Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 350 --

675/676 quae iniustis proprie ponitur: quia pii sponte quae recta sunt faciunt. Postremo, legi mori est, omnes istas externas ac caeremoniarias leges non magnifacere, sed in spiritu ac veritate Deum colere. Colossens. tertio . Peccatum non dominatur iis qui legi mortui sunt: quia nec mortem eis secundum legis sententiam infligere potest, cum nulla sit damnatio iis qui sunt in Christo IESU: nec etiam a lege excitari aut irritari, ut tanto plures cupiditates in homine cieat. Absque lege mortuum esse dicitur peccatum, quia nec agnoscitur sine ea, praesertim originale, nec ita servet pravis cupiditatibus. nitimur enim in vetitum: nec etiam perinde irascimur ac fremimus contra Deum, ignorantes eum nobis impossibilia mandare, impossibilemque iustitiam [?: flagitar- ] , et propter non praestitam eam nos ira sua et aeterno exitio onerare. Lutherus habet elegantem similitudinem: Sic originale peccatum veluti sopitum in nobis occultari, sicut ignem in calce viva: sic etiam per legem excitari et exardescere, sicut ille ex calce viva, si aqua perfundatur. tunc enim demum bene dissimulata et latitans malitia sese prodit. Oblivioni traditus sum sicut mortuus a corde, exponunt aliqui, sicut is qui ex utero matris mortuus extractus est: ut cor medium aut uterum matris notet, sicut cor terrae. Umbra mortis, ponitur pro locis horrendis ac periculosis, quae habent quasi praesentem mortem, aut quasi regnum mortis sunt: ut sunt carceres. coniungitur vero plerunque cum tenebris. Per metaphoram porro, transfertur ad spiritualem captivitatem, et extremam Dei ignorantiam, aut impiam religionem. Lucae primo , Ut appareat iis qui sedent in tenebris et in umbra mortis. Sic et Isaiae nono , ac Matth. 4, Populus positus in tenebris vidit lucem magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta est eis. Plurimus omnino huius phraseos usus est in veteri Testamento. Hebraice unica vox est Zalmavet, sed composita. Videtur autem habere aliquam similitudinem cum Latino, ubique est plurima mortis imago. Contritio aut confusio mortis erat apud Philistaeos praesente arca. 1. Samuel. quinto : id est, lues, vel etiam perturbatio ac terror ex morbo ortus, perinde ac si hostes urbem caepissent, et per eam grassarentur. Domini sunt exitus mortis: id est, solus Dominus potest suos liberare ex media morte: Psalm. 68. celebrat enim Dei liberationes ex summis malis, praesertim spiritualibus. Exitus mortis igitur, significat liberationes a morte. Filius mortis, et Vir mortis, pro morte dignus, aut morti iam adiudicatus. 1. Sam. 20. Sic et 2. Sam. 19, Non fuit familia patris nisi viri mortis domino meo regi. Item 1. Regum secundo. Vir mortis es, verum non interficiam te hodie: id est, dignus mortis supplicio. Muscae mortis foetere et exhalare faciunt unguentum aromatarii, Ecclesiast. 10. id est, praegrandes illae muscae, quae plerunque tantum in foetidis cadaveribus reperiuntur, si incidant in optimum unguentum, corrumpunt id. Peccatum mortis: id est, dignum morte. Deut. 22, Non est illi puellae peccatum mortis. id est, non admisit facinus capitale, propter quod sit morte punienda. Verum Ioan. in sua Epistola cap. 5. facit mentionem cuiusdam peccati ad mortem, pro cuiusmodi peccatoribus vetat fieri precationem, quia sit irremissibile. Hoc est peccatum quod Christus vocat in Spiritum sanctum quodque negat unquam remitti: quod aliqui exponunt de finali impoenitentia, et agnitae veritatis persecutione. Portae mortis vocantur, ut aliqui volunt, intima terrae viscera, aut latebrae. Iob 38. Nunquid detectae tibi sunt portae mortis, et portas umbrae mortis vidisti? id est, num tu penitus perscrutatus es intima terrae? Primogenitum mortis, vocat graviss. et acerbiss. morbum: Iob 13. Mortibus aegritudinum mori, Hierem. 16. id est, peste, lue. alii, ut Chaldaeus, confectorum fame. Qui ad mortem ad mortem, Hieremiae 43. id est, qui destinati sunt in mortem, illi violenta morte peribunt alii, in exilium abigentur. Eruere a morte, Psalm. 33, Ut eruat eos a morte, [?: ] vindicet eos a fame. Idem videtur bis dicere. [?: ] pascet eos, Psal. 49. id est, dominabitur, perdet eos: sicut bruta pascendo absumunt aut devorant herbam. Prohibere a morte animam alicuius: Psal. 78, Libravit semitam irae suae, non prohibuit aut pepercit a morte animam eorum, sed vitam eorum pesti conclusit, aut tradidit. Sepelire in morte Iob 27, Superstites eius in morte sepelientur. id est, confecti morbis adhuc [?: semi--- ] sepelientur. Pactum cum morte, Isaiae 28, Percussimus foedus cum morte, et cum sepulchro fecimus pactum. id est, minaris nobis mortem et infernum, illi vero [?: ] nostri amici, nihil nobis damni inferent. Sic deridebit Prophetam, poenas Dei denunciantem. Ligamenta morte: Psalm. 73, Non sunt ligamenta in morte eorum alii, pericula mortis. Forte sensus est. Diuturnis morbis ante mortem non excarnificantur. Ligamenta [?: ] qui significant quaevis tristia ac molesta onera, Isa. 51. Ego moriar, Deus autem visitando visitabit vos: Gen. 50 id est, omnino post meam mortem vos felici [?: liber- ] ne inviset. Moriar postquam vidi faciem tuam, Gen. 46. id est, nunc libenter moriar. sicut Simeon canit: [?: ] dimittis servum tuum Domine, viso Meschia. Et audietur sonus eius, et non morietur: Exod. 28. id est, [?: ] sibi Aaron vestem cum tintinabulis parabit, ut exaudietur eius ingressus, nec puniatur morte a Domino, quod [?: ] alioqui accideret. Impius ut moriatur: id est, reus ac digniss. capitali supplicio. Nume. 35, Neque accipietis precium pro anima homicidae, qui est impius ut moriatur. Anima nostra pro vobis ad moriendum Ios. 2. id est, oppugnoramus vobis vitam nostram, quod salui eritis. MORTUUS sum, significat quod Latinis Perii: vel certe mortuum in potentia, non actu indicat. Sic dixit Deus ad Abimelech Gen. 20, Mortuus tu, quia mulier quam accepisti est coniugata: id est, iam iam tibi mors imminet. Sic Genes. 30 Da mihi filios: sin minus, mortua sum: id est, perii, actum est de me. Omnes nos mortui, Exod. 12 id est, omnes periimus, iamiam moriemur, nisi istas expellamus Ecce omnes nos mortui sumus, periimus, omnes nos periimus. de proxima potentia intelligendum est: id est, [?: ] iam moriemur, mors nobis imminet. Mortuus, pro [?: ] vere, Gen. 23. Sepeli mortuum tuum. Item, Surrexit â mortuo suo: id est, a cadavere suae uxoris. Luctus mortuorum id est, qui pro mortuis fieri solet Ezech. 14, Luctum mortuorum ne feceris. Mortui Dei: id est, qui propter Deum sunt mortui Isaiae 26, Vivent mortui tui, cum [?: cad- ] meo resurgent: pro, cum illis qui propter gloriam [?: ] interficiuntur, aut interficientur, resurgam. [?: ] tuos, Ecclesiast. 5, Post hoc ad mortuos, subintell, [?: d-dent ] . id est, morientur postquam diu prave vixerint. Mortiferus, Iob 33, Vita hominis propinquat mortiferis. [?: ] morbis: id est, letalibus morbis. MORTIFICARE et VIVIFICARE, in veteri Testamento est interficere aut servare vivum, aut alioqui extreme debilitare, et contra sanare. 1. Sam. 2, Dominus mortificat et vivificat deducit ad inferos et reducit. id est, vita et mors in [?: ] Dei potestate est. et ipse solet ac potest pro suo [?: ] affligere aut liberare, perdere ac servare, quos vult et 2 Reg. 7, Deficiamus ad castra Syrorum, si mortificaverint nos, moriemur: si vivificaverint nos, vivemus. id est, [?: -mus ] eo, quoquo modo res cadere debeat, seu [?: ] parcant, ac vivamus: seu ut moriamur, quandoquidem alioqui de nobis actum est, ut omnino hic nobis [?: -dum ] fame sit. ¶ Ostendi supra ferme initio huius [?: -cis ] , quam late pateat hoc mortis malum, et quod [?: ] quam solam animae et corporis separationem, aut [?: ] [?: ] ius privationem notet, ut Ethnici et Epicuraei hanc [?: ] et rem intelligunt: sed simul etiam iniustitiam, iram Dei

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.