Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 340 --

655/656 eductionis ex Aegypto Paschate, datae legis Pentecoste, etc. Mirabile in oculis alicuius: id est, valde mirum, aut etiam absurdum ei videtur. Psalmo centesimovigesimooctavo , Matthaei vigesimoprimo , Marci 12: Lapis quem reiecerunt aedificantes, factus est in caput anguli: hoc est mirabile in oculis nostris.

MIRACULA etiam vocantur signa, prodigia et virtutes, ut finis miraculorum monstretur. Dicuntur igitur Signa, quod aliud repraesentent quam quod cernitur, ut quae nihil aliud sint quam verae doctrinae sigilla: Prodigia, quod novum et insuetum aliquid exhibeant: Virtutes, quod excellentis illius divinae virtutis extraordinarium specimen edunt: aut quod vis ac virtus Dei in illis cernitur, ut recte annotavit vetus interpres: ne quis ista conetur curiosius tanquam diversas species distinguere.

MISCERE se cum aliquo, saepe significat litigare, contendere, confligere. Deuteronomii secundo, Ne misceatis vos cum eis in lite: id est, ne irritetis eos. Ibidem: Neque, misceas te cum illis bello, Sic et Graeci Miscere, tum pro conversari, tum et pro confligere usurpant. Miscere lites, pro excitare. Proverbiorum decimo quinto , Vir iracundus miscet lites: id est, excitat contentiones, movet rixas. Sic Proverbiorum decimo octavo : Labia stulti miscent se rixis. Miscere se cum cedris, est talis locutio, ac si dicas, multum habere negocii cum cedris. id est, habitare in domibus cedrinis. Ieremiae vigesimosecundo : Nun quid regnabis, quod tu misces te cum cedris? id est, quod tibi regaliter struis cedrinas domos? sicut ex talibus lignis regiam in Persepoli extructam fuisse, Curtius scribit. Quomodo miscebis te cum equis: id est, cursu contendes cum equis, cum a peditibus vincaris? Non miscebitur alius laeticiae cordis: Proverbiorum decimoquarto . Cor cognoscit amaritudinem animae suae, nec immiscebit se laeticiae eius alienus. pro, unusquisque proprie sentit sua gaudia, et suos dolores: alii non admodum fiunt eorum participes. Lucae decimotertio , dicitur Pilatus quorundam Galilaeorum sanguinem miscuisse cum eorum sacrificiis: id est, inter sacrificandum eos iugulasse, ut simul cum pecudum oblatarum sanguine, etiam sacrificantium sanguis flueret: sicut ille inquit, — Qui patrem obtruncat ad aras. Miscere vinum, saepe significat propinare: quia propinantes fortibus illis vinis, et pro more illius regionis affundebant aquam. Proverbiorum nono : Miscuit vinum, et proposuit. Et mox, Bibite vinum quod miscui: id est paravi. Potum fletu miscere, est aliquem in maximo luctu versari, ita ut etiam inter bibendum ei fluant lacrymae. Psalmo centesimosecundo: Cinerem quasi panem comedi, et potum meum cum fletu miscebam. Vinum mixtum, corruptum dicitur, et per metaphoram res bonas vitiatas notat, praesertim doctrinam. Isaias capite primo, de perditis moribus et corrupta religione Israelitarum inquit: Vinum tuum aqua mixtum est, et argentum tuum mutatum est in scoriam.

MISERICORDIA, et misereri. Misericordiam videtur componere Augustinus libro de Civitate DEI nono, ex miseria et corde: quod sit passio quaedam cordis nostri ex aliena iniustaque miseria concepta, quae nos impellit ad succurrendum illi. Differt porro a beneficentia ac benignitate, quod illa magis subitum affectum, haec autem magis habituale quid, et tam affectum quam virtutem quandam sonat: qua non tantum miseris, sed et omnibus hominibus recte benefacimus, et benefacere studemus. In Hebraeo sunt quidem duo distincta vocabula חסד Chesed quod magis benignitatem ac bonitatem quandam sonat: et הנם Chanam, quod proprie misericordiam et misereri exprimere videtur: sed tamen saepisime חסד voce misericordiae vertitur. Misericordiam porro a gratia distinguit quidam doctus hoc modo: Gratiae, inquit, nomine intelligo illam gratuitam et aeternam Dei benevolentiam, qui nos in Christo reconciliandos selegit. Eam vero misericordia et gratuita iustificatio consequitur, ut causam effectus consequitur: et hanc [?: ---sus ] pax illa felicissima, quam mundus dare non potest: ut pulchre hosce gradus describit Paulus Romanorum quinto , qui mihi aliquid videtur dicere, tametsi diversissimum quid iustificationem a misericordis esse arbitrer, ut effectum a causa: nec tamen dubitem, saepe aut valde vicinam, aut etiam eandem esse harum duarum vocum significationem. Sed iam etiam de significationibus et locutionibus huius vocabuli, exempla ordine proponentes, agamus.

¶ Misericordia igitur significat primum, uti supra diximus, animi dolorem aut tristem affectionem de alieno malo, quae nos movet, ut ei succurramus. Psalmo quinquagesimoprimo: Miserere mei [?: DE-- ] secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ubi videmus, DAVID veluti effectum misericordiae ponere deletionem peccatorum. DEUS enim motus misericordia propter CHRISTUM, delet nostra peccata, seu iustificat nos. In hac significatione accipitur, quod CHRISTUS dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Matthaei quinto . In hac eadem significatione accipitur etiam, quod DEUS dicitur esse misericors et clemens. Quod ei cum alias saepissime [?: ] buitur, tum praesertim Exodi trigesimoquarto, ubi longior quidam acervus proprietatum DEI commemoratur: de quibus supra in voce DEI fusius dictum est. Secundo, admodum crebro ponitur pro huius misericordiae effectibus: id est, omnigena DEI, aut etiam hominum beneficentia: ut cum Genesis trigesimotertio dicit Iacob ad Esau, Hi sunt pueri quos DEUS [?: ] est largitus. In Hebraeo est חנם , quasi dixisset, ex misericordia dedit. Ita ibi misereri significat, misericoditer donare. Haec significatio huius verbi valde crebra est. Sic opinor accipi et a Paulo Romanorum duodecimo: Qui miseretur in hilaritate. id est, qui ex misericordia donat pauperibus, faciat id hilariter, et [?: ] quasi dolens et invitus. Genesis trigesimosecundo Minor sum omnibus misericordiis tuis: id est, beneficiis indignus. Sic Genesis vigesimo : Hanc misericordiam facies mecum: id est, hoc beneficium mihi praestabis. Secundum hunc Hebraismum etiam Graeca vox Eleemosyna, quae a misericordia venit, significat ipsum beneficium misericorditer datum. Eadem [?: ] tio est, quod ponitur pro misericorditer parcere [?: ] el secundo: Et misertus est DOMINUS populo [?: ] ubi Septuaginta ἐϕέισατο , pepercit. Sic Genesis decimonono: Eo quod misereretur eius DOMINUS est, misericorditer ut innocenti et cultori suo [?: ] ret. Pro desinere, Habacuc primo: Et semper [?: ] cere gentes non miserebitur, pro, non definet [?: ] misericordia. Sic misericordia, pro misericorditer [?: ] accipitur, etiam in illo celebri dicto Oseae [?: se--- ] , et Matthaei nono ac duodecimo . Misericordiam [?: ] et non sacrificium: id est, flagito potius misericordiam, beneficentiam erga miseros, quam ceremoniam istam operum, in qua vos proram et puppim infeliciae collocatis. Secundo Paralipomen. trigesimoquinto: Reliquum verborum Iosiae et misericordiae [?: ] pro, beneficia et benigne facta eius. Sic et [?: Abs-- ] dixit ad Chusai, Ista est misericordia tua cum [?: ] tuo: pro, Siccine ei benefacis in rebus eius [?: adve- ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.