Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 334 --

643/644 ut necesse sit de vera mensa convivii, in loco Sacro habiti, Pauli verba accipere. Quod Lazarus dicitur cupivisse saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis: forte est aliqua allusio ad tyrannicum potentum morem, de quo Iud. 1 inquit Adonibezek: LXX reges mutilati pollicibus manuum et pedum suorum, colligebant micas sub mensa mea.

1. MENSIS significat communiter nobis spacium temporis, quo sol in uno signo zodiaci versatur. Iudaeis fuit spacium ab uno novilunio ad aliud. Aliquando tamen haec vox paulo brevius tempus indicat: nempe non plane expletum, aut integrum mensem. Contra autem Mensis dierum, significat integrum mensem. Gen. 29, Habitavit Iacob cum Laban mensem dierum: i. est, integrum plane mensem omnibus suis dieb. constantem. Num. 11, Usque ad mensem dierum. Deut. 21, Lugebit patrem suum et matrem suam mensem dierum. i. unum totum mensem. 11. Mensis crebro pro ipso novilunio aut prima die mensis ponitur. Num. 29, Praeter holocaustum mensis: i. novilunii, aut primae diei, quae illis semper sacra erat, et singularibus quibusdam caeremoniis aut sacrificiis peragebatur, quae describuntur Numer. 28. Sic opinor de novilunii festo accipi, quod Amos 8 dicebant divites: Quando transibit novilunium et sabbathum, ut vendamus frumentum? Nam illis solennitatib. non licebat aliquid publice emere aut vendere, quia erant divinitus solis sacris actionibus prorsus destinatae. Sic Isaiae 66 praedicitur, in regno Meschiae fore perpetuos menses et Sabbatha: id est, novilunia: nempe omnibus dieb. a piis vere esse colendum Meschiam, ac patrem eius caelestem. In primo in 14 mensis: Num. 9 Ezech. 1 et 20 pro in primo mense, in 14 die eius. Sic antecedens ponitur non primo loco, sed ubi eius relativum poni debebat. Holocaustum mensis in mense: i. holocaustum novilunii unoquoque mense totius anni. 111. Mensis simpliciter pro tempore: Iob. 29, Utinam essem iuxta menses priores, iuxta dies quib, servabat me Deus: i. Utinam in eo statu essem, in quo olim, cum me Deus tuebatur, ac fovebat. Sic tum Latini, tum et Hebraei voce diei pro tempore abutuntur: ut
Multa dies, variusque labor mutabilis aevi,
Rettulit in melius.— Esse alicui menses, aut dies: pro explevisse tantum temporis. Esther 2, In fine cum essent ei 12 menses: i. cum iam explesset ibi integrum annum. Mensis primus, aut novorum est, cuius initium aut novilunium fuit proximum aequinoctio verno. Tunc enim Iudaeis inchoabatur novus annus, et 14 illius celebrabatur Pascha. Dicebatur autem Abib, aut novarum spicarum: quia tunc in illis calidis locis erumpebant spicae, quae sic vocabantur eorum sermone. Correspondet autem is mensis magna ex parte nostro Martio.

MENSURA, per metaph. cuiusvis, etiam spiritualis, aut certe incorporeae rei modum quantitatemque significat. ut cum Christus inquit: Qua mensura mensi fueritis, metientur vobis. pro, ut vos erga alios gesseritis, bonumve aut malum feceritis sic etiam rependetur vobis. Quod vero addit Dominus, Mensuram bonam, pressam, concussam et superfiventem dabunt in sinum vestrum: significat fore amplissimam nostrorum benefactorum remunerationem. Luc. 6. Sic et dona Spiritus dicuntur piis dari ad certam mensuram. Aliud. n. alii, et secundum aliam quantitatem largitus est Deus. Rom. 12, Sapiat ad sobrietatem, prout cuique Deus partitus est mensuram, sicut in uno corpore membra sunt multa, etc. Nec solum dona, sed et successum et opera feliciter peragenda, Deus dicitur suis ministris dimensus esse: 2 Cor. 10. ubi Paulus dicit se tantum de sua mensura gloriari, quod Deus eum voluerit non tantum in Asia, sed et in Graecia et usque ad Illyricum spargere suum Evangelion. Contra autem Baptista negat, patrem dare filio spiritum ad mensuram: Ioan. 3. sed plenitudinem gratiae, ut unigenito, ex cuius plenitudine [?: ] haurire oporteat, Ioan. 1. Ad mensuram igitur dare, significat parce dare. Contrarium est, plenitudinem largiri. Mi usuram implere, per metaph. significat, eam quantitatem peccatorum explere, quam Deus praestituit, cum ad puniendum exurgere velit, ut iam ultra ferre non velit aut possit, quin mox et gravissime puniat. Mat. 23. Dicitur nihilominus Deus etiam alia per mensuras partiri, ut calamitates et poenas, quas Deus veluti demensum singulis partiri dicitur: ut Hierem. 13. Haec est sors tua, et pars mensurae tuae a me, dicit Dominus. Demosth. itidem de calamitatibus, singulis tib. inflictis, dicit τὸ ἐπιβάλλον μέρος . In mensura punire, est moderate castigare. Sic Isa. 27 negat Deus, se sic prorsus perditurum Iudaeos esse, sicut gentiles, eorum hostes, sed tantum in mensura castigaturum esse eos. Mensura et mensura abominatio est Domino, Prover. 10. i. cum quis habet duas mensuras aut pondera, alteram minorem qui vendit, et alteram maiorem qua emit, gravissime offendit Deum. In Hebraeo est: Lapis et lapis, epha et epha, abominatio sunt Domino ambo ipsa. ista reduplicatio diversitatem significat. Res mensurarum vocantur Hebraeis, qui grandes ac eximiae sunt: ut Hierem. 22, Aedificabo mihi domum mensurarum. Et Num. 13, Viri mensurarum sunt pro, admodum proceri. Sic 1 Par. 11, Percussit virum mensurae. Et Isaiae 45, Viri mensurae per te transibunt i. homines praegrandes. Mensura dierum alicuis: pro, tempus vitae alicuius. Psal. 39, Fac me scire mensuram dierum meorum: i. quantitatem temporis vitae meae. Lachrymae in mensuras grandes aut copiosae. Psal. 80, Propinasti eis lachrymas in mensura: i. magna copia lachrymarum satiasti eos seu graviter afflixisti, ut haberent iustam causam prolixe dolendi et flendi. Ratio locutionis est, quia non solet tanta esse copia lachrymarum, ut ulla quantumvis parva mensura expleri queat. Sicut autem hic mensura copiam significat: ita contra Ezech. 4, Bibes aquam in mensura, magnam paucitatem significat: quia aqua, ob copiam, non solet mensurari, ut vinum, aut similia In mensura ob diversas causas alias copiam, alias [?: ] tem aut tenuitatem significat. Vicina aliquibus harum locutionum est Germanica, mit vollem mass.

MENTIRI verbum, ex suo nomine MENDACIUM intelligi posset. Sed tamen adiiciam aliquid etiam de ipso verbo hoc loco: Lector utramque explicationem, ut et supra monui, legendo coniungat. Mentiri, falsa di cere significat, ut notum est. Sed nonnunquam simpliciter decipere, aut etiam iniuste agere significat: ut Genesis 21. Si mentieris mihi et filio meo, et nepoti mea iuxta misericordiam quam feci tecum, facis mecum dicit Abimelech ad Abrahamum. pro, iura quod [?: ] quicquam fraudulenter aut omnino iniuste [?: ] contra me, meos posteros aut subditos. Isaiae 63 [?: ] populus meus sunt filii qui non mentientur: i. non [?: ] cient. Mentiri significat etiam subiici: quia inferiores ut subiecti aut servi, prae metu multa mentiuntur Ps. 18, Filii alieni mentiti sunt mihi: i. coacti ficte servient Psal. 66. Propter magnitudinem fortitudinis tuae [?: ] tientur tibi inimici tui: i. erunt subiecti et supplices [?: ] Psalmo 81, et saepissime aliâs. Aliquando etiam [?: ] subiectionem denotat. Mentiri in veritatem, est [?: fals-- ] promissa. Psalm. 89, Misericordiam autem meam [?: ] auferam ab eo, nec mentiar in veritatem meam: [?: ] nihil faciam contra veritatem meam, aut contra [?: ] simas promissiones meas. Mentiri in pacto aut [?: ] [?: ] facere contra foedus. Psal. 44. Haec omnia [?: ] nobis, nec tamen mentiti sumus in pacto tuo, [?: ] [?: ] fecimus retrorsum. Posteriora verba exponunt, [?: ] sit praecedens mentiri in foedere. Mentiri in Dominum contra Dominum: Isaiae 59, Praevaricati sumus, et [?: ] titi sumus in Dominum et retro cessimus in Deo nostro. Mentiri etiam res inanes dicuntur, cum id nos

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.