliis etiam tres: nempe [?: ] Dominus א noster, אתא venit. Sed utrovis modo [?: ] duobus istis legas, puto non satis apte considerari significationem huius vocabuli in hoc loco interpretando, cum potius sit τεχνικῶς accipiendum. Sic enim existimo designari speciem extremi anathematis: qui nimirum ea erat eius formula, quod qui in eo damnatus Domini iudicio quasi in manus, citra ullam venire spem, dederetur: ut ea sit fortasse species tertia anathematis, quam Thalmudistae vocant שמתא , ut refertur in Thesbi Eliae. Nam alio quin causa non erat cur Corinthios alloqueretur Chaldaice, nisi vocabulum [?: ] fuisset Ecclesiis familiare ut Amen, Alleluia, et alia nonnulla. Quod si vera est potius eorum opinio, qui [?: ] vocabulum esse volunt, idem declarans atque Hebraeorum הרם , miror sane cur non posteriore loco [?: po- ] ἀναθημα , Syriaci scilicet vocabuli explicationem, [?: ] Abba pater. Quid si igitur vellibrarii mutarunt ordinem? vel ἀναθημα , ad marginem pro Syriaci vocabulo interpretatione annotatum, postea in contextum [?: ] psit? Sed de his hactenus. nihil enim hic ausim, [?: a- ] lim affirmare. Haec Beza. Placet sane et mihi, ut [?: ] haec significet idem qued Dominus noster venit: fueritque vox nota ac usitata Ecclesiae de extremo anathemate eum sensum habens, quasi tales [?: excommunicati- ] iam Ecclesiae sanandi serventur: sed tanquam peccates ad mortem, utpote pertinaces hostes Christi, [?: ] mo iudicio puniendi tradantur, dedanturque.

MARCIDUS. Vide PUTRIS.

MARE, vox latius patet in Sacris, quam in prophanis Scriptoribus. Nam non tantum istud magnum falsum mare significat: sed etiam stagna, praesertim maiora: unde tam crebro, praesertim in novo Testamento, nominantur hac voce illa Iudaica stagna: ut [?: M-- ] Tyberiadis, mare Genesareth, mare Mortuum. Ideo vero stagnum vocatur modo mare Genesareth, [?: ] Tyberiadis, modo Galileae, a diversis civitatibus [?: ] tore eius existententibus. Mare mortuum, quod nullis [?: ] tis ac fluctibus agitatur, est stagnum, in quod [?: So- ] submersa est: vocatur vero etiam Salsum, et [?: Asp- ] cum. Mare rubrum per quod transierunt sicco [?: pede-- ] lii Israel, est sinus Arabicus, dividens Arabiam ab Aegyppto. Rubrum autem, teste Plinio dicitur, quia [?: ] ei substrata rubet, eoque etiam ipsa aqua ob [?: trans- ] tiam rubere videtur. Mare (de quo Gen. 1, Congrega-tionem aquarum vocavit Maria) videtur proprie [?: ] verum mare indicare. inquit enim Deus: Congregatur aquae in locum unum. Mare simpliciter et [?: ab-- ] te positum, plerunque verum mare notat: ut [?: G- ] Zabulon in littore maris habitat. Mare magnum [?: ] verum mare, ad discrimen parvorum stagnorum [?: ] Omnis terra Hittaeorum usque ad mare magnum, [?: ] tra occasum solis, erit terminus vester. Mare [?: ] vocatur etiam verum mare. Deut. 34, Monstravit Deus Mosi omnem terram Iuda usque ad mare novissimum. Nam monti Nebo, in quem iussu Dei Moses [?: ] rat, per Phoeniciam et Iudaeam respicienti, mare [?: ex-- ] posito erat. Sic et Ios. 1 et 15 accipitur. Mare [?: S- ] [?: ] Hebraei Mare rubrum vocare, quasi dicas Mare [?: ] ctosum aut paludosum: unde Germanice [?: S- ] [?: ] quod in littore paludes crescunt in aliquibus [?: rest-- ] tionibus fluviorum, in id mare influentium. Mare [?: ] pe Hebraeis notat Occidentalem plagam, quia [?: ] proximum et mediterraneum est Iudaeae ad occidentem. Iosuae 16, et Isaiae 42, Laus eius a termino [?: ] ascendens in mare. id est, ab ortu usque ad occasum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.