Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 362 --

699/700 ubi requisivit Christus, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Correspondent quoque haec de interna eleemosyna aut benignitate, illis proxime praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. vult enim, rapax cor fieri beneficum et benignum piumve cor, ut tollatur id quod reprehenderat, et ponatur eius contrarium, quod praecipue Deus ab homine flagitat. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram interpretationem, dare interna cordis eleemosynam: sicut etiam dura non est, quod eorum cor ait esse plenum rapina. Expendatur quoque, quod Graeca vox Eleemosyna omnino valde crebro ponatur pro Hebraea חסד benignitas, beneficentia: quae non tantum ipsum externum donum aut beneficium, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adeo totam pietatem crebro significat. Sicut et Chasid idem est quod pius et sanctus: ut recte possis vertere, Date interna vestra, seu cor, Benignitatem aut pietatem. Verbum quoque Dare, sicut et eius cognatum Ponere, valde crebro Hebraeis idem quod Facere notat: sicut supra in verbo Dare ostendi, et postea in verbo Ponere ostendam. Quare Dare interna aut Cor eleemosynam seu benignitatem, est prorsus idem quod facere suum cor benignum ac beneficum ex rapaci, avaro et iniusto. Omnino haec praeceptio, Date igitur, respicit ad praecedentem reprehensionem rapacitatis: et Dare benignitatem, alludit ad illud Plenum rapina. Eôdem facit, quod etiam mox in sequentibus, vilipensa eorum externa decimatione mentae, rutae ac olerum, flagitat iudicium et charitatem Dei: id est, veram ac internam puritatem seu pietatem. Et porro, quod eos comparat monumentis dealbatis foris, intus autem plenis sordium. Hunc sensum etiam res ipsa poscit, sicut prius ex Tito dixi: quod mundis sint omnia munda, sanctificata et pura, eoque inde oporteat externarum rerum puritatem aut mundiciem requirere. Nam ut maxime dedissent eleemosynas, ut certe dabant, non tamen propterea vel ipsi erant mundi, vel omnia eis futura erant munda: sed purificato corde et conscientia, seu iustificata persona, etiam ipsa externa mundantur et sanctificantur homini. Praeterea non constant aliae interpretationes, quae sentiunt, dici, id quod est in poculis et patinis, rapinam esse, et de eo dandam esse eleemosynam. non enim vult Deus sacrificium de rapina. Nec est quod quis hunc locum ex Matth. 23 exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa quidem concio fuit ab hac diversissima, et facta est coram multitudine: haec vero in convivio. praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Praeterea negari non potest, τὰ ἐνόντα , quae intus sunt, respicere ad illud praecedens, τὰ δὲ ἐσωθειν ὑμῶν , quod intra vos est, seu pars vestri interna: id est cor ac conscientia. Item quod dixerat, Dominus qui fecit externa, fecit et interna: scilicet hominis. Lavamini et mundamini: id est, vera conversione aut poenitentia quaerite veram mundationem aut iustificationem: quae qualis sit, et quomodo contingat, alibi exponitur plenius. Satan invenit domum, ex qua exierat, scopis mundatam et ornatam, etc. id est, ad se hospitaliter excipiendum exornatam, sibique ad inhabitandum praeparatam. Sic enim solent hospitibus domus praeparari, ut primum quidem purgentur, postea vero insuper ornentur, et necessariis omnibus instruantur. Nihil igitur necesse est in expositione huius loci scrupulosius quaerere, quid significet domum purgari aut ornari.

MUNITIO, id est, locus munitus: Psal. 89, Posuisti munitiones eius contritionem. pro, evertisti eas, contrivisti eas. Deus valde crebro, idque variis vocibus dicitur Munitio, Arx, Petra, rupes, et fortalicium suorum esse: quod perinde aut etiam millies tutiores simus ab hostibus cum ipse nos protegit, quam si in loco longe munitissimo essemus. Psalmo 91. Dicam Domino, seu de Domino: spes mea, munitio mea, Deus meus, confidam in eo. id est, sic sentiam, credam, et sic dicam, quod Deus sit liberator et protector meus. Comparantur Nahum munitiones firmissimae, cum praematuris ficubus: quod sicut hae levi concussione deiiciuntur, ita illae Deo [?: ] ordinante facillime capiantur. Inquit enim propheta: Omnes munitiones tuae erunt similes ficulneis, quae maturos habent fructus: quae cum moveantur, cadent super os comedentis. Munitio significat non tantum [?: ] vitates aut arces munitas, sed etiam aggeres contra eos extructos. Hier. 52, Chaldaei aedificaverunt contra Ierusalem munitiones. Ezech. 4, Ponesque contra eam obsidionem, et extrues adversus eam munitionem. Muni tio per metaphoram significat, quidquid praevalidum et ferme invincibile est, etiam in corporeis. Sic Paulus 2. Cor. 10, dicit sua arma militiamque esse idonei ad subvertendas omnes munitiones opponentes sese Deo inquiens: Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed Dei potestate valida, ad subversionem munitionum dum ratiocinationes evertimus, omnemque sublimitatem quae extollitur adversus cognitionem Dei, et captivam ducimus omnem cogitationem ad obediendum Christo. Ecce hic ipsemet Apostolus exponit, quid vocet munitionem: Similis ferme metaphora est etiam Isa. [?: ] . Ecce dies Domini contra omnem murum munitum Ier. 33 Invoca me, et respondebo tibi, et ostendam tibi magna et munita quae non nosti: id est, quae sunt longe supra tuam et omnium hominum sapientiam, quam vos vestro intellectu vestroque marte quasi capere ac expugnare nequaquam possetis.

MUNUS, non uno modo in Sacris accipitur. [?: Dum ] enim gens aut civitas dicitur alicui regi portare munus, significat tributariam esse 2. Sam. 8, Fuerunt Moabitae portantes Davidi munus: id est, tributarii. Psal. 68, Tibi offerent reges munera. Et Psal. 72, Reges Tharsis et Insularum munera offerent, reges Sheba et Seba dona adducenti. subiicientur Messiae, eique spiritualia [?: tribu-- ] pendent. Saepe munus significat corruptelas, quibus gubernatores et doctores, aliique potentes ad aliquod [?: ] permoventur. Deut. 10, Deus non accipit personam, nec munus: i. non discedit a iustitia et rectitudine ob alicuius potentiam, non etiam patitur se corrumpi munerib. ut homines. Deut. 16 praecipit Deus, inquiens: Non inclinabis iudicium, nec agnosces personam, nec suscipies munus, quoniam munus excaecat oculos sapientum, et pervertit [?: ] iustorum. Sic Deut. 27, maledictus pronunciaturis qui accipit munera ad interficiendum innocentem. Psal. quoque [?: ] inter proprietates pii ponitur, quod non accipiat [?: ] super innocentem: contra autem de impio scribitur Psal. 46. Dextra eorum plena est munere. Prov. 15 est insignificus: Qui odit munera, vivet. Isa. 33, Qui excutit manus suas, ne suscipiant munera. In muneribus iudicare, [?: ] est, ob data munera iviuste iudicare. Non accipiam [?: -ra ] tua, Malach. 1. id est, nolo esse tibi placatus, aut [?: -cus ] . Sic et Daniel contemnit munera impii Belsazae. Si offers munus tuum ad altare, et illic recordaris quod frater tuus habet aliquid contra te, abi et [?: reconcili--- ] eo: id est, Deus non vult accipere munera ab iis [?: -runt ] fratrem, aut alio qui iniuste cum ego agunt: [?: ] primam haberi rationem moralium, secundam ceremoniarum. Donum quodcunque ex me, iuvaberis, Matth. 15 id est, si quid ego contulero in corbonam, id tibi mi pater [?: ] plus proderit, quam si tibi ipsi donarem: quandoquidem eo [?: Deo ] tibi et mihi concilio. Donum igitur hic significat (interprete Marco evangelista) munus in templum aut [?: ] bonam oblatum. Sic igitur eludebant illi praeceptum de honorando et iuvando patre. Iuva patrem, dicebat verbum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.