Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 45 --

65/66 Astarot, quod etiam volunt fuisse commune quoddam nomen idolorum, praesertim femininorum. Componitur vox Baal cum quibusdam vocibus: ut Baal Berith, dominus foederis: ex cuius idoli fano data fuerunt Abimelecho 70. pondo argenti, ad oppressionem filiorum Gedeonis fratrum eius. Dicitur simili ratione et Baalzebub, quasi diceretur Dominus muscae, aut primaria musca. D Hieronymus iudicat, idem esse Beel et Baal Baalpeor, dictum a monte Peor, in quo colebatur: aut idolum ignominiae: aut Deum hortorum fuisse, et sonare Hebraeis idolum, et zebub muscam, quasi dicas idolum muscae: vel Baalzebub hoc est, magister vel dominus muscae. Fuit autem idolum spurcissimum, Accaron urbis Philistinorum: quemadmodum scriptum est 2. Reg. 1. Consulite Beelzebub. Lutherus alicubi admodum prolixe et diligenter exponit rationem etymi Baalpeor. Credo autem illud idolum non vocatum a suis cultorib. Baalzebub, sed tantum a piis Iudaeis quia est contemptibile ac odiosum nomen. Certum est, quôd in Novo testamento Iudaei hoc nomine usi sunt in malam partem, pro ipso cacodaemone: ut legitur Matt. 12. In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia: Ubi videtur etiam quasi explicatio etymologica addita esse, quod idem significet Beelzebub quod princeps muscarum. Mar. 3 impii dicunt, Christum obsessum esse a Beelzebub spiritu. Dubium autem est, cur sic cacodaemonem vocaverint? num ex contemptu, quod sit tantum muscarum dominus: aut quia instar muscae est perpetuo ac pertinaciter homini molestus: aut denique, quod perinde examina cacodaemonum in aere, cum suo duce Beelzebub circumvolitent, sicut muscae: quemadmodum et Paulus dicit, eum dominari in aere. Beelphegor, quod idem est quod Baalpeor, idoli Moabitarum, fit mentio Num. 25. Deut. 4. Psal. 105. Ose. 9. quod idolum sic a monte, aut loci nomine aliqui cognominatum volunt: Luth. putat a nuditate, aut turpitudine hiante, quod nudi priapi figuram colendam proposuerint. Fuit etiam Baal nomen proprium multorum hominum, de quibus nunc non agimus.

BABEL, aut Babylon, nomen amplissimae civitatis, ad Euphratem sitae, quae olim caput regni Assyriaci fuit. Deductum est autem nomen a confusione: quia ibi, ut habetur Gen. 11. Dominus linguam aedificantium turrim Babel, confudit. Adflixit eadem civitas, quoniam et captivum detinuit, populum Dei. Fuit ad haec plena omnium flagitiorum et idololatriae. Inde fit, ut id nomen 1. Petr. 5 pro Roma, ut Hieronymus vult, ponatur: in Apocalypsi vero, pro ipso regno aut horrenda tyrannide Antichristi, Babylonia, tum ipsa civitas, tum etiam vicina regio est vocata. De Babylonis totali destructione, secundum prophetias, postea ex Diodoro Siculo dicetur: quia quidam audent negare, eam fuisse penitus eversam.

BACULUS scipionem, cui quis innititur iter faciens, proprie significat. Per metaphoram autem, omne auxilium aut subsidium indicat. Psal. 23, Baculus tuus consolatus est me. Baculus senectutis, filius: apud Tob. 1. pro subsidio senis patris. Ieremias inquit. Frangetur baculus gloriosus. i. potentia Moabitarum. Unde tam crebro Baculus panis, et Baculus aquae legitur: pro annona ad sustentandas vires et vitam hanc, divinitus veluti fulcrum quoddam ordinata. Sicut et Psal. dicit, panem fulcire cor hominis. Saepe etiam minatur Deus, se esse confracturum baculum panis et aquae. i. omnem annonam aut victum adempturus. Levit. 16. 26, Cum confregero baculum panis. Ezech. 4 et 5. Conteram baculum panis in Hierusalem. Esse alicui in baculum. Psal. 18, Dominus fuit mihi in baculum. i. fulcrum, seu sustentavit me. Baculus arundineus, saepe significat per metaphoram auxilia regum, quae magis noxia quam salutaria Israelitis fuerunt: quia (sicut Scriptura rationem metaphorae Esa. 36 ostendit) arundo non est adeo fortis, ut pondus innixi corporis sustentare possit: frangitur igitur. Ubi autem fracta est arundo in manu innitentis, sauciat eam, ob acumen illorum fragmentorum, instar vitri: Ezech. 29. sicut supra in voce Arundinis dixi. Solet. n. ita frangi, ut fragmenta sint acuminata. In baculo transire dicitur Iacob Iordanem, Gen. 32. i. extreme pauper et solitarius. quasi dicat: Nemo tunc me praeter hunc unicum baculum est comitatus, is solus fuit tunc tota mea familia. Vulgo quoque Germanis, Album baculum accipere, et abire, extremam paupertatem significat Forte a re militari apud eos sumptum est. Hebraeae. n. superiores methaphorae et nomina, a sustentatione scipionis deductae sunt. Baculus significat etiam imperium. Isa. 14. Contrivit Dominus baculum impiorum. i. potentiam. Ier. 48. Quomodo fractus est baculus gloriae. i. quam mirabiliter fracta est potentia Moabitarum? Porro quod Christus iam prohibet, iam iubet Apostolos Baculum gestare, indicat primum, eos debere expeditos, sine armis, sine commeatu ire, fidentes Deo, quod ipse sit eos aliturus: postea vero, cum iubet Accipere baculum ac peram, futuras difficultates hac nota indicat. VIRGA, alia vox est, etiam in Hebraeo, et habet alias significationes: ut et Sceptrum, de quib. suo loco postea. Baculus quoque, sicut et virga, interdum pro instrumento tyrannidis ponitur. Isa. 10. O Assur virga furoris mei, qui et baculus est irae meae in manu istorum. i. instrumentum, quo affligo meos. Baculus Dei, dictus est baculus Moysis: quia Deus per eum miracula fecit. Psal. 72. Baculus tuus et virga tua me consolata sunt. i. cura ac gubernatio tua, sumpta loquutione a regimine pastorali. Baculum apprehendens, est claudus. 2. Sam. 3, Ne deficiat de domo Ioab apprehendens baculum, id est, mutilus ac claudus.

BALTHEUS, vide in CINGULO.

BAPTISMUS, vox Graeca, et in Ecclesia notissima, proprie intinctionem, (qua voce Tertullianus usus est) significat. Ducta autem est a βάπτω intingo, ac βαπτίζω immergo. Porro per metalepsin significat abluo, lavo. Ideo Marcus dicit 7. cap. Iudaeos habuisse varios baptismos. i. lotiones poculorum et urceorum. Item Petrus dicit, baptismum esse ablutionem sordium. Caeterum Dominus ac servator noster voluit talem intinctionem aut lotionem in novo Testamento esse signum ac sigillum primae initiationis ac foederis nostri cum Deo, per ipsum factae: sive ut indicaret, eodem modo nos interius potenter ablui, et super nivem dealbari sanguine et merito suo, sicut foris aqua mundaremur: sive etiam imitatione quadam illarum veterum lotionum, quas Deus apud Iudaeos, in typum spiritualis lotionis ordinaverat: sive denique, propter alias causas ac similitudines baptismi et Christianae pietatis, de quibus postea prolixius dicemus. BAPTISMUS igitur, et Baptizari, proprie significat nunc in Ecclesia pactum illud, quod primum ab omni Christiano cum Deo initur: cuius partes sunt promissio aut pactio, utrinque a Deo scilicet et homine facta: et aquae intinctio, cuius exempla sunt in novo Testamento innumera. Ab hoc porro ritu et sacramento, variae significationes, potissimum per metaphoram deducuntur, quas ordine recensebo. Habuimus ergo supra duas Baptismi significationes, nunc tertia sequitur. TERTIO Baptismus et Baptizari significat internam lotionem, remissionem peccatorum et renovationem constantem, ob similitudinem: quod sicut aquae lotio externas sordes, ita baptismus Spiritus internam immundiciem eluat. ut Marci 1. et Iohann 1. dicit Baptista, Ego baptizo vos aqua, Christus baptizabit vos Spiritu sancto, Sic Matth. 3. et Luc. 3. Christus baptizabit vos Spiritu sancto et igne. Actor. 1. Sic et 1. Pet. 3. accipitur. QUARTO significat aliquando totam institutionem aut doctrinam, ut Matt. 21. Luc. 20. Baptismus Iohannis eratne ex caelo, aut non? i. tota eius institutio, aut functio. Act. 18, Apollo tantum baptisma Iohannis sciebat. i. solam eius institutionem de venturo

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.