Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 348 --

671/672 Lapis de monte excisus sine manibus dicitur Christus, aut Christi regnum potius: sicut id ipsemet Dan. 2 exponit. Sine manibus autem excindetur: id est, sine humanis viribus, sapientia aut potentia: quia, ut inquit Daniel, Deus ipse illud regnum excitabit et augebit, ac perpetuo conservabit. Porro ille lapis, contritis omnibus regnis, dicitur evasurus in montem magnum, qui repleat universam terram. Christi enim regnum abolitis aliis, tandem omnia solum obtinebit, et florebit in aeternum. Montes, valles et regiones poni pro hominibus eas incolentibus usitatum est in omnibus linguis. Ezech. 36, Montes Israel audite verbum Domini. Repetitur ibi et alibi locutio haec saepius. Mons Samariae, pro ipsa Samaria ponitur, Amos 6. Dicent montibus obruite nos. id est, vehementer timebunt, et mallent se centies mortuos, et in nihilum redactos: Oseae 10, Lucae 23, Apoc. 6. Abscondere se in speluncis et petris montium, itidem terroris et tristissimi status indicium est, Iudic. 6, Isaiae 2, Apoc. 6. Montes transferre, videtur apud Iudaeos fuisse proverbialis locutio, de re hominibus prorsus impossibili. Quare Dei potentia hoc modo declaratur Iob 9. 28, et Psal. 17, quod scilicet montes transferat. Et Christus Matth. 17, et Paulus 1. Corinth. 13, ad ostendendam fidei efficaciam, sumit locutionem et amplificationem â re inusitata et impossibili, quod ea etiam ipsos montes transferre queat. Alioqui curiose haec dicta de fide ad rem applicantes dicunt, montes esse potentes adversarios, etc. sed nihil tali applicatione opus est, cum verissimum sit, esse amplificationem a re impossibili sumptam: qua ostenditur, credenti omnia esse possibilia de quo genere amplificationum in Regulis Universalibus. Accessistis ad montem Syon, non ad montem Syna ardentem: Hebr. 12. id est, ad Evangelion quod ex monte Syon venit, et omnibus salutem offert: non ad legem terribilem et damnantem, quae perinde est horrenda ut fuit species montis Synai, cum publicaretur Lex. Mons sanctus, vocatur mons Tabor, 2. Petr. 1, ob miranda quae ibi acciderunt. Apoc. 17, dicitur meretrix sedere super septem montes: quod etsi recte exponitur de septem regnis, tamen simul etiam rectissime possunt intelligi septem colles, super quos Roma sita est, ut ita etiam ipsa sedes aut locus Antichristi sit in Sacris literis depictus et indicatus.

MORS, notae significationis vox est, at res ipsa paucis est perspecta. Hinc fit, ut in aliis linguis mors sit tantum privatio huius terrenae vitae, seu separatio animae â corpore. At Spiritus sanctus, qui hanc immensam pestem solus pernovit, latius hac voce in Sacris literis utitur. Primum igitur haec vox significat, istam communem privationem huius temporariae vitae, qua etiam bruta intereunt: cuius significationis exempla sunt innumera in Sacris literis. Secundo, significat omnis generis calamitates et afflictiones, praesertim graviores. Sic Pharao graves illas afflictiones vocat mortes, Exod. 10. Et unus ex discipulis exclamat ad Helisaeum, 2. Reg. 4: Mors est in olla, ô vir Dei. id est, res valde noxia ac mortifera, seu venenata. Simili quadem significatione accipit hanc vocem Paulus Rom. 7, cum exclamat: Miser ego, quis me liberabit a corpore mortis huius? id est, a corpore hanc tam tetram pestem circumferente, quam hactenus depinxi, nempe originali corruptione, aut imagine diaboli, perpetuo in me contra Deum, eiusque legem tumultuante? Ubi longissime aberrarunt, qui id de communi morte acceperunt: ut Erasmus vertit, Miser ego, quis me eripiet ex hoc corpore mortis obnoxio? Nec illud quidem recte factum est, quod pronomen τούτου huius, ad corpus transtulerint: cum Paulus eo monstret illam mortem, de qua ibi toto capite agit, nempe corruptionem originalem Simili ratione accipit et Paulus mortem, pro quovis maiori malo et periculo, 1 Corinth. 15. Cur nos periclitamur omni momento, indies morior. Et 2. Corinth. 11, In mortibus frequenter. Sic et primo eiusdem capite inquit, Qui nos liberavit ex tanta morte: aliqui exponunt pro periculo mortis. sed eodem ferme res redit. Tertio, mors significat ipsam spiritualem mortem, quae admodum multiplex est: nempe primum privatio imaginis Dei, optimarumque virium erga Deum, seu mutatio nostri ex imagine Dei in imaginem Satanae. Secundo, quod privati libertate simus facti mancipia Satanae, ad eius libitum libidinemque captivata. Tertio, quod simus in iusti, ac veluti infames et rei coram Deo. Quuarto, quod habemus Deum, qui est fons vitae, iratum. Postremo, mors sunt poenae temporariae (in quibus est etiam ista communis mors) et aeternae. De hac morte dicitur Genes. 2, In quacunque die comederis de arbore scientiae boni ac mali, morte morieris: quod aliqui declarant, mortalis eris: sed hoc dictum praesentem, et ( [?: ] ita dicam) actu ibi existentem mortem indicat. Complectitur ergo omnes praedictas mortes, praesertim rituales. Harum multiplicium mortium vox ista, alias quidem aliam in Sacris literis significat, alias autem plures, alias etiam omnes: sicut in praedicto loco Genes. 2 Indicabo autem aliquot Scripturae loca, ubi mors in specialibus significationibus usurpatur. Privatione alienarum virium, aut imaginis Dei, praesentiamque ac regnem imaginis Satanae in homine, significat Coloss. 2. Vosque mortuos praeputio carnis vestrae. id est, obrutos carnali corruptione, et carentes omnibus spiritualibus [?: ] bus. Nam praeputium cordis significat illam [?: nati-- ] corruptionem: complectitur tamen ibi simul etiam mortem reatus. Sic etiam Rom. 7, Paulus mortem vocat illud triste ac contra Deum furens malum innatae com--ptionis, aut reliquiarum imaginis Satanae, hocque peculiari quadam emphasi, ut prius dixi. Qui locus diligenter observandus est propter synergistas, qui mortem quidem reatus concedunt, sed liberi arbitrii non concedunt. Verum Paulus voce Praeputii diserte illam ipsam mortem notat. Mortem iniustitiae aut reatus, Ephes. 2 aliquoties inculcat, inquiens: Vos cum essetis mortui offensis et peccatis. Et mox, Cum essemus per offensas mortui, vivificavit nos in Christo. Mortem poena, praesertim aeternae, notat Rom. 1. Qui talia faciunt, digni sunt morte. Et Rom. 6, Finis et stipendium peccati mors est. id est, poenae, praesertim aeternae. Ibidem. Servi estis cui obeditis, vel peccati ad mortem, etc. Omnes vero supradictas species indicat illud dictum, Sinite [?: mo- ] sepelire suos mortuos: ubi prius mortuos spiritualiter, posterius autem corporaliter accipiendum est. Sic etiam complectitur omnes mortes Rom. 5, Per unum hominem intravit peccatum, et per peccatum mors et mox: regnavit peccatum inde ab Adam: et, Unius peccato multi mortui sunt. Item, Unius delicto [?: regna- ] mors: et Sicut regnavit peccatum in morte, aut [?: per- ] tem. In hisce locis tota mors, aut omnes mortis species comprehenduntur. Liberationem ab omnibus [?: ] sce mortibus appellat Scriptura interdum [?: pr- ] rectionem, praesertim Apocalypsis: interdum [?: reg- ] nem, ut Iohan. 3. Nisi quis fuerit renatus ex aqua et spiritu. interdum Nasci ex Deo. Iohan 1 interdum Vivificare aut renovatio, aut condi ad bona opera, plerunque [?: ] liberationem ab innata corruptione indicat. De hac spirituali morte dicitur Iohan. 5: Qui credit ei qui [?: ] me, in iudicium non venit, sed transiit a morte ad [?: ] et 1. Iohan. 3, Translati sumus ex morte ad vitam. Et Iohan. 8 ter repetitur: Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini. in quo loco tamen praecipue ultima significatio mortis est, nempe damnatio et aeternum [?: ] tium. nam aliae mortes, id est, corruptio, servitus [?: S- ] nae, reatus seu iniustitia, ac ira Dei, iam antea [?: praec- ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.